Titus Livius Patavinus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum et selectis commentariis item supplementa J. Freinshemii curante N. E. Lemaire. Volumen primum duodecimun pars posterior

발행: 1822년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 로마

491쪽

potest, ut ad seriendum aliquantum requirant spatii, quod si quis abstulerit, omnino fiunt inutiles. Romani vero etiam punctitii ferire ex minimo intervallo poterant, eoque modo ad corpus hostis appressi faciem ejus atque pectus impune cae loliant. Interfecta dicuntur millia Gallorum novem ; quasi duplum eius numeri Captum esse. Post victoriam ager hostium longe lateque Vastatus est, multumque Praedae partum. Tum demum literas senatus legi placuit: quibus quum pariturus P. Philus esset, C. Flaminius, inridiam hanc Patrum esse testatus, nullis auspiciorum vitiis, cujus rei nullum arx mmentum centius ipsa uta, quram obtinuissent, Ῥictoria adduci posset, negavit, se nisi isO Net bello, vel magistratus tempore, decessurum esse. Quin etiam addidit e ecturum, ut m- Putas romanus G uriorum aliarumque talium reι iam inepta obsereatione fulti desinat. L. Caeterum in sententia persistente P. Furio, flaminianus exercitus, metuens, ut digresso illo satis in hostili regione tutus esset, exoravit eum , ut per dies aliquot remaneret :nihil tamen rerum postea gerere voluit; C. Flaminio interim Castella quaedam, urbemque non in elebrem illis gentibus recipiente, concessaque militi P da ad in Atans Cum senatu certamen si hi conciliante animos. Τanta enim exorta fuerat in Urbe indignatio, ut redeuntihus consulibus noque Oh viam ex more imitar; triumphusquo non C. Flamirato modo, sed in eius odium etiam P. Philo negaretur. Ad extremum C. Flaminii magnus apud plebem savor vicit : isque triumphans Urbem ingressus est, a. d. VI idus martias. Multa in eo triumpho translata sunt spolia, magna Vis armorum, torques itidem aurei permulti, ex quibus tropaeutii Iovi C. Flaminius in Capitolici posuit, inverso Gallorum Volo, quido spoliis Roma rum Marti stio torquem promis vant. Alior mox consul de Gallis et Liguribus triumphum egit a. d. IVidus martia S. LI. Si C magis accensa, quam victa, senatus Odia non qui

492쪽

Vero, iiDIIcC consules Statini SeCundum triumphum abdicare sunt coacti. Pari severitate sub idem iere tempus viri clarissimi duo sacerdotii honore caruerunt: M. Cornelius C

thegus, extis non rite porrectis; Q. Sulpicius, quod inter sacrificandum apex ei de capite defluxerat. Quum magistratu consules aliivissent, comitia per interregem sunt habita, quibus consul factus M. Claudius M. F. M. N. Marcellus, qui magistratu inito collegam ascivit Cn. Cornelium L. F. L. N. Scipionem Calvum. Hi pacem potentibus Insubribus restitore , M. Marcello potissimum cupiditate provinciae triumphique, Conditiones Omnes aspernante: sed et ipsi Galli bΦlli potius , quam otii, consilia tractare Videbantur, quum do integro ratercede conducta Gaefatarum triginta millia, superatis Alpibus, longe majorem Insubrium multitudinem

Concivissent.

LII. Bello sic exorto, prosecti primo vere Consules, Ace ras oppidum est inter Padum et Alpes) circumsederunt. Cujus obsidione quum depellere Romanos difficile videretur,

Britomarus, assumpta deCem millium GaeSataruIn manu , circumpadanam regionem Vastare inStituit: quo Comperto, consules itii inter se partiti sunt Copias, ut Cn. Cornelius cum exercitu reliquo urgeret obsidionem ; M. Marcellus duas partes equitum et delectos ex levi armatura ducens, sociis succurreret. Delegit eSpeditissimum clitetuque, non Ultra sexcentos; cum his et equitibus suis non dio non Docte intermisso itinere Contendit ad hostes : quos circa Clastulium adeptus, priusquam resiCere SuOS quiete posset, adortus est, non voluntate Sua, Sed serocia Gaefatarum, qui numero potiores, ut equestris militiae principatum sibi vindicantes, audito, pauCOs adduci pedites a Consule, protinus ad obterendum eum, omissa Clastidii obsidione, prorup runt. M. Marcellus, acie in longum porrecta, ne circumveniretur ab hostium multitudine, Gallis processit obviam; neque longe aberant invicem acies, uiatim jam impetum sa-

493쪽

JO. FREI SI IEIIII SUPPLEM.

cere molientem equus Clamore rati tu lite Gallorum Exterritus abripuit, et retrorsum inlit. LIII. Illa consul, veritus, no in omen tractus illo Casus animum suis minueret, quum est Cumagerulo solem adoravit , tanquam ea de Causa Convertisset : ex Voleri more, quo di os adorat iri se Circumagebant. Ferunt, eum ante primi in Congressum pulcherrima Bostilium armorum Moi F nrario vovisse, mox conspecto Britomaro, qui suorum agmen prae aedebat arma ferens auro argentoque et Doloribus eximie

perornata , haec judicavisse arma esse debere, quae vovisset. Iam ipse quoque rex, Viso Romanorum duce, provectus longe ante suos, Voce et gestu eum ad pugnam pri vocaluit: neque cunctatus M. Marcelliis, Perfosso regis thorace, vulneravit eum hasta, et equi adacti impetu deiectum humi, semel iterumque repetitis ictibus occidit. Tum desiliens ex quo, manibusque arma tenens, suspexit in caelum, α Iupi-α ter, in pilens, Feretri, qui sortium ducum in proeliis facta. praeclara aspicis, en ego te teste tertius Romanorum, caeso. hostium imperatore imperator, opima tibi spolia Consecro. . Tu vero ad reliqua etiam belli res nostras pmspera fortuna v I Urgere sinito l . LIV. nepetente post haec locum M. Marcello, totis viri-hus confligi coeptum, sortissime pugnantibus Romanis, quos consulis audacia et sortuna non minus ardore pugnandi, quam Spo victoriae impleverat. Itaque non eques gallus, noti pedes, quanquam et ille suis subsidio venerat, sustinere vim tantam Potuit; raroque exemplo pauCissimi de numerus exercitu pulcherrimam victoriam retulere. Lectis deitide sp liis ad collegam revertit consul, qui Acerris occupatis, ubi magnam annonae copiam reperit, circa Mediolanum caput Insubrium Gallorum adversus hostes aegre se tutabatur: nam

illi validissimae frequentissiuateque urbis obsidione implicatum , vicissim quasi obsidebant. Sint adventu M. Marcollicito Commutatus est rerum Status. Nam et Gre satae audit

regis fine discesserunt; et ab his relicti Mediolanenses de-

494쪽

lendere urbem non potuere. Sic ingentibus Insubrum copiis caesis, captaqtie Mediolano, et subinde Como, caeterae deinceps urbes, et Insubrum tota natio, pecunia et agrorum parte mulctati, de caetero satis aequa pace impetrata, in deditionem Venere.

LV. M. Marcellus provincia confecta Celeberrimum triumphum de Gallis Insubribus et Germanis duxit, kalendis M Ditis. Haec prima Germanorum in historia romana meutio, qui ex transrhenanis gentibus mercedo conducti, Viridoni aroduce in Italiam venerant. Ex his Gallisque captivi forma st turaque Corporis ingenti, currum victoris iliter spolia maximi pretii antecedebant. Sequebatur ipse consul rarissimo spectaculo caesi ducis arma Iovi Feretrio serens: quem pros cuius a tergo exercitus splendidis ornatus armis, militaria clamatione eatituque celebrabat. Hoc ordine quum ad aedem Feretrii perventum osset, descendens curru M. Marcellus, opima spolia post Romulum regem et A. Cornelium Cossum tertius, neque post illum alius suspendit. Haec rma populus romanus majori cum voluptate spectavit, quod romanorum militum arma hostes Vulcano vovisse dicebautur : tantaque victoria, eius laetitia suit, ut senatus populusque romanus ex manubiis donum Apollini Delphic a cratera aureum, et cir-Cum amicas sociasque civitates arma de spoliis gallicis mitteret : ad Hieronem Syracusanum praeter Spolia, Ilii Mun etiam frumenti pretium est, quo inter bella gallica rem romanam juverat.

LVI. Novi deinceps hostes Istri exorti, qui piratico .celero

maria infestantes, Romanorum aliquot naves liramentarias diripuerant. Adversus hos ambo consules, P. Cornelius, M. Minucius Rufus missi, multos populos vi aut deditione subegerunt. Triumphatum tamen ab his non reperio, credo

quia multo etiam romano sanguine victoria constiterat. Hoc

Diod. lib. XXV. 3 l .

495쪽

anno infaustum multis gontibus urbibus late sidus in Hispania exortum est, Hasdrubalis successor Hannibal, de cuius initiis gestisque multa deinceps majori spiritu dicenda erunt. Interea novi consules L. Veturius, C. Lutatius Cum exorcitu ad Alpes progressi sunt e sed conditionibus magis, quam armis usi, multos eorum loCorum populos Voluntate ipsorum ad amicitiam romanam adduxerunt. Bellum hoc tempore cum Illyriis instauratum est improbitate Demetrii Pharii, adversus quem sub amicitiae romanae pretextu vicinas civitates arbitrio suo vexantem, omnibus ex partibus que

relae Venerunt.

LVII. Nain fretus potentia, quam a Teuta deficienti Romani circumdederant, tutelaque regis Pinnei, cujus matrem Triteutam connubio sibi junxerat, regem et ipse se ferens, popularibus juxta, sinitimisque gravis et intolerandus incumbebat. Et Illyrici quidem populos, Romanorum SociOS et amicos, suae dominationi studebat subjicere : Cycladas autem insulas, contra foedus cum lembis armatis quinquaginta ultra Lissum provectus, alias depopulabatur, ab aliis extorquebat pecunias; jamque et Istrorum partem, quotquot a recenti hello Romanos oderant, et Atintanes vicOaCtos in partes suas traxerat; neque Romanos reverebatur, quibus gallico bello implicitis, deinde punicum metuentibus , Meque vires neque otium ad vindicandas Sociorum injurias sore censebat; et a Philippo, Macedonum rege, quidlibet sperabat, quod bello cleomenico dux illyricorum

auxiliorum Ina edonicas opes adiuvisset : igitur decretum adversus eum bellum est, apparatusque facti. L UI. Lustrum interea tertium et quadragesimum L. A milius, C. Flaminius censoros condiderunt. Censa furit Civium capita ducenta septuaginta millia ducenta tredecim. Libertinorum promiscua multitudo per omnes tribus sparsa, multum haCtenus turbarum dederat : eam imitatione Q. Fabii

496쪽

Maximi censores in quatitor tribus, Esquilinam, Palatinam, Suburranam, Collinamque redegerunt. C. Flaminius in eadem censura viam Ariminum HSque munivit, et circum exstruxit: utrique operi nomen ab auctore est impositum, circusque Flaminius, et via Flaminia vocata. Ιidὐm Censores legem Metiliam ite fullonibus ad populum serendam dedere : ne minorum quidem rerum curam tanti magistratus

fastigium dedecere rati. Per idem tempus Illyrioruin rebellio senatum movit, ut M. Livio M. F. M. N. Salinatori, L. AEmilio M. F. Paulo consulibus provinciam illam mandaret.

LIX. Contra Demetrius bellum et ipse haud segniter Comparare instituit, valido praesidio Dimalum misso, provisisque omnibus, quorum ad longam sustinendam Obsidionem usus sest. Quibusdam locis interficiendos curavit principes, de quorum fide dubitabat, aliisque sibi addictis regimen urbium tradidit: ex Omni vero regno delectum robur, sex millia virorum, secum ad praesidium Phari retini 1it. Dum haec aguntur, L. Paulus consul, primo vere prosectus, in Illyricum venit; intellectoque, magnam esse hostibus spem in munitionibus Dimali, quem locum inexpugnabilem putabant; ratus plurimum inde terroris oriturum , si hunC expugnasset, tanta sua militumque ala ritam est aggressus, ut Septimo quam oppugnare Coepta esset die, vi caperetur. Nequo salsus suit animo consul, sparsaque Per Vi Cinam re gionesm fama confestim ex omnibus urbibus oratores Venere, se suaque omnia Romanis dedituri.

LX. Quibus in silem receptis, Pharum insulam, ubi Demetrii regia erat , petiit. Quam ubi copiarum Omni generer fortam, fortissimorumque Virorum praesidio, tum situ operibusque, ad haec praesentia tyranni munitam esse didicisset; moram obsidionis veritus, astum excogitavit acceleranda victoriae non inutilem. Partem enim majorem exercitus,

497쪽

noctu trajectis copiis , in silvosis quibusdam callibus occuluit : ipse cum navibus viginti luce clara proximum urbi portum petens, elicuit Pharios; inter quos ipse Demetrius ad

prohibendam hostium exscensionem accucurrit. Conserto Certamine, plures subinde, ut fit, suis auxilio venientes, ad extremum omiti fere praesidio militarium virorum urbem nudavere. Interea Romani, qui noctu exscenderant, itinere

Per tecta loca is to , collem inter oppidum portumque medio ferme spatio situm occupavere : quo iacto iis, qui urbe fuerant egressi, reditus ad eam Occludebatur. LXI. Demetrius, animadverso quid fieret, consilium Cepit, ut in tam ancipiti periculo, non spernendum. Omisso enim Prmsenti certamine, revocatisque suis, WViri sortes, inquit, apparet virtutem nostram hostibus formidabilem esse: nam α ad dolos conversi satetitur se viribus armisque diffidere.. Furio noctis usi hanc in terram irrepsere, unde, si bene Vos novi, retinebunt nihil, nisi quod corporibus tegent, anima emptum. Vos modo, Pharii mei, vosque omni ex - Illyrico delecta juventus, vel patriae, vel gloriae vestrae me- mores, ostendite Romanis, neque suae fortitudinis, neque

. nostrio imbecillitatis fuisse, quod semel de Illyriis Romae

. triumphatum est. Non Fulvius eo tempore aut Postumius 4 Illyricos consilii stet armis, sed impotentia, sed temeritaten sua Teuta vicit: neque ignoratis, ut de aliis taceam, non α ita proclivem illis suturam suisse victoriam , si me defens - rem potius, quam inimicum, habere Teuta maluisset Ve-- rum enimvero, et quia vobis pretectare confido, et quia - facta potius quam verba tempus postulat, abrumpo. Ha -- hetis animos, liabetis arma , videtis necessitatem, quae tia- midissimum quemque posset acuere, vobis pariter urbique - discrimen extremum imminet, nisi virtute vestra discusse-- rius. Eamus igitur, et fortuna bene juvante istos e latibu-- lis suis paulo ante progressos petamus, securi de his, qui exscensionem faciunt: nam illos si ceciderimus, hi majori

- Cum Studio naves repetent, quam reliquerunt. ut .XII. Ita suos pro temporo cohortatus, instructis Ordinibus ad eos invadendos, liui collem teneliant, ducit : qui et

498쪽

ipsi non segnius congressi Sustinuerunt la terti, donec ad venientes, qui exscei Sionein interca DCerant, et a tergo cum adorti, magno cum terrore detrimentoque disjecere. Paucos

in oppidum retulit fuga : caeteri passim per invios callos dilapsi. Demetrius, qui solis quibusdam locis paratos lembos in omnem casum habebat, uno eorum ConSCenso ad Philippum, Macedoniae regem, profugit, Cuius in amicitiam receptus, mores adolesCentis antea laudatos adulatione et tyrannicis Consiliis corrupit, bellique romani et multarum praeterea calamitatum , suasor et auctor ei exstitit. Post hane pugnam Pharus ex itinere capta, jussuque imperatoris di repta et diruta est. Illyrici deinde rebus ex sententia Ordinatis , ad triumphum petendum , assecta jam aestate, consul Romam rediit.

LXIII. In hujus quoquo belli narratione Polybium sequi

malui, non ignaruS, apud alioS auctores ambobus consulibus ejus persecti gloriam communiter tribui, qui evocatum ad se Demetrium, quia non parebat, aggressi primum in Issa insula, quibus dixi artihus vicerint; deinde Pharo proditione capta, Demetrium expulerint: de cujus fine quoque

dissentanea Polybio tradunt, istis et annis et locis proximo :quae aliud in tempus egressa praetermitto. Caeterum Illyriis in regis Pinnei gratiam , quem innocentem letato et proposito fuisse Constabat, pepercit senatus, ReduSque cum eo, adiectis tamen conditionibus quibusdam, renovavit. Interea L. AEmilius consul splendidissimum de his populis triumphum duxit; sed et M. Livium ex eo bello triumphasse reperio : plures tamen Scriptores hunc praetereunt; credo, quod majores L. Pauli res fuerunt, quibus Collegae famam gloriamque potuerit Obscurare : sed nobilius ejusdom M. Li vii paulo post iudicium et condemnatio fuit. Per invidiam ipse ac L. Paulus accusati, quod praedam militibus non aequaliter divisissent, quodque ex ea multa aVertissent, iudicium populi subiverunt.

S LXII. Polyh. IV, 66, et apud Vales. l. VII. - Appian. Illyr. - Liv. Em XX. - S LXIII. Lo r. - Dio apud Vales. - ΑpPlan. IlIΥr. - Polyb. IV,

499쪽

488 JΟ. FRE IN S. Si Ι'PL. IN LO C. LIB. XX.

LXIV. L. Paulus ambustus vix evasit; M. Livium omnestri hiis, excepta Maecia, damnaverunt: isque contumeliam istam tam indigne tulit, ut Urbe relicta, Coetus omnes fugeret, donec eum ad in Stituta vitae prioris resumenda reipublicae tempora retraxero. Sed linfe in P. Cornelii Scipionis, Tib. Sompronii Longi consulatum inciderunt. Anno autem , quo M. Livius et L. Paulus adhuc consules erant, Archagathus quidam Lysaniae fidius ex Peloponneso Romam venit, qui in dicinam professus, jure Quiritum donatus est, eique taberna in Compito Acilio empta publice : res ad memoriam minimo celebris, nisi tum primum artis medicae Nomen auditum Romae agnitumque esset, hactenus ad sanitatem tuendam sufficiente temperantia ρt inemptis remediis. Eisdem consulibus coloniae deductae sunt in agro gallico Placentia et Cremona, non Postrema Causa inurum, quibus commoti Boii Insidiresque respicore Hannibalem coepere, qui tum saguntinam urbem SummiS viribus oppugnans, per ruinas ejus itor ad romana bella muniebat: sed hi caeterique motus, qui magno numero, neque minori mole, continuo ingruorunt, ab altiore paulo principio sunt repetendi.

500쪽

S. P. D.

In etsi unx in hoc tertio Liviani operis volumine Su plementa Freinshemii, quae tibi, lector ornatissime, suo quaeque loco editurum me promiseram. Egregium sane opus et ad cognoscendam penitus Romanorum historiam maxime proficiens; de quo etsi parum modeste, non immerito tamen auctor ipse ita gloriari ausus fuit, ut profiteretur u se neutiquam metuere, ne quis ex his omnibus scriptoribus qui sunt in hominum manu, aliquid efficiat in hoc genere concinnius, copiosius, verius. . Ad formanda historiae Livianae Supplementa, quibus tantaliterarum damna repetuarentur nam Vix quarta pars totius operis superstes ad nos pervenit , quot labores exantlandit qualis sagacitas in eruendis factis et indagatio, in contexendis solertia, in expoliendis constantiat quorum materia in infinitis veterum libris varie dispersa latuit veriusquam exstitit. M suit in Ioan. Freinshemio diligentia, illud judicii acumen, ut, cum illo dicere non dubitem nihil III.

SEARCH

MENU NAVIGATION