장음표시 사용
551쪽
EXCVRSVS aut Eridanum supplere voluerit, aut etiam verbum illud omnino delere , licet in omnibus codicibus, quos aut per se, aut Per alios cognoverat, repertum ESSet.
Ex Polubio autem ipso patet, Etruriam, quo tem porc scribebat, fluvio Arno a Liguria discriminatam
fuisse: nempe huicce regioni, occiduum solem versus , Pisas, quae prima urbS est Etruriae, Arretium. que agrum fines suisse. Ligurum autem Lucam tumque et diu fuisse postea, ex his constat Frontini verbis :cc Domitius Calvinus obsidebat Lucam oppidum Ligurum. υ Lib. III, cap. 2. Caesari autem in provincia sitam Lucam dicit Suetonius cap. 24 , quin Liguriam provinciam, nedum Etruriam, Caesar habebat.
Quod si deinceps Strabo Pliniusque amni Macra
Eleuriam a Liguria divisam dixerunt, id sane causae habuerunt, quod eas limites Augustus, dum Italiam partiretur, mutaverat. Quas limitum varias mutationes doctissime illustravit Cluverius. Ex his omnibus sequitur, Hannibalem, quamdiu de xtram Arni ripam sequutus est, in Etruria non esse versatum: Etruriam petebat, in quam per eos campos penetravit, qui inter fluvium et Arretium iacent; neque fluvium ullo modo traiecit, aut tunc primum traiecit, quum Faesulas linqueret. Qui sit, aiunt, ut linquentem Faesulas, Praetergredientemque Arretii moenia , Flaminius Cortonam petere Poenum illacessitum passus sit 3 Qui sit autem, reliciamus nos, ut postea allicienti se Hannibali quasi Obsequutus sit , seque in eum locum quem Hanniba Idestinaverat pugnae, quasi in insidias immiserit 7
552쪽
DE TRANSITU A PENNINIVtriusque causa haec una est, quod Flaminius omnino belli rudis erat.
Veniamus nunc ad opinionem omnium minime probandam , quaeque et rationi et locis veterum auctorum citatis, Sive mendosis, sive emendatis repugnat: quam Panteolinus et Dinus primi proposuerunt, Postea renovavit illustrissimus eques Folard, celeberrimusque Parisiensis Academiae Rector mlian sibi quoque
assumpsit: nempe paludes non in ea regione, quae utrum Liguriae sit an Etruriae ambigitur, sed in intima Etruriae, quantulacumque Sit, Parte, non Circa Florentiam, sed circa Clusium, non secus Arnum, sed secus Clanem amnem, ESSe SitaS.
Qui potuit Hannibal cum exercitu inter Ariminum
et Arretium ita instituere iter, ut Consulem utrumque vitaret 8 tum superato Apennino statim Clusium pem venire 2 at Vmbria, non Liguria erat peragranda: traiiciendus etiam superior Tiberis, unde facile Roma peteretur. At Clusium venerit, volo: quin, quum longe abesset Flaminius, recta Perusiam atque inde Romam tendebat, nedum peteret Faesulas praetergrediens Arretium, cuius sub moenibus iterum incedendum foret, quum Faesulas linquens, Perusiam lacumque petiturus esset 2 Quomodo autem in Etruriam festinans paludes Clusias traiecisset, quum eae in medio Etruriae sint sitae 8 Ea tamen omnia doctissimus Polybii interpres Alred, propterea quod prius
in errorem inciderat, PrOΡOSuit.
Opinioni tamen meae quaedam obiiciuntur, primum hoc: qui sieri potuit, ut Hannibal, quum a Macra ad Arnum veniret, mari propior iactus non Sit, neque navem mittere prius potuerit Carthagin*m , quam, devictis ad lacum Romanis, Hadriam obtinuerit.
553쪽
55o ExCvnsvs DE TRANSITU A PENNINI Mihi videtur Hannibal, quum assequi Flaminium
Properaret, nullumque adhuc eventum haberet diu gnum, qui senatui Carthaginis et civibus renuntiaretur, viam celeriter emensus, non Cura iSSE, ut portum haberet, in quo naVem posset ornare. Via, quae nune a Macra ducit ad Arnum, paulum a mari distat, paludesque etiam intersunt: sorsitan Hannibalis temporibus et Ialius spatium suit, et paludes disseiliores. Alterum hoc obiicitur, quod Hannibali eam viam
ingresso, Luca et Pisa fuerunt sane expugnandae quas quomodo invaserit, Vel quomodo evitari t, non perhibent auctores. At in quolibet alio itinere aliae aderunt Urbes forsan non minores. Non mirum est de iis siluisse historicos , si praesertim nullus fuit in iis expugnandis Iabor. Potuit Sempronius, quem SCimus a Consule revocatum, deserere Lucum; Hannibal-que quum adverso Arno ire vellet, Pisas expugnandas non cenSuisse, qua sorsan in urbe romanum non erat praesidium.
554쪽
Liber quadragesimus tertius : breviarium . M 122 Liber quadragesimus quartus: breviarium . M 267 Liber quadragesimus quintus: breviarium . M 261 T. Livii Patavini fragmenta Draianhorchii studio collecta et nunc passim aucta . . . M 359
Epitomae librorum Livii α 579 Excursus de itinere quod s qui debuit Hannibal , quum per Apenninum a Trebia ad Trasimeni Iacum properaret 559