D. Adriani Stegeri, ... Dissertatio de iure naturae iuris publici I.R.G. principio. Ad virum consultissimum dominum Abrahamum Gottlogb Wincklerum Lipsiensem summos in vtroque iure honores ex merito capessentem. Lipsiae D. 31. Ian. 1747

발행: 1747년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

XXIV

tra dominorum territorialium insultus, a quibusdam solium

peratori tribui eiusque adnumerari solere reseruatis ' veremur tamen, ne parum illud conueniat conditioni Statuum Imperii, quae minime permittere videtur, ut negotia, quaelibertatem, dignitalom, et potestatem eorum concernunt, soli Imperatori decidenda, relinquantur. Alteram, quod attinet regulam nostram, ut in illa illustranda prolixiores simus, minus est necessarium. Quae enim superius ' iam hanc in rem disputauimus, cidem demonstrandae sufficere posse, toti confidimus. Progredimur itaque ad tertiam propositionem, qua asseruimus, in negotiis Statuum Imperii inter se, aut cum subditis suis, iuri naturae priuato, gentiumque locum esse. Neque enim cum communi Dd vulgo sentiendum putamus, qui Status Imperii in negotiis eiusmodi, quae priuata vocant, priuato tantum iure uti, sibi persuadet, maxime ubi hoc nomine ipsum ius Ciuile, seu Romanum, intellectum volunt.

Nimis profecta iniurii sunt in Principes nostros, qui facta

eorum ad hanc regulam examinanda pronunciant. Principes enim eiusmodi aedus celebrantes, principes ideo, hoc est, summi imperantes esse non desinunt, hinc quoque omnis dignitatis corundem respectus minime est abiiciendus f Interim tamen, quae hac positione continentur, pleniorem paulo merentur considerationem. Negotia nimirum Statuum Imperii, de quibus hic agimus, vel alios Con-Status, vel subditos respiciunt. Vtraque non unius sunt generis, neque adeo omnia huc pertinent. Quae enim cum Con- Statibus principes ineunt negotia, vel res causasque mere priuatas concernunt, vel territoria aut ipsum Imperium assciunt. γDe posterioribus dubitare non attinet, quin ad ius publicum, propite sic dictum, pertineant, adeoque ad alteram, quam suppeditavimus, regulam referri debeant. Sic v. gr. alienati es et oppignorationes territoriorum, seruitutes iis imp nendas, confoed ationes item , et id genus conuentiones

32쪽

alias, ad ius priuatum plane non posse referri, defendimus, neque eiusdem principia admittere, nisi in quantum lege aut consuetudine Imperii, adeoque ipso iure publico, ea adoptata esse, constat. Priorum e contrario intuitu alia omnia dicenda sunt. Horum ni respectu Principes nostri eodem, quo alii summi imperantes, iure utuntur, iure nimirum Gentium. Quae tamen sententia limitatione quadam restrii genda est. Status enim nostri, quatenus sunt membra I. R. G.,

superiorem aliquam in se agnoscunt iurisdictionem, summorum scilicet Imperii tribunalium, quibus controuersarum suarum decisonem per leges Imperii fundamentales commiserunt ' Eatenus itaque haec quoque negotia priuatorum indolem induunt, atque ex iuris etiam priuati principiis decidenda sunt. Quo tamen nomine non ius ciuile, uera

manum, sed illud potius Imperii nostri, quod legibus vel

consuetudinibus eiusdem constitutum vel receptum est, et ius in primis etiam naturae, intelligitur Neque vero, sturum esse potest, ita illud negotiis Statuum applicandumelle, ut conditionis simul eorum, qua summi in territoriis imperantes sunt, ratio habeatur, adeoque, nec hoc respcchi usum iuris Gentium, in his Statuum negotiis, frustra a nobis assertum fui fle, constat in De negotiis denique Principum nostrorum cum subditis suis idem fere dicendum. Summa penes eos in territoriis suis potesta est, adeoque non minus, ac alii summi imperantcs, legibus soluti sunt, ' imo naturalibus quoque, si obligationem externam spectes, iis exceptis, quae ipsam rempublicam respiciunt legibus tamen vivunt, adeoque in contractibus atque aliis actibus, cum se, ditis celebrandis, priuati quoque iuris sum admittunt. Idque eatenus cx iuris quadam necessitate fieri constat, quitenus illi, tanquam membra Imperii, summis eiusdem subsunt iudiciis, coram quibus a subditis quoque suis conueniri pose

sint. Neque vero aliud ius illud priuatum erit, quam

33쪽

XXVI

aut particulare territorii, aut uniue sale Imperii habita tamen omnino et iuris naturae tum priuati, tum, ob dignitatem Si tuum et potestatem, et Gentium ratione. Ex quibus sacile quoque, quid circa negotia Statuum, cum aliorum Principum subditis, statuendum sit, definiri poterit.

n. C. P. II.

D Cons. PENER L. I. c. a. . s. in pr. n. c. p. 37 I. s. P. I. TITI Us IV. c. s. p. 469 seqq. g HEI. PRICH, P. Dc Spec. I. f. 2. p. q. h mons laetus L. VII. c. I. i. II seqq. p. 683. PENER, L. II. c. . p. 44. P. III. i Cons. B. Mi CH. EN R. GRIB NER. de praeiud 'ineip. H. exabus tur Iustin. II S. I. p. 6. s. Cm, Spe Is . . P. s. seqq. v mons PENER, L. I. c. XII. f. 3 seqq. p. 36s P. I. RIB NER. all. Dc. f. s. seqq.ILVid. Io. EO DE PONI RAV, disr de comtitione priuata Statuum Imperii. in Cons. v FFENDOR F, G I x et G. L. VII. c. VI S. . p. 2I3. s. P. II. TITIUS, L. I. e. I. 3. 39. seqq. p. 4 et L. III. α IX. f. s. P. 373.n cons. FEFFINGER, P. Ac P. 244 seqq.

f. IX.

Restant denique, quarto, negotia Statuum I. R. aeum exteris, in quibus decidendis iuri Gentium locum iubgnauimus Verum et haec curatiorem considerationem me

34쪽

rentur, quidem plures circa ea quaestione occurrunt, non una communi regula dirimendae. Quum enim Status Imperii duplicem gerere personam constet, summorum nimirum imperantium, intuitu territoriorum, quae possident, et subdit rum, intuitu Imperii, facile apparere potest, non plane eamdem illis, cum aliis imperantibus, quoad negotia, cum en ris celebranda, libertatem adscribendam esse, sed haec eorum potestas eatenus potius restringenda venit, ne ex eiusmodi

negotiis praeiudicii quidquam, vel in Imperium, vel in ComStatus, redundet.' Quo quidem respectu ea iuri publico, tam particular Imperii, quam uniuersali sitsunt Quatenus vero eiusmodi negotia Status Imperii nostri licite ineunt, tam quoad sormam, quam quoad obligandi modum, unice ex iure Gentium diiudicanda sunt At quoad media, ius suum ab altero conse quendi, anceps omnino oritur quaestio. Neminem latet, iure Gentium non nisi bello, cogi posse refractarios, ut obligationem, qua nobis obstricti sunt, adimpleant ' Quid ergo de Statibus Imperii dicendum erit Et an hic quoque ius Gentium usum praestare poterit Poterit sane, modo legum quoque publicarum simul ratio habeatur, quia nimirum de membris Imperii nostri sermo nobis est Quod ut dilucidius appareat, duos, in quibus eiusmodi medio opus esse possit, casus paucis exposuisse, iuvabit Aut enim Status quidam Imperii extero cuidam Principi ius suum denegat, aut ab hoc ille hanc patitur iniuriam Et illo quidem casu non

inficiamur, Principem extraneum conuenire posse Statum Imperii coram summis Imperii tribunalibus, inaxime cum Imperii quoque intersit, ne Statui ab exteras bellum inferatur, ex quo non hic modo , verum et ipsum quoque Imperium, damnum facile pati potest At neque dubitamus, quin, in decidendis his controuersiis, ad ius cum primis Gentium respiciendum sit, quia Status Imperii exter innis

tuitu pro priuatis haberi omino nequeunt, neque ad leges Dis et

35쪽

et consuetudines Imperii ab his prouocari potest, unde Status, vel hoc casu, iure summorum imperantium censendi sunt. Aliud tamen dicendum videtur, quando ius, quod extraneus persequitur, ex lege quadam Imperii publica, v. g. pacifξcatione vel foedere descendit, aut Status decisoni legum Imperii exprest pacto negotium subiecerit. Quodsi tamen Principi extraneo, hanc ingrecli viam volupe non fuerit, nec non posteriori in casu, ubi is Statui cuidam Imperii ius suum denegat, non nisi x Gentium iure lis poterit decidi. γ. Quae quidem uiscere posse putamus , ex quibus intelligi queat, quaenam iuri naturae partes, quave illae ratione, inter principia iuris publici I. R. G. connumerari debeant. Neque veremur, obiici nobis posse, plura, quae hanc in rem disseruimus, non ad ius Imperii publicum, sed ad priuatum potius pertinere. Ex iis enim, quae hactenus in medium prolata fuerunt, satis constare poterit, quam arcto ius illud priuatum cum iure publico cohaereat vinculo, et ita quidem, ut omnia, quae ad illud spectant negotia, si non ab initio statim certe tamen ex postfacto, ubi nimirum in comtrouersiam deducta fuerint, publicorum naturam consequam tur, adeoque ad ius quoque publicum eo tamen, quem demonstrauimus, modo, pertineant. Nec vitio nobis verti poterit, omissio magnae nobilisque negotiorum Principum Imperii partis, quae ipsas eorum familias domusque concernunt, adeoque non incongrue domestica vocari possent. Nihil enim hic de matrimoniis, tutelis , testamentis Det id genus aliis negotiis statuimus. Verum enim vero, cum 1atis appareat, omnia haec negotia vel cum Coi Statibus, vel exteris, vel subditis, quibus etiam uxores c liberos adnumerare, non dubitamus, β celebrari, et praeterea statum, tum territoriorum, tum ipsius quoque Imperii, publicum quam maxime assicere peculiari circa ea opus non fuisse ro

guda, toti persuasum habemus.

36쪽

XXIX

de Ioederibus Statuum Imperii cum exteris Hal. 17o3. Illustr. ASCO vi, de iure foederum in S. R. I. Lipso Ta6 add. FEFFINGER, L. III. tit. I9. S. 34. n. b. p. 83 P. IV.b Vid. v FFENDOR F, I. V. G. L. VIII. c. VI. f. a. p. 33. GRO-ΥIV I. R. et P. L. II. c. I. g. a. p. 36. e Vid. FEFFINGER, L. III. it. 2. S. 6O. n. I9. p. 33 . . ULSTR- Θnt itiν pubi e . . a.d Cons. PENER, L. I. c. XII. f. a. not. d. p. 364. qui exemplum allega FRIDERICI ILHELMI, Electoris Brandenburg. oh debi-rum pecuniarium Hispanorum naves intercipientis vid. FUFFENDOR F. re Brandenburg L. XVIII, L Io II. e Cons. FEFFINGER, L. III. it. a. s. 6O. p. F. seqq. f IDEM, L. IV. tit. ao. . p. p. III seqq, P. IV. g IDEM LIII. tir I . f. q. s. p. II SI Lh COM TITI vs L. III. c. IX. p. To seqq. E MEAE, L. I. c. XII.

s. s p. 368 seqq. it. L. ΙΙ. c. XIII. g. 3. p. 366 seqq. P. III et GRIBNER asi dig. c. II S. 6. seqq. p. 3i,

Ne tamen ullum dissentientibus relinquamus sententiae suae praesidium, dum sorte urgere possent, omnia, quae hactenus disseruimus, usum, non nisi subsidiarium, innuere, nostrum nunc erit, ut modum quoque, quo iuris naturae in iure publico I. R. a usus se exserat, ostendamus. Ex hoc enim certo demum constare poterit, quo iure inter principia iuris publici locum mereatur. Atque duplicem potissimum eum esse deprehendimus, praeter subsidiarium illum, siue supplet rium, quem etiam a nobis dissentientes admittunt, quorum alter quidem ad illustrandum ius publicum, alter ad confirmandum illud pertinet. Ius sine interpretatione nullum est, nulla sine doctrina iurisprudentia. Ius itaque publicum qu que interpretatione et doctrina illustrandum erit et tradem

dum.' Quamuis enim, ius publicum in Academiis doceri debere aut posse, plures negauerint, interpretationemri in men

37쪽

men omnem reiicere non potuerunt, siquidem et ipsa app. catio interpretationis quandam speciem constituit, Datque

opinio, ad minimum intuitu Imperii nostri, parum conueniens, ab aliis iam consutata est ' De variis interpretationis speciebus hic agere, nihil attinet, maxime cum non nisi doctrinalem, eam omnem esse, atque authenticam, quam vocant, cum laesi ad legislationem potius pertinere, nulli bitemus ' Id saltim defendimus, neque in adornanda iuris

publici doctrina, neque in illustrandis legibus Imperii Obscurioribus aut dubiis, iure naturae carere nos posse. Quodsi enim, ut CICERO loquitur, Stirps omnis iuris natura est, adeoque omne quoque ius publicum particulare in iure illo uniuersali, quod naturae dicimus, fundamentui suum inu nit, nemo sane illud commode tradere atque explicare poterit, nisi sufficiente instructus sit huius doctrina. Omnes leges humanae, siue positivae, vel additamenta comprehendunt, quibus ius naturae auctium est, vel conclusiones, ex hoc de ductas, continent. Eorum intuitu quam maxime interest, ut ab iis, quae iuris naturae sunt, probe secernantur has a

tem ex propriis potius principiis, quam legibus demum ciuietibus addiscere, omnino expedit, quo scilicet genuinum e rum sensum indagare, et legis adeo, non verba tantum, sed vim quoque et potestatem tenere possimus ' Quamuis igitur nec leges expressae, quas publicas fundamentales hic dici

constat, nos deficiant, iure tamen naturae carere non Poteriamus, aut omnis, quam in iure publico assectamus scientiam, manca erit, et valde superficiaria, imo haud raro multum ii eptiens, quando nimirum, veri legis cuiusdam principii loco, non nisi absurda glossemata, aucupamur. Qu9d, uti intuitu legum illarum cereum est, quae satis clarae sunt et perspicuae ita multo magis adhuc in dubiis atquo obscuris locum habe-hit. Ius naturae fundamentum omnis iuris humani constu

tuit, adeoque illi etiam, penes quos leges in I. R. G. Publi

38쪽

XXXI

cas serendi, potestas est, in his condendis, illius rationem habuisse, idque in dubio potius voluisse confirmare, praesumeniadum est. Neque adeo sensus cuiusdam legis publicae, principiis iuris naturae contrarius, unquam defendendus erit, sed in dubio strictim illud sequi conuenit. Quod qui fecerit,

nunquam prosecto praeconceptis opinionibus, antiquitatis licet speciem prae se ferentibus, seduci, aut partium studio poterit corrumpi. Quum e contrario neglectis iuris naturae studiis, facillimum sit, ut opinionem quandam, satis quidem speciosam, omni tamen fundamento penitus destitutam, adis optemus, maxime, ubi parti cuidam prae caeteris dediti, id semper magis verum iustumque arbitremur, quod eidem quam optime conuenit. Ex quibus facile quoque de altero, quo iuris naturae in iure publico I. R. . usus se exserit, modo, qui in confirmando hoc consistit, constare poterit Fieri sane vix potest, ut, quod uni expedit, alteri quoque conducat, hinc frequentes admodum de legibus parum aequis, e audiuntur querelae. Idem quoque intuitu iuris publici euenire constat. Non exteri modo illud saepius iniquitatis atque iniustitiae accusare intendunt, verum et ipsa quoque membra Imperii, quorum commodis hoc vel illud, legibus publicis sancitum, parum conuenire videtur, de iis conqueruntur. Qui sane clamores compesci non poterunt facilius, quam demonstrata, legis positiuae cum iure naturae, consonantia. Iuris autem naturae ideo hoc g. generatim

tantum mentionem fecimus, ne opus haberemuS, ea repetere, quae S. proxime praecedentibus iam disseruimus, ex quia hus, quaenam iuris naturae species, pro indole cuiusuis negotii, praecipue attendenda sit, facile constare poterit.

a Dinntire videtur sPENER, L. I. c. l. s. o. p. I 6. s. cons tamen, quoad ius publicum I. R. G, DLΜ, C. III p. 39 P. I. b Vid. FEFFINGER, in Prooem. . I 8 p. 4. s. P. I. c Cons. CHR GODF. OFFΜANN. dis de ratione interpret. L. L

39쪽

XXXII

li Cons. OEHMER M. Deo. Legem enim bonam a mala nulla alia, ni naturali norma, diuidere pusumus. CICERO de legib. L. I. add. PENER, L. I. α XII S. v. n. c. p. 364 P. I.

f. XI. .

Denique et suppletorius est iuris naturae in iureq. R. a publico usus, et subsidiarius, iis nimirum in causis, ubi e pressae leges Imperii nostri desiderantur. Quia enim non omnia legibus positivis definiri queunt, ' quae iis determinata non sunt, iuri naturae relicta intelliguntur. Quatuor autem potissimum ad ius nariirae, tanquam subsidium iuris publici, recurrendum est casibus, quorum singuli sigillatim considerandi sunt, ut inde appareat, ex quanam illius parte huius supplementa potenda sint. Dantur primo controue sae haud paucae inter ipsum Imperium R. G. exterasque Gentes. Atque in his quidem ad pacta cum primis respiciendum est, quae cum aliis Gentibus Imperium R. G. iniit,specialia,quorumve inter ipsas leges Imperii fundamentales ideo mentio fieri solet, quia statum eius publicum quam maxime assiciunt, dum iura praesertim finesque illius, exterorum intuitu, determinant, ' atque in quibus interpretandis, illustrandis aut confirmandis, a quoque obtinebunt, quae s. antecedente disputauimus, ct ita quidem, ut iuris inprimis publici uniue salis et Gentium ratio habeatur. At ubi eiusmodi pacta nos deficiunt, omnia huius generis negotia ex iure naturae G cntium que unice diiudicanda erunt et decidenda. Ad ea enim haec pertinent, quae inter liberas gentes agitantur, neque aliam agnoscunt regulam, quam ius illud uniuersale, omnes,

ut homines, ita et gentes, obligam. Deinde etiam inter

40쪽

Imperatorem et Status Imperii haud raro oriuntur controuersiae, ipsum statum Imperii publicum, atque ordinum iura et praerogatiuas concernentia, quarum tamen decisio ex legibus fundamentalibus, siue scriptis siue non scriptis, haberi nequit ' Quo quidem in casu obscurum esse non potest, ius naturae publicum in subsidium vocandum esse, iuncto tamen, pro ratione status Imperii nostri, iure quoque Gentium. Ulterius inter ipsos Status Imperii, quibus I Perator quoque, quatenus ut territoriorum, quae regit, dominus consideratur, adnumerandus est, ' controuersias oriri, non est infrequens. Quae ubi ipsum Imperii nostri, vel etiam singulorum torritoriorum statum publicum tangunt, deficientibus legibus Imperii aut pactis specialibus, iuris naturalis publici, cum Gentium iure coniungendi, decisionem expectant priuata autem negotia quando concernunt, nec ex iure Imperii, constituto aut recepto, dirimi possint, ius naturae priuatum desectum supplere poterit, ita tamen, ut, propter summam, quam Status nostri in terris suis exercent poteritem, Gentium quoque iuris ratio habeatur. Denique, quae Statibus Imperii cum exteris robus publicis inte cedunt, lites, si pacta pccialia non adstat, non nisi ex iure Gentium dirimi poterunt, quia scilicet harum intuitu Status nostri omnino pro summis imperantibus habendi sunt ' Quibus tamen ulterius exponendis non immorabimur quae enim . f. VII. et IX. iam occupauimus, facile huc quoque applicari possunt. Iuri enim, quod vel ipsis legibus e

pressis constanter iungendum, his deficientibus, multo adhuc minus negandus erit usus. Neque de ciuilibus tantum negotiis haec vera sunt, verum quoad delicta quoque Statuum

Imperii omnino locum habent, in quibus diiudicandis, post leges Imperii proprias, vel maxime quoque ad Ius Naturae et Gentium respiciendum est otium tamen nobis hac in re

SEARCH

MENU NAVIGATION