Historia navalis

발행: 1657년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

laturus postrema tenebat, atque advorso aestu ulterius progredi nequibat, neque etiam consilium fuit periculo areanarum se exponere, qui jam caeter naves haesitabant'. Cruento itaque se huic certamini propius non immiscuit', sed tormentisin fistulis nostros fatiganat'. Pugnando interim vadis quoque allis Praetoria navis Glime hi, qui tamen infractus animo contemptu summo vit: extrema eX-pectabat ille ducis simul&militis munia obire, cuneta pericula post decus de gloriam ponere,omnibus locis adesse, festinare, per medios ignes hostiumque acula, per strictos

enses ruere, donec tandem duobus globis ictus occubuit'. Navis incensa, incertum an nostra, an hostili manu. Ex aliis navibus octo occupatς tanta ferocia, ut nulli parcere tuta, semianimes nonnulli in mare volverentur, neque torques

aurei neque militaria ornamenta cupidam alioqui praedet

juventutem morarentur. In tormentis itaque bellicis praecipua praeda, nulli admodum captivi. Plures quoque naves, quq commeatum Vehebant, Vel vadis rupi , vel continuis tormentorum ictibus hiscentes undum petierunt . Mille ex hostibus hoc praelio anguinolenta morte succubuerunt, uti a nostris Historicis relatum est, ipsi septingentos fuisse memorant , quidem duplo majorem caesorum, a nostra parte numerun L. Non insolens tamen Hispanis suas calamitates premere, alienas in majus auger a moaliquotiens victi, arcano Regio apud suos fama vietores fuere. Interea tamen ab alia parte Sanctus Avita, classe sua, syrtibus jam antea effractis duobus navigiis, inter Terneu-fam Vlistingamq; horrorem Principi Guillelmo intulit. Neque enim naves resistere validae, neque militares copiae, quas

102쪽

quas Boysottus secum duxerat, in promptu. Et hostis jam victor, si tempore, quod omnium rerum primum est, uti scivisset. Estu secundo Medio burgum tendere in proclivi fuisset, in anchoris fixis juxta Breskenum non cunctatus occasionem neglexisset. Et mox nuntiata limessii clade, in celeritate segς turpem fortunam posuit, dc modo metuendus, nunc consternatus confestim inde Antverpiantis corripuit, veritus ne infesta belli navalis tempestate obrueretur, victoribusque novam largiretur victoriam. Ita utraque classe vel victa vel fugata, Medioburgum opulenta

Walachri civitas pressa fame Principi Auriaco se dedidit. A P Uo XIX.

PRAELIUM NAVALE INTER

CUM Antverpiae Hispanorum militari seditione propter stipendia non persoluta cuncta flagrarent, atque ferociens miles , qui nihil consulti, neque pensi habebat ,

neque ulla auctoritate mitigari poterat, electo duce, turbulentis consiliis, nocti urnis diurnisque tumultibus, plurimum terroris atque periculi urbi opulentissime minaretur, classem triginta majorum minorumque navium, quae juxta urbem sedem posuerat, longius removere Proceribus ex usu publico videbatur Ingens enim metus incesse rat, ne miles exuto omni Magistratus imperio rebus suis tutandis etiam propinquam lan em invaderet, atque ita Mo conjur

103쪽

conjurationis suum quisque negotium exequeretur. Verum stipendiis partim aere, partim pretiosis mercibus, postmodum persolutis, sedatis animis, simul ob ochensem vietoriam festivus destriumphalis processerat dies. Triumpha libus vestibus luxuriabat miles, laetitia tota diffluebat Civitas,post dissonos tumultus summa erat tranquillitas Caeterum mens humana futurae sortis nescia, dum advorsa de secunda caliginosa noete premit Deus immortalis. Ad tuendam scelicitatem alia kelicitate opus est. Hac enim occasione Zelandi natura feroces,vehementes, manu prompti

audaciam acuebant, Sc lubidine exscindend hostilis classis supra modum instigabantur . . Ludovicus Boysottus archithalassus modico navium apparatu Scaldis fluenta ingressus,qub facilius tantum negotium procederet,velocissimas praemittit, quide omnibus illum certiorem redderent. Duae hostiles bellicae naves , quq longius a caeteris semotae excubias agebant, haud dissiculter occupatae. Ex captivis cognitum, classem juxta Ordamum, Callo am, Lilloamque inter stationem posuisse Boysottus, qui maximum bonum in celeritate putabat, o cytis eb contendit, quo imparatum, hostem deprehenderet Classis sparsim dissus imminentis periculi secura anchorarum uncis tenebatur. Cum qu

adebsam ad tertiam partem milliaris non procul hostilis classis sederatorum oculos stringeret, subsidente subito

Vento consilia nutabant, nunquid non irrita expedition cursus iterare relictos expediret. Dum animus dubius huc atque illuc impellitur, derepente motantes iterum aurae vela impleverunt,4 ad conficiendum pulcherrimum facinus navalem turbam aquis indomitam incitarunt. Hostis

104쪽

stis subito periculo commotus , neque diu cunctandum Tatus, vela intendit, atque omne in fuga praesidium quaerens, Antverpiam proficisci maturabat'. Zelandorum naveis conficiundo itineri expeditiores, imprimis quod Oceani illuvieis sordibus nuper purgatoessent, Regias, quae

Calloam praetervectς jam erant, assecute, ita tormentorum continuis ictibus quassarunt, uti duae bellicae naves, praeterminorem Britannicam, extrema necessitate ingruente ad deditionem compellerentur. Treis aliae ad Brabanticum, latus , una ad Flandri cum vadis haesitantes , ignibus consumptς. Caeter , cum nautica hostium turba cymbis sinistro fluminis lateri appulisset, immenso labore lanibus attinet faegre se receperunt . Atque haec causa suit, ne totam classem extrema corrumperent, quanquam etiam Historicis, qui hostium partes secuti, sedecim , ab aliis viginti

naves vel concrematas, vel occupatas fuisse, memoratum.

invenio. Interea subito tumultu despericuli magnitudino commota Civitas, atque , uti rebus trepidis solet, festinando, agitando omnia, sibi suisque diffidebat Iustiis Hispanicus miles, uti adlatus Brabanticum infra aggerem opportuna loca obsideret, violentiam hostium virtute pulsaret', atque,sicut res destempus monebat, patriam armis suis tege rei, defenderetque. Neque detrectavit miles in audaciam, exercitatus, quo antea seditione contumacior, eb nunc obsequio promptior. Neque aqua, neque coenum , quis stationem habere cogebantur, tardavere impetum. Atquω adeo continuis fistularum explosionibus Zelandos supra

modum fatigarunt, etsi Milli ancipiti malo se suaque sortiui me tutarentur, hostilibusque globorum ictibus respon- M dere

105쪽

dere parati, intentique essent Boysottus intere justo Morio,& Martino Drogio centurionibus imperaVit,uti, quantum pericula gliscebant, in tantum virtutem atque robur intenderent, quo praeter hostium munimenta duas am ante occupata naVeis , quarum una Pro praefectus classis Hamstedius attinebatur, Vlissingam deducerent. Caeterum ea res inprimis ardua, cum Ordammum scio petariis insessum , majoribusque machinis probe instruet tim terrorem ingentem incuteret . Dum enim adversante vento contra fluctus eniti, Lobliquare cursus necesse erat, certis undique machinarum ictibus admodum naves quassabantur . Unius, cui praeerat justus Moritis , vel juxta corbem lacerata praecipiti se involverunt ruina, malus antennaequeia gemebant, aereum tormentum, quod superiori parte positum fuerat, incredibili violentia concussum, mutilatumque.

Caeterum nulli bi plus potest audacia, quam cum ad derendendum minora sunt iubsidia. Ipse per igneis, densesque

globorum procellas evasit, erupti . Altera tamen navis ita dedolata, uti rimis fatiscens jam aquas exciperet, Ventoque secundo ad Boysotti classem se recipere cogeretur , Deli beratum an perforare navem, vel igni subjicere fatius tutiusque esset, cum nulla evadendi spes reliqua videre tuta. Non diu consulto sed festinato opus erat, antequam Vicino aggeri tormenta imponerentur, quel se in loco contundere nostram classem , usque ad extremam perniciem pro clive erat'. Consilii haec sententia sedit, ut unetis bellicis

navibus, continuis machinarum verberibus munimentum

quaterent, navis devicta pone sequeretur, atque ita occasionem evadendi raperet . Consilium hoc prospere cessit,inc

106쪽

qiunquam etiam ipsi fortunae violentiam tolerarent, tamen id tandem peraetum, ut horribili d continuo tormentis' rum fragore cuneta dissilirent ruptisque imis compagibus caelum de terra misceri viderentur, lorica maenium praeceps rueret. Tanta veluti furi ..tque intemperie classiarios nostros agitabant, ut hostis lorica nudatus ex vallo ad interiora abigeretur ita devicta jam ante navis bellica cum minore Britannica, postquam cuncta sibi prona videret, sub praesidio clast is nostre iter suum expedivit Requesenius cladem hanc non tam Telandorum egregiq Virtuti, quar militarium quorundam a sua parte ducum perfidi , conspi-tioniq; imputabat. Neque suspicio deerat iis, qui vinci cri me censebant, Hamstedium ipsum tanti criminis reum esset . Jamque adeo, ut in reis laesimajestatis fieri consu Vit, facultates ejus annotaret caeterum integrum fidei scelerisque purum fuisse compertum, cordiae tamenin negligenti et probro vacare visus non fuit. Ipse post diuturna captivitatem,Zirige demum occupata certis conditionibus libertati restitutus est.

EXPEDITIO NAVALIS LIBERANDA

OBSIDION VI BIS LUGDUNI BATAVORUUM, CUM AB HISPANIS UNDI VE, PREMERETUR, ANNO

Luci umram Batavorum duobus is sexaginta castellis erectis arcta obsidione Hispanus premebat. Exercitus

erat

107쪽

erat instar undecim millium, Praefectus militiae Valdesius Summa quidem ope nitebatur Auriacus obsessis suppetias serre, sed incertus consilii nulla spe reliqua huc atque illuc

fluctuabat. Tandem Oceanum ipsum in partes vocare Passibus visum, magis uti obsessis animum adderent, me nihil agendo tempus socordia atterere viderentur, quam , ut spes ulla liberanda urbis reliqua esset. Mosae atque I selae perforatis aggeribus, apertisque cataractis, turgidum maris elementum in campos admissum, quo iubmers agri planis navigiis it solitam viam praeberent. Omne privatumidamnum libertate potius censebatur,atq; Fortunae leges ponere invicti animi indicium erat. Jactura autem septingentis florenorum millibus censebatur Classis centum de sexaginta navium in expedito erat quis praeerat Ludovicus Boysottus ingens animo, militiae impiger, disciplina de autoritate inter suos rigidus, quae ubi paullum vacillavit, cuncta apud militaremis nauticam pubem nutan . Masora μvigia densa asserum compage conctructa, retibus compactis, hostium jacula comprimere quibant, inter quae ex duabus unctis navibus moles lignea fabricata, quae neque Velo, neque remis movebatur, sed rotis interius a duodecim nautis circumactis per aquas vectabatur Plures triremium instar carinis planis remis decem, duodecim, pluribus agitabantur. Navales socii ex Telandia ad octingento erant, animo praeferoces, vultu truces, multi vulneribus&cicatricibus nobiles, nonnulli brachio vel crure mutili, conjurati vel vincere, vel pulchrae occumbere morti init dam ex argento laminas pileis insertas gestabant, quis inscriptum, PoTius TuRCAE QuAM PONTipici Illi aquis innutriti

108쪽

mitriti ferociam quoque ex mari contraxerant, atq; Hispanici nominis infesti hostes bellis intestinis inter caedes, dc rapinas juventutem suam exercuerant . Animus vastus, vindicta ardens, audax, corpus, supra quam credibile erat, laborum patiens, velox,cedere nescium. His promptissimi quique milites immixti, selopetis cincti, ad mille ducentos. Naves maxima tormentum majus unum aut alterum admmittebant in prora sex minora bassas vocant in lateribus. Ere ferreaeq; machinae in universum centum erant, praeter multiplices bombardas, ex queis nonnullae plurimos Isimul globos ejectabant, certa hostium pernicie, nec minori me tu. Iuxta erant conti, harpagones, dimidiatae hastς, caeteraque instrumenta, quibus cominus pugnatur. Ad undecimmum Septembris Rota amne ad aggerem limitaneum Vectis, eodem perfosso ad pagum Zoetermeram , ubi stationem tenebat Martinus Aiala, non leves cum Hispano incidere velitationes Batavi, quique acrius caelo suo animantur, Mattiaci, festinare periculo occurrere, alius alium hortari Olutem in armis ponere , nulli parcere , ipsi advorsis

vulneribus mortem convemnere, si occumberent, etiam

vindictam adhuc in villiu ostentare Tanto autem odio flagrabant Hispanici nominis, ut cor intimis evulsum pene tralibus dentibus primo morsum, dein ut amarum canibus projectum fuerit. Quod tamen excistum, Delphosq; delam tum, compliaribus, vel abominatione tanta crudelitatis, vel in ludibrium & opprobrium Hispanorum, ostentui fui ;manifesto indicio , quo non se praecipitem agat morta lium animus, ubi odium , indictae dira cupido eos in transvorsum rapuit Neque postmodum minus acriter adH N Ou-

109쪽

pontem Soetermerae pugnatum , dc quanquam Nostri summo opere hostein fatigarent, tamen neque illi animo frangebantur, sed virtutis gloriaeque maximum utrimque certamen erat. Triginta signa Hispanorum sub Ludovico Pi mentello sedem ibi fixerant, neque ullo etsi validori ferόci insultu inde turbari poterant. Cum hic Fortuna ex voto non cederet, atque lina ex maioribus navibus violenta tormeri torum explosione disrupta esset, alia via eniti visum sint . Neque ventus commodus aquas ciebat, quae de ipsoarte hostilia latere in avi derivabantur, adeo ut intumescere vasta illa agrorum planicies aquis procul distantibus ne quiret. Se gwartensi itaque via, ad duodecimum sequenatesque dies Septembris cauro aquas promovende, taliciter transitus tentatus. Soetermera atque Benthusa fugato milite, ad modicum lacum, qui orta dicitur, ventum. Post acres illic velitationes a meridie usque ad erum diei, miles hostilis oppbrtuno loco cessit, ubi nostras copias sister in proclivi erat, Foederatis autem superare arduum asperumque fuisset Interea miserabilis fames in Urbe gliscctat'. ita ut absumptis naturalibus alimentis ad foeda desinaudita si vorteret necessitas. In pampinis vitium , arborumque , praecipue pyrorum foliis, amylodi sale condiendis, inse .niosa erat penuria Canes, feles, glires in deliciis erant :ossa' fimetis protra i, jam ante a canibus rosa iteruta rodebantur coagulatus sanguis ex foetidis canalibus liau ruebatur gravidis in utero foetus liquescebat,puerperis m-lantes ad exucca ubera moliebantur. Corpus itaque multorum macie conse tum nutantibus genibus aegre admodum sestentabatur, pallor in ore, cava lumina, dissutae genae.' O Neque

110쪽

Neque fames, quam pestilentia tristior , quae sex millia hominum subito in Libitinae numerum recepit'. Adeo qui dem, ut dimidia fere pars civium quatuordecim enim millia numerabantur ferali fato occubuerint. Discordia quoque intus , extra hostium promissa minis conjuncta, miserumtain modum civitatem vexabant. Quibusdam deditionen ta acrius poscentibus, quod fame dc peste tot millia hominum occubuissent, cordate respondit Petrus Adrianus Wervius Consul se sacrament Deo Patriaeque obstrictum si ita visum, corpus in partes secarent, distribuerent mox tem omnibus a natura lege semel indictam , nullum discrimen fore an hostes, an cives illam sibi intentarent. Qua constantia rubore cuncti suffusi recessere. Nimirum exemplum sapientis magistratus arcanin motu trahit, rapit ad obsequium subditorum animos, inprimis ubi eadem mala dc bona simul ipsis esse intellexere. Queis accensi cives,objectantibus hostibus nihil prae fame eos reliqui habere praeter miseram animam , gloriose responderunt, consumpti omnibus alimentis sinistram manum in cibum, dextram in usum Patriae fore. Quod si extrema moriendi incumbat necessitas, incensa Urbe, dimicando pro libertate, pro religione meo immortali vitam lubentes oblaturos esse .

Interea tamen aqua deerant, quq vix novem pollices altar, if(jQuery('body').width()<970) {document.write('

'); (adsbygoogle = window.adsbygoogle || []).push({}); }

SEARCH