장음표시 사용
91쪽
impetu quam primum hostem adoriretur, non esse eandem hostium promptitudinem Vehementes motus post ultimum praelium subsedisse, timoremque incussiim, omnia virtuti nostriprona, non tam pro gloria, quam pro omnium salute pugnari verum, uti Procerum voluntates subito inclinant, atque ipsae saepe sibi advorsisunt, undecimo Octobris, a Praefecto Sonoto Archithalassus literas accepit, quis
cunctandum ad tempus , neque manus cum hoste conserendas scribebatur. Verum ille pugnandi desiderio flagrabat, cliteras, quarum tenor clam habebatur, in ignem misit , ipse motu corporis atque animi igneus Euro noto spirante, qui secundus erat, iublevatis anchori reeta in hostem fertu Nulla illi utilis videbatur cunctatio, equo. ex crastino pendere, consultum erat, cum confestim tutius hosti manus intentarentur. Interea hostis, cui inopinatus
hic obtigerat casus,ad praelium quoque se parat. Jamq; adeo
medium diei processerat Q sicut postmodum compertum prandio jam constratae mensae erant, cum Bofluvius alio ferali de sanguinulento exceptus est convivio Nauclerus quidem Praetorigi avis consternatus hosti propinquus clavum deflexerat, verum per vim illo excusio Iohannes Florentius, dignum virtute Batavica se virum praestitit, intrepido pectore recta in hostem tendit. Sicuti autem non raro timidissimus qui' i primus occumbit,ita prior vix clavum vorterat,cum fatali telo confoditur, is autem, qui vices ejus obierat, nullo vulnere saucius evasit'. trinque hinc tormenta tonare, igneac fumo caelum de mare obduci, classiarii horribile spectaculum edere, Nostri per medios ignes
in hostem ruere, vitam ac mortem juxta aestimare Bossu-vius
92쪽
vius ex praetoria navi anchoram jacere satagebat, ne Versus inferiora fluitaret, sed veloci impetu ostrorum, qui harpagonibus se innectebant, intercepta anchora in medio haesit, neque dimitti in profundum maris potuit. Quod &illi praesenti exitio fuit . Nostri autem, etsi tormentis bellicis militari pube longe inferiores essent, sorti tamen paratoque animo patria salutem atque libertatem in dextris suis portare, summo nisu aditum in hostilem navem urgere, neque minus illi qui advorsae partis occursare, audaciam pro muro haberes, plureis vulneribus acceptis concideri, neque tamen quietem pati. Verum Nostris melior erat pugnandi conditio, quod ex altior navigio certius ignitos
Jobos de missilia jacularenturi, quod proclivior in nostiem navem descensus, quod cuncta, quae hostes gererent , Omnium ocialis paterent. Quis accesserat memorabili arte lorica ex vetustis retibus in unum compacta, quaera minoribus tormentis impervia esset. Dum hoc modo tela eluderentur , securi a metu ingentem hosti terrorem intentabant. Namq; ex corbis fastigio promptissimi quique cum ignivomis machinis calcem vivam in hostes acere, qua
aspersis oculis ossicia militaria turbabantu . . Adorti m OX eandem navem a latere Petrus Bachius , a prora Iacobus Tryntgesius , a puppi Merius, centuriones infractae Virtutis, quorum ultimus machinis igneis admodum impetitus, navem avortere ab hoste coactiis suit, ne extrema incendii expectaret. Intereat reis Nostratium cum Praetoria hostili navi luctantes, atque eidem innexa versus in se ri Ora fluitarunt, atque ex advorso ecca juxta Wynessam vadis haeser . Emicuit inter praeliandum Ioannismarin-
93쪽
gii virtus an inconsulta temeritas, qui in hostilem navem, transiliens , per funes nauticos mira celeritate transcurrens aplustre ademit, & jam erepto vietoriae signo ad suos revorti cupiens, pectore confossus fortissime occubuit' . Ne que minus fortiter a caeteris Praefectis contra hostem dimicatum est. Regia navis, cui praeerat Gulielmus Vestius summo impetu capta, quae antea tormentorum violentis ictibus Quassata, captivis aegre, juxta cum quatuor aereis, quinque fusilibus ferreis machinis subductis,aquarum plena iundum petiit. Quinque aliae minoris ponderis vadis colline, non dissiculter expugnatae, cum illud anxie metuerent, ne vicino Martis fulmine vel conflagrarent, vel pessum irent'. Reliquonaves infami socordia trans locum, qui Pampus dicitur, aufugere, nonnullae, ne caecis vadis haesitarent, etiam machinas bellicas mari dederunt'. Tanta subito torpedo animos illorum oppressit, ut obliti honoris sui, quod primum esse viris bellicosis solet, obliti sacramenti militaris, Foederatorum praediBossuvium reliquerint . Decre itum quidem concilio fuerat, prima luce iterum se Nostris
sistere, fortunam maris tentare, aut mortem oppetere , aut Praetoriam navem exitio eripere. Sed crepera luce Simon
Rollius Pro praefectus cogente Hispano milite Amstelodamum recta tendit, caeteris vexillum navale sequendi necessitas incubuit. Sin prima saga, hoste formidine attonito, uti nonnullis visum, insecuti Nostri fuissent, tota admodum classis fusa, profligata, sicco arenarum allisa, exitioque destinata fuisset. Hortante acriter consule Theodoro Edamensi, cui bonum publicum inprimis cordi erat, plurium tamen suffragia contra praevaluerunt, tum quod nox tenebricosa
94쪽
cosa navigantibus infesta esset, tum quod vulneratorum multitudo naveis premeret. Interea Bossuvius militi et impi , gera tribus Foederatorum navigiis cinctus, neq; probi mili tis, neque Imperatoris officium praetermittere, lorica serrea
munitus , clypeo gladioque horridus invicto animo non
tantum contra hostes, verum etiam contra Fortunam subtili res, omni nisu conari necessitates effugere , quas tamen vincere nequivit Flagrabant Lmicabant oculi , sanguine ex imis praecordiis exaestuante vultus ardebat , corpus nimio spiritu tumidum , dc concitum, crebro dc vehementi motu agitabatur. Ipse omne is voce, gestu instigare, non tantum aliis, verum etiam sibi virtutem imperare Nostri continuis ictibus tormentorum undique hostem fatigaro, ex corbita calcem vivam, lapides jacere ita ut ad extremum nulli tabulatis insistere auderentes hostes tamen ex inferiori navis parte plurimos nostrum confodere, queis virtus intemeritatem fere vorsa fuerat. Nostrum alii in foros transilire , de vel fato occumberes, vel vulperari, labi, iterum eniti, omnia impetu violentia agere, nihil praeter vietoriam pensi haberet . adentibus aliis vel vulneratis, novo milite continuo suppetias ferebant Hornant, sauciosq; avehebant. Tantusque pro patria tuenda ardor fuit, ut multi cives, immixtique agricole se ferventissimo praelio sponto immiscerent, sanguinemque suum libertati consecrarent ,
Tandem vero Bossilvius non animo, sed necessitate victus, postquam per viginti octo horas etia nocturno tempore
acerrime pugnatum esset,ex trecentis Omnes praeter quatuordecim vel quindecim milites cruenta morte cecidissent, Vel vulnerati essent,duodecimo Octobris die conditionibus qui-L 1 busdam
95쪽
busdam Praesecto classis CornelioTheodori, centurioni Rui-elaavero, dc Ioachimo Nie vindio qu sitori navali se dedidit. Omnibus vitam incolumem, bi honestum de Comite dignum carcere stipulatus est. Conventum quoque est,uti milites, vel cum aliis captivis commutarentur, vel menstruo stipendio, more antiquo militari, redimerentur. Hispanitamen , inter quos Corcuera iopesius Praefecti navales, quod se plebi invisos scirent, conditiones recusabant, an tequam a Sonoyo, Proceribusque est-Frisia firmarentur Praeter plures ex nobilitate trecentos captivos suis a plerisque memoriirelatum fuit, verum literi West-Frisiae Procerum ad Principem Auriacum ducenti tantum memorantur Bossuvius ubi Hornam advectus, fremere plebes, probra jacere, caedem Roterodamensem illi objeetare, cum idem advorsum se animus fuerit, nunc in promptu scelerum praemia ess . A magistratu tamen officiose exceptus est sicuti Procerum moderatiores animi, quam inconsultae plebis, atque utramque Fortunam pensare soliti. plustri Archithalassi in templo Hornano suspenso, omnium ordinum homines, laetitia immodici, concursare, gratulari sibi Patriaeque , apertis templis Deo immortali grates agere, lachrymis gaudio exilientibus ad caelum manus tendere, precari uti haec talicitas perpetua foret. Contra hostes
luctu immenso perfundi, fugitivi culpam Bossuvio imputare, uti suam apud Ducem Albae diluerent Verum ille sim perterritus corpore de animo sertissime dimicaverat, per triennium tamen carceri mancipatus pace demum Ganda-vensi ad suos reversus est.
96쪽
Linino vix in Requesenius in Belgium a Rege missus erat, uti rigorem atque invisam crudelitatem Albani clementiae de modesti fiam temperare . Erat illi ingenium mites, accessus facilis , ad simulanda negotia solertia mentis profundaci quis non tam virtutibus quam artibus trahere Belgarum populum nitebatuta Prima illi navalis fuit expeditio liberandet principi urbium Walachri Medi burgo,quam prope biennium ad extrema necessitatu redactus defendebat pro Rege Mondragonius. Ipse Antverpiam rosectus, quo praesentia sua expediundiclassi vimis ro-
ur adderet, animosque civium accenderet. Neque minor
Principi Auriaco cura, qui Delphis Vlissingam prolaetus, Hollandiae Zelandiaeque bellica navigia coegerat, quo incitante immane quantum animi omnium inprimis pubis nauticiexarseran . Requesenius ubi vidit etiam immensam classem modicis viribus in angustiis amnium sisti posse, duabus classibus duplici quoq; cursu tentare Fortunam statuit, qua Scaldis in duos se scindit alveos uti Foederatorum vires divideret,in hac vel illac extrema necessitate Arnemuda tenus, quae Regi adhuc erat obnoxia, oblitas liberaret. Triginta majoribus navigiis praeposuerat Sanctum
Avitam, septuaginta minoribus dehincto Beauvosio Gli a mesium
97쪽
mesium Belgam, inani specie imperii, quo indigenarum animos non ignotis artibus ad se traheret. Namque summum imperium, dic militiae cura Iuliano Romero tradita fuit vel quod Glimesio etsi rerum militarium gnaro momentum,
tanti operis non crederetur, vel quod insita Hispanis superbia nullum alium, quam sua nationis Praefectum admitteret. Quindecim enim vexilla Hispani militis classibus imposita. Extremo Ianuarii Avita Antverpia, neq; multo post Glimesius & Romerus Berga ad Zomam vela ventis dederant Futuri advorsi certaminis praesagium veluti dedit primum discessu Bergensium navita infortunium. Dum enim honori summi militi et Belgic ς Imperatoris tormenta passim exploduntur, incuria igne in pulverem pyrium adtonavis collisa, plerique , qui in tabulatis sorte consistebant, praecipites in aquam missi, mortique erepti, plures tamen asseribus navium icti, mere multato corpore evasere, inter quos Praenetus Franciscus de Bovad illa vulnere saucius navigio se dare nequibat Romero praeceps Sc velo erat navigatio, tardior Glimesio, quem impatiens prior prope Romers valiam expectabat, sive quod Glimen naves navigationi non adeo commodς essent, sive quod ejusdem, cunetatio consulta esset,ac propior constantiς, alterius autem velocitas temeritati Ludovicus Boisottus Telandiqarchi thalassus, qui summa cura hostium molimina explorabat, certior factus, o sto minora navigia velitationi cum hoste conserendoquam mature praemittit. Ingens ipsi virium atque animi concilium militare vocat tare judicarum, Vento secundo, cauro nimirum flantes, contra aestum advorsum obniti, uti postmodum secundo fluxu certamen
98쪽
Inirent ' Quatuor interea bellic naves jusse a Gillielmo Principe copiis suis navalibus adesse , quis Sancto Avile occurreretur. Verum ex parte Boysotti in concilio de modo hostem ad oriendi contentio non levis orta inter Scottum de Nicolaum Nicolai Praesectos militareis. Ea tutissma Nicolao pugnandi ratio visa se infra tabulata recipere, ubi si, mul tormenta hostium leti tales globos ejacularentur Stipatus enim miles certo mortis periculo objiciebatur Scottus impotens Sc nimius animi, primo insultu in hostium foros transiliundum censebat . omnia magna facinora primo impetu valere, eum qui quocunque modo cedit, etianu Fortunae cedere Placuit haec ultima sententia, uti objectu corporum praelium conficerent, se mortes victoriam, raperent. Quippe victis nihil spei reliquum , quam mare . Anchoris itaque solutis in turmas tres se dividunt, ex quibus prima sedecim majoribus, decem modicis navigiis, secunda, utiri tertia, decem majoribus, quatuordecim modicis constabat. Ita vit juxta ac mortis contemptores pleunis velis in hostem feruntur Ingenteis hinc contentiones inter ummos hostiles Praefectos coortat. limesius in maritimis praeliis vento Laestu advorse se hostibus objectar insolens esse dictabat neque enim tantum cum adversa riis , sed cum aquis praecipiti fortuna luctandum esso. Quem Romerus immodicus animi rogavit, an ignavia dc timor illius pectus percelleret, respondente altero, certaminis eventus hoc indvibi . Duabus itaque divisis navium catervis Telandis obviam itum Juxta Lodicens: ostium tormentis jam invicem peti quibant. limesu , ubi in tabulatis praetori et navis consertum militem cum
99쪽
nautica pube conspicit, flexo confestim clavo, ex latere tormentis duobus aeneis, quς praeter globos scruto constipata erant, excussis, centum admodum fistuli fac bombardis sua spargentibus jacula , plures e conglobata multitudine e medio sustuli . Volvi passim cadavera, morientum gemitus
audiri, vulneratorum ingens clamor coelum rhimpere Boy-
sotto aculeo ligni oculus effossus, quod ille dehonestamen tu corporis virtuti suae imputabat Nicolaus pede usque ad crus ablato, Scottus adempto brachio, majoribus venis sanguinem fundentibus, glorioso fato quanquam miserabili occubuerunt. Rebus supra votum primo impetu Hispano fluentibus, imminebat Praetoris atque adeo jam insultabat hostilis pubes, sed suppetias ferendo hostem quoque adortus Adrianus Cornelii centurio atque adeo virtuti jam
cuncta patebant, nihil socordia claudebat. Namque eo demi pore novem regiis navigiis injects pedic , atque in plures idem tentatum fuisset, nisi angustia fluminis impedivisset. Nullus amplius erat tormentorum usus, gladiis cominus res agebatur, alterum alterum confodere , Vulnerare, incerta tortitudine cadere, atque iterum eniti,
vago motu .disjecto inter se luctari. Acerrimo praelii Caspar Lein senius Metelandus, unus ex promptissimis inter globorum nimbos aplustre limesio ademit, quo involutus ad suos incolumis revorsus est Virtuti praemium vestis nautica constituta. Romerus, signo classis dempto, metuens ne reliquae naves sine d 'age fluctuarent, mali culmine novum erexit, quod sequerentur atque adeo virtutem militis auxit, ut jam sexaginta, callide non renitente Boysotto, in nostram Praetoriam navem transilierint, quos illac
100쪽
illac accensus pulvis pyrius in alium certa morte adegit Cujus horrendi spectaculi pars magna fuisset Romerus, qui in tabulata quoque se demittere tentabat, nisi paulo anteo ignis feralis suas vires exeruisset Utique peritia militi inautic , machinarum artificiosis ignibus, quis continuo hostis quassabatur,navium magnitudine de robore ,hostilis classis longe inferior erat Romerus itaque metuens, ne a plu ribus nostratium navigiis, quae recta in illum ferebantuta, cingeretur, inprimis quod plerique suorum jam ad fuga se expedirent, cuneta ela etiam ad proram intendit, uti manibus nostris elaberetur. Verum uti nihil tam fortuitorum capax quam praelium navale & si uspiam pleraque hic ex lubidine Fortuna agitat, antenna excussa nullum patuit effugium. itaq; ut necessitati consuleret, praecipitem contra Tolensem ripam navem Praefeetus egit, cum sociis, qui vel cymbise commiserant, vel e natarunt, ad proximum litus incolumis evasit. Interea Requesenius cum prima nobili pate spectator pugnae in Scakerloen si aggere , largo imbre perfusus eventum expediabat, cui adventans Romerus non deprecatur culpam, vel temeritatem, sed mari horridus voce aspera Imperatorem alloquitur, se non navali sed terrestri militi east hietum, idoneum cunctis admodum classibus perdundis Navis, qu ante sicco arenarum haeserat, aestu levata nullo adjutante in profitndum se iterum egit, ubi sorte advorsa quinque naves nostrae occurrente per dimidium horae illi implicitat, aliis hostilibus navigiis fugiendi occasionen deder . Namque sole cadente, vento, astuque secundo, ingenio loci diffsi , plenis velis Bergamo ad Zomam contendere. Ogorius de Angulo subsidio classi, futu-