장음표시 사용
31쪽
nam incerto maris committere Regnerum archithalassum militiae illius veterem esse, terrestri praelio magis assuetum suum militem , si uspiam in mari Fortunam dominari, nonnunquam turgidum, aliquando tacitum d quietum maro noxium esse Verum gloria cupido abripuit Guidonem,qui terrest ri gloriae niaritimam jungere satagebat Parte exercitus ad Tiri Zeam relicta, cum caeteris classi te commisit, de navigiis de numero militum superior. Guilhelmus annonae causa nonnullas naves emiserat, qui praesidiariae longae adsectae erant. Hae frumento onustii Telandorum classem inciderunt, atque in manu victoris fuissent, nisi longae impediissent Acriir lio fusi hostes, pr de tamen inhiabant, atq;
extremas navium tentabant. Pugnare dc defendere res suas,
longe dissicillimum, praecipue vaso fluxo elemento. Una
nostrarum, accedentibus mox aliis, ita quatuor hostiur
naves adorta, ut fluctuantes per adversa deseXtrema, ne maris dbnavium obsidione premerentur, relictis sui navigiis terrestri fuga sibi consuluerint. Initia belli praeliorumque in fama constant, victosque infortunium deiicit, raroque victis redit in praecordia virtus Serio itaque decretoriis armis hostem aggredi Osterbandi visum, Dies illuxerat Augusti decimus, cum ingens navale inchoatum praelium. Quatuor in fronte navibus imperabat Ioannes Pad rogus, militiae maritimae gnarus, sed vadorum in his locis imperitus in sicco arenarum haesit. Expectare itaque tempus Gulielmus debuit, donec fixa navigia aestu maris attollerentur. Occasionem hanc nactus GuidoNamurcaeus,incendendi il- las spem concepit. Incendiariae navi flamma suggerebatur, quae sulfure atque bitumine fovebatur. Hanc secundo vento
32쪽
pubes nautica in nostra immittebat navigia dc ubi propter ignem in scaphas desilierat, etiam contis sed frustra promovere nitebatur. ad rogus in aquis incendium metuens, velis madidis, quantum in se erat, naves tegere , quo subita ignis vis obtunderetu . Verum dum subito ventus vortitur, suis pene ipsi flammis hostes perierunt, sociique, qui
scaphae se commiserant, aegre ad terram delati evaserunt . Sequenti nocte somno quieti se Nostri dederant, nihil auuirum Guidonem rati sed ille somno vietos pressbsque credens , subito in nostram classem invehitur , primoque assultu quatuor captis, caeteras magna vi adoritur. Vigiles militem excitare, tumultu omnia implere, miles contra excusso somno fortiter obniti,adversa sui cordie imputare, turpe censere victu vietori incumberes Osterbandius vero consternatos confirmare, incitareAd virtutem suo exemplo cogere. Neq; minus Guido suos urgere, ultim si hoc praelium laborii finem praedicare, immortalem gloria, opima spolia, quis militaris juventus potissimum incriatur, ob oculos ponere Audendum tantum, caetera in proclivi esse. Occupatis quatuor navigiis perculsos hostium animos Victoriam jam inchoatam, turpe fore si non persequantur. Ita utrinque expedita classe praelium adoriri, clamore nautico caelum implete, arma armis nectere telisaqbulata navium tegere . Cruenta haec maxime pugna, quia in angustiis certa tela figebantur. Utrinque vitae prodigi mortem incursabant, neque inultri armis moriebantur,dum furor ultimus mente praecipitem agebat GuidoNamurcatus numero navium de denso milite potior, pluribus suis singulas Hosandorum cingere, atque Opprimere tentavit. Quod unus ex praefectis 3 nau-
33쪽
nauticis conspicatus, singulari spiritu hostium vitaeque
contemptor, in mediam hostilem classem prorumpit, hortatus caeteros, ut auxilia dc suppetias ferrent. Hoc exemplum caeteros traxit, ne amicum in praetenti periculo deserere viderentur, quibusdam etiam pudor ad virtutem incitamen tum fuit. Tum primum atrox de cruentum consertu praelium, adverso corpore passim tela figebantur, in cadaveribus vindictae adhuc cupido haerebat. Guido spe potiundae victoriae incensus edixerat, ut nulli parcerent atque inexorabili lege omnes ad intei necionem usque delerent . Altius hic in pectus Nostrorum descendit crudelitas,itaque in animum induxerunt suum , si se subducere ex ruina ne uirent, eadem hostem involvere Extreme necessitati adita est extrema virtus, quq ita in immensum creverat, ut mortem juxta atque vitana contemnerent. Horrendo clamore in hostem irruere, c dibus passim grassari, victoriam spirare. Neque minus hostis nostros premebat simul junctis viribus. Una ex Flandricis navibus corbe superius ad mali culme milite stipata, atrociter nostris imminebat, quia ex alto in depressa certa tela immittebantur. Victa demum est calamitas infracto pectore, dum Fortuna vicit Pressa forte nimia gravitate corbis, ruptis vinculis militem subito, Vel in mare prςcipitem egit, vel collisis membris tabulatis impegit. Ibi Batavica pubes hostili calamitate accensa audaciter in transtra hostium transilivit, atqsanguinem suum hostili sanguini miscuit Neque Flandro animus subsidit , cui exestuante eximis precordiis spiritu concitum in Vindictam corpus , asi et sanguini truculenta manus Verum quia hosti dissicilis ad falutem recursus erat, plures
34쪽
confossi, pler que naves in fugam et , aut aquis mers obrutaeque. Interea Pad rogus qui diu in vadis haeserat pugnandique potestatem non habuerat, tandem aestu fluitantibus navigiis, majori confidentia fessis ubique, qua vela direxerat, pressit, devicitque Ita ad meridiem pugnatum, ad septentrionem aegre hostis pellebatur. Neque tutum erat se subducere, ne fugientibus similes virtutem hostium accenderent. Artificio hoc usus sterbandius, quia cominus certamen conserebatur, ut ignita in hostium naves ligna immitteret, quis extinguendis dum occupatur miles de nautica juventus, fumo denso in oculos converso, incertis ictibus dimicabant, dum amicos pasti m hostium loco truci darent, a nostris autem pressi certo occumberent. Ita metu exterriti degeneri trepidatione iuga sibi consulunt. Dum haec in dextera parte geruntur, duoius rumor ad aures ste bandii venit, Nostros altera fugae proximos esse Properanti ad suppetias serendas nunciatum, hostem quoque in ea parte debellatum. Nam consternati clade sociorum,juxta prima victoriam altera veluti obtulerant Tam bonis auspiciis Fortunam prensare,atq; hosti sagienti insistere visum fuit, ne tempus ad colligendas vires caperet. Sed Flandera terrore me- cessitate victus, relictis turpiter navigiis, telluri se commisit. Naves occupare sufficiebat cordato Imperatori, ne hostes, a tergo pressi,dum extrema prae oculis, ad audacia accingerentur, illima necessitas pugnandi legem imponeret, fatali saepe in bello rerum mutatione, ut exiguis momentis sors belli in vortatur. Interea fractus Fortuna non animo Guido, etsi dispersos passim de iligitivos suos videret, omnia ex periri,d sicut magnum Imperatorem magnus animus decet,
35쪽
extrema tentare, etiam aggredi Osterbandium, sed frustra ausus. Interea cives sortissimi TiriZeani inter spem metumque positi, Martis dubii eventum, negotiumque Fortunae expectabant. Obscurum noctis prospicere non permittebat, dc mendax rumor, autore Flandro, qui circa urbem vagabatur, animos perculerat, quo victum sterbandium, classem fugatam, ferebatur. Dubia tamen fides , si ve quod dites
suspeeti essent, sive quod firma descredula spes illud non admittere . Verum ubi prima lux noctem abegit, hostibus victis vel pressis, gaudio tripudiare, Deo gratias agere, qui gravissme afflictos liberasset, confuse antea menti gaudia reddere, eo laetiores, quo majori ante dolore fracti turbatique fuerant. Juvenes, lenes, pueri stipati manus ad coelum tollere , sibi invicem gratulari, prout cuique publica laetitia verba dictabat, effundere. Guilhelmus victoriam prosequendam ratus pressos ulterius fatigare ne hostis iterum vires colligeret, Omnem occasionem praecidere, sicuti praeliorum maritimor u incerta est de lubrica possessio. Gui- donis Pr toriam navem quatuorq; alias cinxerat Regneriis
Archithalassiis, sed Guido incredibili animi magnitudinc ita Gallis restitit, ut ad Nostros se recipere cogeretur. sterbandium hocsgre ferentem pugnandi iterum prςceps cupiditas rapuit, ne ille elaberetur, in cujus captivitate potissimum momentum victori ferat. Post grave pr liunta Guidovietus captusque Nostris cessit, qui tanto furore de odio correpti in eum suere, ut, nisi propere Gulielmus violentis manibus eum subduxisset, atque Regnem in Galliam deducendum obtulisset, extremam vim passiis fuisset. Nihil acrius accendit mortalium petitora, quam indidis cupido: Alie
36쪽
Alienis calamitatibus humana sorte ut plurimum indolescimus, propriis ad ulaiscendum urgemur. Guido multarum calymitatii autor fuerat, cujus sanguine tantum crimen 'indica ccupido militi expiare visum fuit. Neque multum incusari militare vulgus poterat, nisi malum exemptu Principibus esse cenitiisset Comes, in Principum vitam sae vire Subtractus itaque illo mim ferociae Guido in Galliani ablegatus , ut honesta ibi includeretur custodia Hos prae lio decem ni illi hostium caesii, captivorum numerus sub ductus non fuit. Mille centum naves inter quas procul id ubi etiam minores capta cuna omni militari appmtu Quo praelio gravi Plandrico bello finis impositu scina decimo die Augusti, cum a matutino tempore usque ad meridiem sequentis diei magna utrinque furtimine dimicatum esset. Tunc consummatum plenumque bonum habet Foseiuna cumGai t mmia Nai nn uri, o sit e stilitas quam Regnerti cum captivo Guidone in Gallias abiisset
Gulielmus Tirigeam contendit, partim ovendis curandisque vulneratis, partim ut so stipem militem, qui ante ur-
navibu Fonscentis vela in te hderant, ut Flandri; litora pe6 tingerent. Reliquis, quia Oinnesn vigia capereis pote iram inter arenaceo Rcolles Scψη ' rapi isthi Queis, nisi ςxtremamqysgum accipere consilium era 'quove satis steri, rnytus Hvita desperantibus non esse nimis acriter insistendum. Sic
37쪽
rorem rapiuntur. Se itaque millia dedi titiorum in potestatem Osterbandii venere, parati uisa facere Carceres ubiq; captivis pleni premebantur , qui veluti pecudes in sua tenebricos antra abigebantur, niti quod mille in tanta captivo rum sequentia racile elapsi fuerint. Ita Scotiwana insula liberata, caeteriscivitates solo terrore victae, Middel burgenses etiam victori gratulantes occurrerunt , moro mort litim, ut ii, qui maxime adversi fuere , primi plerunque officiis certent. Eversa a Flandris moenia restitui jussit ster-banditis, ordinataque Rep. tristis nuntius venit, parentem, qui diuinorbo gravi decubuerat, prae nimio gaudio tantae
victoriae vitam cum morte commutavisse.
g tempesti re ieisiali ρά es Hollandia in Autuati l hivium perniciem ambitiosus ProcErum poeulique cibant,'severa factionum Principes bonuria pusilicum simulantes pro sua quisque potentia,verutilitate,itia placabili Idio certabant, potestui: sentiet colici litus studio partiunc: sel assesὁdiim letibatu se italis lys,neque humani neque divini quicquam relliquum seclli' o Parer
38쪽
Parentum liberoriimque diversa sacramenta, caedes promiscuae, vastities urbibus 5 pagis , templa violata, agri cognato sanguine imbuti, dic tanquam sanguinem extinituri ignes
pallim crepitabant Scelerat celeribus tegebantur, ex pro ipinquos consanguineosque occidisse virtus vocabatuta. Utrinque ivictores Ic victi Patria sibique graves. Dunae
ita nullo pudore flagitii inconsultus populus agitabatur,
Cabellavit,qui Margaritam imperio ejecerant, contra nitentes hostes Reipublica pronunciaverant , ubi perfecto scelere magnitudinem ejus percepere, animo impuro desin 'quieto Deo hominibusque infesti, Gulielmo, ut contra matrem parricidialia arma stringeret, iterata legatione persuadere tentant, cujus licet primo obstinatum animum tarsedem expugnarunt. Consternati adventu Gulielmi Hoeximrum primi magnis itineribus in Hannoniam contendun bemici im rogant Comite, ne laboranti de fatiscenti Rei p. d esset Gabellavios perfido furore omni u cervicibusac fortunis imminere,eosdem impotenti dominatione matri eripuis se imperium, ut filio traderent Sese, quia pro illius auctori tate pugnarent, crudeli illom potentiae obnoxios, Deum hominum ci fidem implorare,atq; suppetias contra vim publica postulare Abrepta iracundiloestro impotens sui foemi na, acerba quaeq; filio minabatur, nisi imperio recederet Verum nullis ille territabatur minis , quibus bellum non geri tur, sed robore Margarit itaque Anglorum Regis Eduar di hibsidiis militem colligit, in in Walachriam vela diligis: Cujus audito adventu Gulielmus ad omnes imperii cura
intentus, constituit certaminas copiam facere, comtarata'
39쪽
dicavi adventum matris opperiri, cum praesentia principis
venerationem intendat, mobilisque plebes auctoritate uec veluti praesenti niamine terreatur, quae nunc illi Proceribusque obnoxia, vel novarum rerum studio praeceps agebatur, vel si inceptum facinus non probaret, contra niti ex impotentia nequibat. Proceres quoque tot facinoribus cooperti, si prolpere res non cederent, omnia atrocia atque aspera
sibi eventura non ignorabant itaque nisi victores, vitam atque mortem juxta aestimabant. Praelii utrinque copia facta inter Britam de Grave sandam , qua vasto praecipiti ostio in mare Oceanum Mosa aquas suas emittit . Gulierumus manu, Voce, gestu, suos accendere, nullam salutis spen ta
nisi in vietoria proponere, heic aut Virtutis immensa praemia, aut moriendi foedam conditionem praesto esse Satius esse pugnando occumbere, quam instar pecudiim postmodum adlati. Facile fuisse novum aliquod facinus incipere. Principemq; eligere,nunc eundem armis tutandum. Contra mater supra sexum animata ita suos allocuta: Virtute vestra xprobitate fretae obviam hosti an filio ire , certamen conserere, impotentem proditorum , qui immani avaritia, cruentis manibus intolerabili superbia omnibus probis insultant, dominationem confringere, libertatem opesquea inras armis tegere, mihi consilium est. Sua nunc cuiquo dextra vindictam tot malorum pariet , atque iniquam omnium sortem excutiet . In manibus nunc vestris libertatem, pes gloriam patriae, salutem, portatis. Rogo Mobtestor ut quo animo foedam vitae conditionem tolerastis, eodem virtutem experiamini. Ego imperatrix , ego miles, periculorum consors, hic de animo dc corpore praesententia
40쪽
me sistin&mox, ut spero, Comes, nunc perfidia Procerum extorris, Vobiscum agam. Ita accensi dissono clamore , infestis utrinque naVibus concurrunt tanto ardoro atque audacia, ut, nisi Vincerent, mortem ipsam elegis viderentur inprimis abellavit,quos fortes ipsa rei necessitudo fecerat, tam furioso impetu pugnabant, ut victoriam tandem extorquerent . Namque propria salus eos supra modum efferaverat, non ignaros extrema victis imminere. Accessit is novi Principis autoritas, quem ne temere elegisse viderentur, tutari summa ope nitebantur. Caesus Praefectus classi Anglitae, plures alii, inter quos ex prima nobilitate Costinus Rene usus, ac Florentius Hamstedus mortem, oppetierunt Theodericus Brede roditis, expeditionis pr. Retus manun consilio promptus, sortiter pugnando, magnis dissicultatibus circumventus, captivorum numerum is auxit Margarita tanta calamitate oppressa, dissidens rebus
suis in Angliam profugit, caeteri periculo praesenti perculsi,
mortis metu nutantes , cum nequicquam semel territi animi confirmarentur, cum tota classe Principem suam insecuti, fictoriam comperium Gulielmo reliquer . Quanta fuerit praelii atrocitas inde liquet, quod nonnulli autores si pra fidem, integrum triduum Mosam sanguine decolorempnecipites aquas egisse memoriae tradiderint. Pax pro arbia
trio victoris ita constituta, uti illa, quoad viveret, in Han