Cornelius Nepos [microform]

발행: 1907년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

H. HEMISTOCLES. 10. bant), Lampsacum autem, unde Vinum Sumeret, Myunta, e qua obsonium haberet.

Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo sepulcrum prope oppidum, in quo est Se- pultus, statua in foro Magnesiae de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse

famam, Venenum Sua ponte SumpSiSSe, cum Se quae

regi d Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare posse desperaret idem Ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset amatus, memoriae prodidit.

Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis

sero fuit Themistocli atque cum eo de principatu con- tendit: namque obtrectarunt inter se in his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocem tiae quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa exili decem annorum multatus est qui quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non pOSSe, cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut

praeter ceteros Iustus appellaretur hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.

Interfuit autem pugnae navali apud Salamina,

quae acta est prius quam poena liberaretur idem praetor fuit Atheniensium apud lataeas in proelio, quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est neque aliud est ullum huius in o militari et illustro factum quam eius imperii memoria, iustitias vero et aequitatis et innocentiae multa in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classρ esset Graeciae simul cum ausania quo duce Mardonius erat fugatusJ, ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses namque anto id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii tum autem et intemperantia insaniae et iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates Graecia ad Atheniensium societatem se applicarent

et adversus barbaros hos duces deligerent sibi. Quos quo facilius repellerent, si forte bellum 3

renovare conarentur, ad classes aedificanda exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque civitas

darsit, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis

Delum sunt collata id enim commune aerarium esse Voluerunt quae omni pecunia postero tempore Athenas translata est hic qua fuerit abstinentia, nullum est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur vix reliquerit. quo lactum est ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario dotibus datis collocarentur decessit autem fere post annum quartum quam hemistocles Athenis erat expulsus.

Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed a 1

rius in omni genero vitae fuit: iam ut virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus huius illustrissimum est proelium apud Plataeas. namque illo duce Mardonius,

22쪽

satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium ersarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis milibus peditum, quos Viritim legerat, o viginti equitum haud ita magna manu Graeciae

fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio qua Victoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. Sed primum in eo est reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia suo ductu barbaros apud Plataeas esse deletos eiusque victoriae ergo Apollini id donum dedisse hos versus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripserunt quam nomina earum iritatum, quarum auxilio ersae erant victi. Post id prosilium eundem ausaniam cum claSSe communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere res nam cum Byzantio Xpugnato cepisset complures ersarum nobiles atque in eis nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex inclis publicis effugisse, et cum iis Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec duisse scripta Thucydides memoriam prodidit: a Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum id si feceris, et

Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se adiuvante te redacturum pollicetur his de rebus si quid agere volvoris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur ' ex tot hominum saluto

tam sibi necessariorum magno opere gaViSUS OB-

festim eum epistula Artabagum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat e petit, ne cui rei pareat ad ea efficienda, quae polliceretur: si perfecerit, nullius rei a se repulsam laturum. huius Pausanias voluntats

cognita alacrior ad rem gerendam actus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum quo facto domum re- Vocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen pecunia, quam ob causam ad classem remiSSus non est.

At illo post non multo sua sponte ad exercitum 3 rediit et ibi non stolida, sed dementi ratione cogitata

patefecit: non enim mores patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. apparatu regio utebatur,

vesto Medica salsilites Medi et Aegyptii sequebantur;

epulabatur more ersarum luxuriosius, quam qui amerant perpeti possent aditum petentibus conveniundi a non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat, Colonas, qui locus in agro Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriae tum sibi inimica capiebat id postquam Lacedaemonii 4

rescierunt, legatos cum clava ad eum miserunt, in qua mors illorum erat scriptum nisi domum reVerteretur, se capitis eum damnaturos hoc nuntio commotus, sperans se etiamtum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum rediit huc ut venit, ab ephori in vincla publica est coniectus licet enim legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. hinc

tamen se expedirit, neque eo magis carebat suspicione: nam opinio manebat eum cum rege habere societatem.

est genus quoddam hominum, quod Hilotae Vocatur, quorum magna multitudo agro Lacedaemoniorum colit semorumque munere fungitur hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen, quo coargui posset, non putabant de tali tamque claro viro suspicionibus oportere iudicari et exspectandum, dum se ipsa

res aperiret.

Interim Argilius quidam adulescentulus, quem 4

puerum ausanias amore Veneri dileXerat, cum epistulam ab eo ad Artabagum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum,

quod nemo morum redisset, qui super tali causaJ

23쪽

eodem missi erant, Vincla epistulae laxavit signoque detracto cognovit, si pertulisset, ibi esse pereundum. erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae inter regem ausaniamque convenerant. has ille lit teras ephoris tradidit non est praetereunda gravitas Lacedaemoniorum hoc loco nam ne uiua quidem indicio impulsi sunt ut ausaniam comprehenderent, neque prius Vim adhibendam putaverunt, quam se ipse incleasset itaque huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt sanum Neptuni est aenari, quod violari nefas putant Graeci eo ille index confugit in araque consedit hanc iuxta locum secerunt sub terra, ex quo posset exaudiri, si quis quid loqueretur cum Argilio huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias, ut audivit Argilium confugisse in aram, perturbatus Venit eo quem cum supplicem dei videret in ara edentem, quaerit, causae quid sit tam repentini consilii. huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit quo magis ausanias perturbatus orare coepit, ne enuntiaret neu se meritum de illo optime proderet: quodsi eam veniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio futurum. His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi quo cum essent profecti et ausanias placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum iam in eo esset ut comprehenderetur, e vultu cuiusdam ephori qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit itaquo paucis ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in aedem Minervae, quae Chalcioicos Vocatur, confugit. hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti quo celerius sub divo interiret dicitur eo tempore matrem ausaniae ViXisse eamque iam magno natu, postquam de scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse hic cum Semianimis de templo elatus esset, confestim animam eiu IV. PAUSANIAS. I.

vit. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte macularit cuius mortui corpus cum eodem nonnulli

dicerent inferri oportere, quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit pluribus, et procul ab eo loco

infoderunt, quo erat mortuus inde posterius de Delphici responso erutus utque eodem loco sepultus est, ubi vitam posuerat.

V. CIMON.

Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum Iinitio usus est adulescentiae. nam cum pater eius litem aestimatam populo solvere non potuisset ob eamque causam in vinclis publicis decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensium emitti poterat, nisi pecuniam, qua pater multatu erat, solvisset habebat autem in matrimonio Ororem ger 2 manam Suum, nomine Elpinicen, non magis amore quam Ore ductus namque Atheniensibus licet eodem patre natas uxores ducere. huius coniugii cupidus Callias quidam, non tam generosu quam pecuniOSUS,

qui magnas pecunias ex metallis decerat, egit cum Cimone ut eam sibi uxorem daret: id si impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum is cum talem com dicionem spemaretur, Elpinice negavit se passuram Miltiadis progeniem in vinclis publicis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea quae polliceretur praestitisset. Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad 2 principatum pervenit habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris civilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat versatus itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum valuit auctoritate primum imperator apud 2 flumen Strymona magnas copias Thraecum fugavit,

24쪽

oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Atheniensium in coloniam misit idem iterum imperator apud Mycalen Cypriorum et hoenicum ducen

tarum navium classem devictam cepit eodemqu0 die pari sortuna in terra usus est namque hostium n vibus captis statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque is imam Vim uno concursu proStrarit. qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius Se ges- Serant, Vacuefecit, OSSeSSOres Veteres urbe insulaque

eiecit, agros civibus divisit Thasios opulentia fretos suo adventu fregit his ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem Vergit, est Ornata. Quibus rebus cum unus in civitate maxime flororet, incidit in eandem invidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes nam testarum sus fragiis quod illi ocTpακicμ6v vocant decem annorum exilio multatus est cuius facti celerius Athenienses quam ipsum paenituit nam cum ille animo forti invidiae ingratorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae eius virtutis desiderium consecutum est itaque post annum quintum, quam XpuISu erat, in patriam revocatus est ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans Graeciae civitates de controversiis suis inter se itιre disceptare quam armis contem dere, Lacedaemonem sua sponte est profectus pacem que inter duas potentissimas civitates conciliarit post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae

devicisset, in morbum implicitus in oppugnando oppido Citio est mortuus. Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desideraverunt. fuit enim tanta liberalitate,

V. CIMON. 4.

cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem posuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur, quominus eis rebus quibus quisque vellet frueretur semper eum pedisequi 2 cum nummis Sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne disserendo videretur negare. Saepe eum aliquem offensum fortunae videret minus bene vestitum suum amiculum dedit. cottidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos vidisset in foro, omnes ad se Vocaret, quod facere nullo die praetermittebat nulli fides eius, nulli pera, nulli res familiaris defuit multos locupletavit, complures pauperes mortuosJ, qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit sic se gerendo mi 4nime est mirandum, si et vita eius fuit seeura et

Lysander iacedaemonius Magnam reliquit sui 1 famam, magis felicitate quam virtute partam Athenienses enim adversus eloponnesio bellum gerentes seXt et Vicesimo anno consecisse apparet, neque id aqua ratione consecutus sit latet: non enim virtute sui exercitus, sed immodestia actum est adversariorum, qui, quod dicto audientes imperatoribus sui non erant, dispalati in agris relictis navibus in hostium veneriint potestatem. quo facto Athenienses se Lacedaemoniis dediderunt hac victoria Lysander elatus, cum intea semper actiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in minimum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint iam cum hanc causam Lacedae 4monii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander classis hostium est potitus, nihil aliud molitus est quam ut onmes civitates in

25쪽

sua teneret potestate, cum id se Lacedaemomorum causa facere simularet namque undique, qui Atheniemsium rebus studuissent, eiectis decem delegerat in unaquaque civitate, quibus summum imperium potestatemque Omium rerum committeret horum in numerum

nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius foro proprium fide confirmarat. Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia gerebantur cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores victor ex Asia cum reverteretur Thasumque devertisset, quod ea civitas praecipua fido fuerat erga Athenienses, proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, per Vertere eam concupivit. Vidit autem, nisi in eo occultasset Voluntatem, futurum ut hasii dilaberentur

consulerentque rebus Suis . . .

Itaqus ii decemviralem potestatem ab illo Onstitutam Sustulerunt quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum tollere sed sentiebat id

se sine ope deorum facere non posse, quod Lacedae monii omnia ad oracula referre consuerant primum Delphicum corrumpere est conatus cum id non potuisset, Dodonaeum adortus est hinc quoque repulSus

dixit se vota suscepisse, quae Iovi Hammoni solveret, existimans se hos facilius corrupturum hac Spε cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis fefellerunt nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserimi, qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani Or-

rumpere conatus esset accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est a Thebanis apud Haliartum quam Vere de eo sectis foret iudicatum, oratio indicio fuit, quae post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis, ut regia potestate dissoluta ex omni-

bus dux doligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta,

ut deum videretur congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia fidens non dubitarat hanc ei scripsisse Cleon Halicarnasius dicitur. Atque hoc loco non est praetereundum factum 4Ρharnabagi, satrapis regii. nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter avareque secisset deque iis rebus suspicaretur ad ciVes uos esse

perlatum, petiit a Pham ago ut ad ephoros sibi testimonium daret, quanta Sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram.

huic illo liberaliter pollicetur librum grandem verbis multis conscripsit, in quibus summis eum effert laudibus quem cum hic legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine et tanta similitudine, ut

discem non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae Voluerat dixerat,

testimonii loco librum a liam ago datum tradidit. hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt ita ille imprudens ipso suus fidi

accusator.

VII ALCIBIADES.

Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis in hoc na 1

tura quid efficere possit videtur experta constat enim inter omes, qui de eo memoriae prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius vel in vitiis vel in vi tutibus natus in amplissima civitate summo genere, omnium aetatis suae multo formosissimus, dives ad Omnes res aptus consiliique plenus namque imperator fuit summus et mari et terra) disertus, ut in primis dicendo valeret quod tanta erat commendatio oria

26쪽

VII. ALCIBIADES. I-3. atque orationis, ut nemo ei posset resistere cum tempus posceret, laboriosus, patiens liberalis, splendidus non minus in vita quam victu assabilis, blandus, tem poribus callidissime serviens idem, simulac se in miserat neque causa suberat quare animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intemperans reperiebatur, ut Omnes admirarentur in uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diversam

Educatus est in domo Pericli privignus enim eius fuisse dicitud, eruditus a Socrate socerum habuit Hipponicum, Omnium Graeca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona

eminisci neque maiora posset consequi, quam Vel na- tura vel fortuna tribuerat ineunte adulescentia amatus est a multis more Graecorum, in eis a Socrate, de quo mentionem facit lato in Symposio namque eum induxit commemorantem se emOctasse cum Socrate neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente de buerit posteaquam robustior est factus, non minus multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit quae referremuS, nisi maiora potiora haberemuS.

Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegas dati, Nicia et Lamachus id cum appararetur, prius quam classis exiret, accidit ut una nocte omnes

Hermae, qui in Oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi itaque 3 ille postea Mercurius Andocidi vocitatus sq. hoc

cum appareret non sine magna multorum consensione

esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae liberctatem opprimeret populi hoc maxime con enire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam

VII. ALCIBIADES. I. 4.

privatus existimabatur multos enim liberalitate devim Xerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat qua re fiebat ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset, ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur itaque non Olum Spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat aspergebatur

etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur quod nefas erat more Atheniensium idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.

Hoc crimine in contione ab inimicis compella 4batur sed instabat tempus ad bellum proficiscendi.

id ille intuens neque ignorans trium Suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi vellent, potius de praesente quaestio haberetur, quam absens invidiae erimine accusaretur inimici vero eius quiescendum in praesenti, quia noceri ei non posse intellegebant, si illud tempus exspectandum decreverunt, quo clamis exisset, ut absentem aggrederentur, itaque fecerunt. nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt 3 absentem, quod Sacra Violasset, reum secerunt qua de re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam missus esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna spe provinciae bene administrandae, non parere noluit et in triremem, quae ad eum erat deportandum missa, ascendit hac Thurios in Italiam 4 pervectus, multa secum reputans de immoderata civium suorum licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem eritare tempestatem, clam

so ab custodibus subduxit et inde primum Elidem, dein hebas venit. postquam autem se capitis dam 5 natum bonis publicatis audivit, et id quod numquam

antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit.

27쪽

VII. ALCIBIADES. A. 5.6 ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus patriam, sed inimicos suos bellum gessit, qui eidem hostes essent civitati: nam cum intellegerent se plurimum prodesse posse rei publicae, ex ea eiecisse Ilusque irae suae quam utilitati communi paruisse itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque ibi perpetuo posito in obsidione Athenas te. nuerunt eiusdem per Ioniam a societate averterunt Atheniensium quo facto multo Superiores bello esse

coeperunt.

Neque vero his rebus tam amici Alcibiadi similacti quam timore ab eo alienati nam cum acerrimi viri praestantem prudentiam in Omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum sui in gratiam rediret itaque tempus eius interficiundi quaerere in stituerunt id Alcibiades diutius celari non potuit: erat enim ea sagacitate, ut decipi non OSSet, praesertim cum animum attendisset ad cavendum itaque ad issaphemem, praesectum regis Darii, se contulit. 3 cuius cum in intimam amicitiam pervenisset et Athoniensium male gestis in Sicilia rebus Opes SeneScere, contra Lacedaemoniorum crescere videret, initio cum Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per intereuntios colloquitur et de reditu suo facit mentionem is erat enim eodem quo Alcibiades sensu, populi potentiae non amicus et optimatium lautor. ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci lium, ab exercitu recipitur praetorque fit apud Samum, post suffragante Theramene populi scito restituitur parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasy- bulo et heramene horum in imperio tanta commutatio rem facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent victi enim erant quinque proeliis terrestribus, tribus navalibus, in quibus ducentas naves triremes amiSerunt,

quae captae in hostium Venerant potestatem Alci obiades simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multa praeterea urbe Graecas, quae in Ora Sitae sunt Thraeciae, quarum Xpugnarant complures, in eis ByZantium, neque minus multas consilio ad amicitiam adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi ita praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis

Athenas Venerent.

His cum obviam universa civitas in iraeum de 6scendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem Vulgus conflueret, proinde

ac si solus advenisset. Sic enim populo erat perSua 2 sum, et dverSa Superiore et praesentes secundas res accidisse eius opera itaque et Gemitum in Sicilia amissum et Lacedaemoniorum Victorias culpae suae tribuebant, quod talem Virum e civitate expulissent. neque id sine causa arbitrari videbantur. nam OSt- quam Xercitui praeesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant hic ut e navi egres 3 Sus est, quamquam Τheramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant simulque Venerant inliraeum, tamen unum omnes illum prosequebantur, et id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, Oronis laureis taeniisque vulgo donabatur illo lacrimans talem benivolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem postquam in astu Venit, contione advocata sic verba fecit, ut nemo

tam serus fuerit, quin eius casui illacrimari inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat, proinde ac si alius populus, non ille ipse quitum fiebat, eum sacrilegii damnasset restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi Eumolpidae

Sacerdote rursus reSacrare sunt coacti, qui eum de-VOVerant, pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta, in mare praecipitatae.

Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diutuma rnam cum ei Omnes essent honores decreti totaque res

28쪽

VII. ALCIBIADES. I. .

publiea domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen

minus ex sententia rem gesserat, in invidiam recidit: nihil enim eum non efficere posse ducebant e quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut eum neglegenter aut malitiose fecisso loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a rege capere Cymen noluisse arguebant itaque huic maximo putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis timebatur enim non minus quam diligebatur, ne secunda fortuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret quibus rebus actum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum substituerent id ille ut audivit, domum reverti noluit et se actyen contulit ibique tria castella communiit, Omos, Biganthen, Neontichos, manuque collecta primus Graecas civitatis in Thraeciam introiit, gloriosius existimans barbarorum praeda locupletari quam

Graiorum qua e re creverat cum fama tum opibus, magnamque amicitiam sibi cum quibusdam regibus Thraeciae pepererat.

Neque tamen a caritate patriae potui recedere. nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a rege Suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super, Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium ibique praesente vulgo agere coepit: Si Vellent, se eoacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere spoponditJ Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus copiis plus quam navibus Valerent sibi autem esse facile Seuthem, regem Thraecum, adducere ut eum terra depelleret quo facto necessario aut classe

VII. ALCIBIADES. I. s.

conflicturum aut bellum compositurum id etsi vere dictum hilocles animadvertebat, tamen postulat s cere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum futurum et, si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore, contra ea, si quid ad Versi accidisset, se unum eius delicti futurum reum ab hoc discedens Alcibiades quoniam' inquit victoriae patriae repugnas, illud moneo, ne iuxta hostem castra habeas nautica periculum est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio detur Lysandro vestri opprimendi exercitus'. neque ea res illum sesellit. nam Lysander, cum per seculatores comperisset vulgum Atheniensium in terram

praedatum Xisse meSque paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum delevit. At Alcibiades, victis Atheniensibus non satis tuta eadem loca sibi arbitrans, penitus in Thraeciam se supra Propontidem abdidit, sperans ibi sacillime suam

fortunam Occuli posse falso nam Thraeces, postquam eum cum magna pecunia Venisse senserunt, insidias

fecerunt eaque suae apportarat abstulerunt, ipsum capere non potuerunt cille emens nullum locum sibi tutum in Graecia propter potentiam Lacedaemoniorum ad hamabagum in Asiam transiit, quem quidem adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet namque ei Grynium dederat, in Phrygiae trem, e quo quinquagena talenta vectigalis capiebat qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque Athenas victas Lacedaemoniis servire poterat pati. itaque ad patriam liberandam omni ferebatur cogitatione. sed videbat id sine rege Perse non posse fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubitabat facile se consecuturum, si modo eius comveniundi habuisset potestatem. nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare Lacedaemoniis adiuvantibus sciebat: id si aperuisset, magnam se initurum gratiam videbat.

29쪽

10 Hoc eum moliretur peteretque a hamabaZO, ut ad regem mitteretur, eodem tempore Critias ceterique tyramsi Atheniensium certos homines ad Lysandrum in Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum, quas ripse Athenis constituisset: quare, mi Sua res gestas manere vellet, illum persequeretur his Laco rebus commotus statuit accuratius sibi agendum cum Pharaabago huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemoniis convenissent, nisi Alcibiadem vivum aut mortuum sibi tradidisset non tulit hoc satrapes et Violare clementiam quam regis opes minui maluit.

itaque misit Susamithren et Bagaeum ad Alcibiadem interficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque ad regem compararet missi clam vicinitati, in qua tum Alcibiades erat, dant negotium ut eum interficiant. illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eaque succenderunt, ut incendi conficerent, quem manu Su-

perari posse diffidebant ille autem ut sonitu flammae est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris

sui subalare telum eripuit namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere Oluerat hunc sequi se iubet et id quod in praesentia vestimentorum auidi arripit his in ignem coniectis

flammae vim transiit quem ut barbari incendium effugisse viderant, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad harnab um rettulerunt ut mulier,

quae cum e Vivere consuerat, muliebri Sua Veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit, quod ad vivum interimendum erat comparatum sic Alcibiades annos circiter quadraginta natus diem obiit supremum.11 Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt: hucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et imaeus: qui quidem duo maledicentissimi nescio quo modo in illo uno laudando consentiunt namque

VII. ALCIBIADES. I 1.

ea, quae Supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc amplius cum Athenis, splendidissima civitatenatus esset, omnes splendore ac dignitate superasse Vitae postquam inde expulsus hebas venerit, adeo

porisque viribus posset aequiperare omnes enim Boeoti magis firmitati corporis quam ingenii acumini serviunq;

eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa Virtus in patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse ut parsimonia victus atque cultus Omnes Lacedaemonios vinceret fuisse apud Thraecas, homines vinolemtos rebusque veneriis deditos hos quoque in his rebus anteceSSISSe VeniSS ad Persas, apud quos summa laus esset fortiter venari, luxuriose vivere horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime

adm1rarentur quibus rebus effecisse ut apud quos 6 cumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus sed satis de hoc reliquos ordiamur.

VIII THRASYBULUS.

Τhrasybulus, Lyci filius, Atheniensis si per se

Virtus me fortuna ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. illud sine dubio neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine un1m1 In patriam amore. nam quod multi voluerunt paucique potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam tyrannis e servitute in libertatem vindicaret. Sed nescio quo modo, cum eum nemo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt primum Peloponnesi, bello multa hiesine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc quae 1lle universa naturali quodam bono fecit lucri sed 4 illa tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res a consilio ad vices rerum virtutemque pugnantium. ia-

30쪽

VIII. THRASYBULUS. I. 2.que iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima vero fortuna vindicat seque his plus valuisse vere potest praedicare verum illud magnificentissimum factum proprium est Τhrasybuli. nam cum triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent Athenas, plurimos cives, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se di-Visissent, non solum princeps, sed etiam solus initio

bellum iis indixit. Hic enim tum thylem confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Atti

eorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo quae quidem res et illis contemnentibus emiciei et huic despecto saluti fuit:

etenim illos segnes ad persequendum, hos autem tem pore ad comparandum dato fecit robustiores quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque Sinae causa dicitur matrem timidi flere non solere neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes nam iam

tum cillis temporibus sortius boni pro libertato lo-

quebantur quam pugnabant hinc in Piraeum transiit Munichiamque munivit hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti ab eaque durpiter repulsi protinui in

urbem armis impedimentisque amissis refugerunt usus est Thrasybulus non minus prudentia quam sortitudine. nam cedentes violari vetuit cives enim civ1bus parcere aequum censebat), neque quiSquam est vulneratus nisi qui prior impugnare Voluit neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit nisi arma, querum in digebat, quaeque ad Victum pertinebant in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidemtulversus Thrasybulum fortissime pugnaret. Hoc deiecto ausanias venit Atticis auxilio, rex

VIII. THRASYBULUS. I. 4.

Lacedaemoniorum is inter Τhrasybulum et eos, qui urbem tenebant, secit pacem his condicionibus nequi praeter triginta tyrannos et decem, qui postea

praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exilio neve bona publicarentur rei publicae procuratio populo redderetur praeclarum hocis

quoque Τhrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit, ne quis ante

actarum rerum accusaretur neVe multaretur, eamque

illi oblivionis appellarunt neque vero hanc tantum serendam curavit, sed etiam ut valeret effecit nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerunt, caedem facere eorum Vellent, cum quibus ingratiam reditum erat publice, prohibuit et id quod

pollicitus erat praestitit. Huic pro tantis meritis honoris causa corona a 4 populo data est, facta duabus virgulis oleagineis. quam

quod amori civium et non Vis AEXpresserat, nullam

habuit invidiam magnaque fuit gloria. bene ergo Pit 2 tacus ille, qui in septem sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, nolite, oro vos,' inquit id mihi dare,

quod multi invideant, plures etiam concupiScint. quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent. nam larva munera diutina, docupletia non propria esse consuerunt illa igitur corona contentu 3 Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit. hic sequenti tempore, cum praetor cla8Sem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur igiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabemaculo interfectus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION