장음표시 사용
11쪽
i 2 rasae Theolog. Lib. II. de Loris Theotia illam sententiam. Estote probi nummularii. Sanctus Ηjeronymus opinatur , fuisse a Christo ponunciatam , et voce tantum traditam ; et alii censent desumptam fuisse ab Evangelio secundum Hebraeos, in quo revera illa legebatur , quodque genuinum existimabatur ab aliquibus. Rejectum filii hoc Evangelium , et non amplius
mentio iacta est ejusmodi sententiae.
17. Ad quartum , quod objicitur ab impiissimis Spinora , Ηοbbesio , Tolaudo , Chollino , et aliis , dicimus,
quod penitus dissipatum fuit ab Eusebio Caesariense lib.
3. Evangelicae Demonstrationis num. quinto. Nos autem respondemus, quod animus indisserens satis evidenter apparet in Scriptoribus Librorum Novi Foederis , ex quo, dum mira, et divina enarrant sui Praeceptoris Christi, nou silent tamen , illum fuisse tristem , taedio allectum, et multum animo turbatum e et nitida simplicitate libentissime satentur, se illum deseruisse , et fugisse , ac Petrum , etsi caeleris praepositum , ter illum negasse. Ecquid ista , si favoris spiritu scripsissent 7 Numquid timor , et animus ingratus honori poterat esse ipsis , et Praeceptori, quem praeter meritum laudibus extollere Volebant, pavor ejusmodi, ut sactus sit sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram Lucae XXII. .. 44. animi candor , et vera sinceritas maxime lucet , ex quo nullum bonum, nullum honorem , nullas divitias , aut opes expectabant sibi Auctores nostrorum Sacrorum Librorum ; quinimmo ludibria, pe Secutiones , et moriem. Ergo nisi stupidos prorsus , aut furiosos amentes illos dicant advorsarii , quod certe non audebunt , siteantur oportet, suisse eosdem animo indissereati , ct veritatis rigidos amatores.
12쪽
Rura L de Sacra Seriptura lai 8. Quod quinto loco dicebatur , contra adversarios ipsos retorquemus. Si Iudaicorum Scriptorum erat veram texere historiam suae nationis , procul dubio princeps illorum officium erat resedere omnia, quae salso ab aliis
in dedecus suae nationis enarrabantur. Sed quae narrau-
tur in Libris Apostolorum in maximum cedunt dedecus illius , quini mo et funditus quoque evertunt Iudaeorum Religionem , qua nihil ipsis magis erat carum. Ergo
silentium Scriptorum Iudaicorum invictissimo argumentorat pro asserenda Veritate illorum , quae in nostris B blicis Libris reperiuntur. . Sed crescit argumentum. Non unus , sed plures se runt Seriptores. nostrorum ubrorum , qui licet non conveniant in ordine , et verbis , mire tamen concordant in sententiis. Ergo narratio unius confirmatur ab aliis. Imo quae ab itfiis narrantur , ex aliqua parte confirmata suerunt a Scriptoribus Gentilibus etsi remotis. Sic de Christo mentionem saciunt Suetonius , Plinius I mor , aliique. Celsus apud Origenem lib. primo dicit e Iesum natum fuisse in oppidulo Terrae Iudae , et profugisse tu .Egyptum: Macrobius lib. secundo Saturnalium mentionem facit caedis insentium , quam impius Herodes imperavit occasione Nativitatis Iesu. Tacitus lib. XV. habet. Auctor nominis ejus Christianismi Christus , qvi a Tiberio Imperante per Procuim-torem Pontium . Pilatum supplicio affectus erat. Si remoti Gentiles aliqua verba fecerunt de illis , quae ad Jesum spectant, dicendum , quod magnus rumor erat de Vita , et gestis ejusdem. Cur ergo Iudaei Scriptores, qui omnia noverant , nihil retulerunt 2 Magnum προ-
13쪽
i. Insti . Theolog. Lib. II. de Loe. Theol. 'mentum est illorum silentium pro veritate factorum. Τaeuerunt , quia non poterant mendacii redarguere Evangelicos Scriptores : Tacuerunt , ne Iudaicum Populum ludibrio exponerent aliarum Nationum. Tacuerunt , ne, indignationem subirent et Populi , et maxime Μagistra
19. Ad postfemum dicimus , quod oppido mentitur
Cliollinus dicens , quod sub Anastasio Evangelia emenis data fuerunt. Quippe non fuerunt emendata , sed revera corrupta. Impius Imperator Anpstasius acerrimus siutor Eulyclitanorum , qui unam in Christo admittebant naturam , in exilium misit Macedonium Episcopum Comstantinopolitanum , mpterea quod sortiter Eutychianorum Haeresi obsistebat: et ut id rite fecisse ostenderet, dixit versutissimus Imperator , Sanctum Episcopum salsasse Evangelia , quae proinde praelectu emendationis reipμ interpolare fecit. Ergo ab Haereticis, non ab Ecclesia , et quidem interpolata , non emendata fuerunt Evangelia. Ita constat ex Liberato Diacono Breviarii
cap. 39.cto. Caeterum haec , et similia parum ni stra inle sunt . sicut et non multum inici est, ut Libri Novi Foederis ab illis conscripsi demonstrentur, quorum nomina praeseserunt. Etenim in superiori libro susius , et rite demonstratum est, solam Christianam Religionem v ram esse , et in illa sola reperiri Doctrinam Revelatam quae quidem in omnibus vera esse debet, quoniam est a Deo, qui est veritas per essentiam. Sed doctrina Christiana maxime continetur in Libris Novi Foederis. Ergo
Divini ipsi sunt, et a Deo est illorum doctriua , qui-
14쪽
eumque fuerint Scriptores. Eadem de causa superssuum omnino putamus demonstrare , illos esse divinos. Rationes pro veritate nostrae doctrinae sunt eaedem , quae allatae fuerunt, cum demonstravimus in superiori libro, Divinam Revelationem reperiri apud nos Christianos et et eadem sunt quoque praecipua momenta , quae ab adversariis objiciuntur, et nos ibidem rriecimus. Quoci ea brevitatis causa aliqua potius disputanda arbitramur de Libris Veteris Testamenti, quos etiam ut vere Dbvinos tuemur , ac Veneramur. Et propterea Mi
Libri Veteris Testamenti geniani sunt , et non a Christianis Conficti.
II. Probatur. Iudaei omnes, etiam nostris tempori-hus , Libros Veteris Testamenti pro genuinis agnoscunt, et vellerantur. Sed illi sunt in omnibus iidem , ac nostri. Eigo a Christianis neque conficti, neque interpolati sunt. Id clarius evincitur ex Paraphrasibus , et versionibus, quae nunc extant, et quae quidem editae fuerunt antequam innotesceret Religio Christianorum. Et quidem a Scriptoribus Librorum Novi Foederis multa testimonia asseruntur ex Versione Septuaginta Interpretum. Ergo ante tempus Mostolorum haec verno facta fuit. sed de ipsa redibit sermo . Propter diuturnam Babylonicam servit tem Populus Hebraeorum quasi oblitus fuerat patrio suo sermone et inde sectum est, ut illorum doctores in chaldaicum idioma , et etiam graecum verteriat libros legis
15쪽
18 Insiit. Theolog. Lib. II. δε Me. TheoI hebraice conscrip . Si ergo aute Christi adventum istiu modi versiones iaciae fuerunt, et ratant nunc; et ver siones Christianorum illis respondent, quomodo conficti,
aut saltem corrupti a Christianis dici pomunt libri Veteris Testamenti Τ Vana, et perridicula calumnia ludi. Quoad eosdem libros Veteris Testamenti alia non indifferens agitur Maratio , num MVera Moyses , ut communiter opinamur , Sit auctor priorum librorum , quos vulgo pentateuchum appellant. Pentateuchus idem est , ac quinque libri a graecis vocabulis Penta, idest quinque, et Teuchos, idest volumen. Hi libri sunt Genesis, Exodus, Leriticus, Numeri, et Deuteron mium. Genesis idem sonat , ac principium , quia in Genesi describitur mundi origo , et progressus mille tercentorum Sexaginta noVem annorum. Exodus significat
exitum , et complectitur res gestas per centum quadraginta annorum , scilicet a dura servitute P tuli Israelitici in AEgypto usque ad illius liberationem , et transilum maris Rubri. Leviticus sonat caeremoniale , et in ipso continentur , quae ad caeremonias perlinent , et ad munus Levilarum. Liber Numerorum exbibet comput sonem per tribus faciam a Moyse , et Aaron. Tandem Deuteronomium a graecis vocabulis Deuteros , idest secundum , et Nomos, idest lex , significat secundam legem , aut susiorem superioris legis explicationem. 23. Omnes Patres priorum saeculorum hos librim tribuerunt Moysi, et haec opinio corroborata a perpetua
traditione Iudaeorum , et Christianorum , veluti pro Orthodoxa semper habita fuit. Nihilominus propter i vissimas conjecturas id negavit ultimis temporibus post
16쪽
Thomam Hobbesium , et Spiuoetam. Riccardus Simoa ngregationis Oratorii Confrater in suis Veteris Testamenti Criticis Cap. vi , ubi nihil aliud Moysi concedit , quam leges, et caeremonias, caelara vero tribuit publicis Notariis fictitiis. Contra istum ergo , et illos sit
Pentateuchus omnium librorum antiquissimus Genuinum est Mysis inus. α4. Pr. primo. Libros Novi Foederis Divinos esse, et auctoritatis absolute insallibilis , quoniam in ipsis Revelata Doctrina continetur Religionis Christianae , quae, sola vera est, invictissime demonstratum , et vindicatum suit in superiori libro. Sed ex Libris Novi Foederis constat Moysen fuisse auctorem omnium Librorum Pentateuchi. Ergo etc. H. min. Marci XII. Legitur. Damortuis autem , quod resurgant, non legistis in L bris Moysi super rutum, quomodo dixit illi Deus: Ego sum etc. Lucae a habetur. Vude ostende te Sacerdoti , sicut praecepit Moyses. Et Iouunis cap. V. V. 46. legimus. Si crederetis Mysi, forsitan crederetis mihi. De me enim uis scripsit. Ergo etc. 25. Pι . II. Ex ipso Pentateucho. Exodi XXIV habetur: Scripsit itaque m es uniuersos sermones Domini. Et cap. II. Dixit autem Dominus ad Moy sen et Scribe hoc Amalecitarum sei licet cladem in ob monumentum in libro, et trades auribus Iosus. Deuteronomii XXI. legitur. Scripsit itaque Moyses le- Tom. II. N
17쪽
18 Inss. Theolog. Lib. II. de Loris Theol. gem hanc. Scilicet praecepta , caeremonias, et historias. Ex quibus sic argumentari fas est. Ille liber est genuinum opus Moysis , qui a Moyse conscriptus fuit , nedum quoad universos sermones Domini, sed etiam quoad Praecepta , caeremonias , et historias. Sed ex citatis locis quoad ista omnia Pentateuchus a Moyse conscriptus suit. Ergo etc. His accedit, quod ab aliis libris Veteris Testamenti eidem Moysi omnes praedicti quinqua libri tribuuntur. Sic Iosue cap. VIII ; et libro secundo Paralipomenon , et Malachiae quarto Moysi
tribuitur Exodus. Esdrae lib. secundo cap. octuVo , et XIV. tribuitur Levilicus. Item Paralipomenon cap. tertio, et Tobiae cap. septimo eidem adscribitur Liber Numerorum.Tandem libro quarto Regum cap. XVI. lib. I. Paralipomenon cap. XXV , tu lib. secundo Esdrae cap. XIII eidem Moysi asseritur Deuteronomium. Quid amplius desiderari possit pro nostra assertione jam non Video. Verum quidem, quod non adhuc a nobis demonstratum est, libros Veleris Testamenti eme Divinos. Sed si pro asserenda genuitate librorum antiquorum sus- sciunt testimonia veterum Historicorum, et Scriptorum, cur non idem dicendum est in re nostra 2a6. H. III. Ille liber genuinus habendus est, qui tulis semper ab antiquis temporibus ab omnibus scriptoribus constanter praedicatur. Sed talis est Pentateuchus. Et quidem in primo saeculo Apostoli in suis scriptis Sententias Moysis ex Pentateucho desumptas laudant. In Secundo saeculo idipsum habemus ex S. Iustino Martyre in Paranetica , et a Clemente Alexandrino lib. primo Suomalum. In tertio saeculo Origenes in expositi
18쪽
Pars. I. de sacra Scriptura isne Psalmi primi, et D. Athanasius praefatione in psalmos , Moysi tribuunt Pentate min. Et sic, ut caeteros sileam , quarto saeculo Hieronymus in Epistola ad Paulinum , Innocentius primus in Epistola ad Exuperium Tolosanum Episcopum , et Melito Sardentis. Et Saeculo quinto Augustinus lib. primo de Doctrina Christiana cap. VIII. r et sic deinceps plura Concilia, nempe Laodicenum .p. ultimo , Romanum sub Gesasis , et tandem Tridentinum sessione quarta. Quid plura' Η ipsum confirmant innumeri etiam Gentiles Historici, et
nominis Christiani insensissimi hostes , ut Porphyrius, et Iulianus, Manetas Sebanita in Historia AEgyptiaca , Cheremon , qui tempore Ptolomaei Epiphanis scripsit
Historiam Graecorum. Sed omnium instar sit Iuvenalis, qui in satyra, volumen Legum Iudaicarum non alium habere auctorem , praeter Moysen , canit hisce verbis. Iudaicum addis me, et semant, et metuunt jus. Condidit arcano quocumque uolamine Mo es. Duntur objectiones. II. M. Geneseos cap. duodecimo Abraham dicitur transisse usque ad Convallem Ili rem , et additur in parenthesi. Chananaeus tunc erat in terra. Videtve
ergo , quod non amflius Chananaei erant in Palestina quando Auctor haec scripsit. Sed tempore Moysis nomdum Chananaei is illa Regi e propulsi filerant. Ergo Moyses non haec scripsit , et propterea dici non potest
t. Dum dicitur: Chananaeus tune erat in terra:
19쪽
sensus est , Chananaeum jam a tempore Abrahae illam terram incoluisse , quod quidem Moyses subnotare debuit , cum inter Abraham , et seipsum interemissent anni circiter qualeremti ; tum etiam ut intelligerent Hebraei , in quorum gratiam scribebat, Palestinam , vel
ipso tempore Abrahae occupatam a Chananaeis , eam ipsam esse , quam Abrahae , et ejus semini dare Deus promiserat. Ergo nihil inde contra nostram Thesim d duci potest. 23. Atqui ex rebus, quae in Pentateucho narrantur constat, Moysen esse non potuisse illius auctorem. Ergo etc. Pr.-Geneseos cap. XXXV. ar. legitur de Jacob. Egressus inde it tabernaculum suum trans Turrim Gregis. Sed haec Turris nondum aedificata suerat tempore Moysis , quoniam aedificata non erat Civitas Ierusalem , ad quam spectat. Ergo etc. u. Gratis omnino asseritur , laudato capite Geneseos sermonem seri de Turri Ierosolymitana, etsi etiam fieri potuit , ut eadem turris, quae extabat tempore Iacob in Terra Chanaan , usque ad aedificationem urbis Jerusalem perseveraverit. Secundo seri potuit , ut lapsu emporis illa consumpta , alia postea aedificata suerit , aut saltem restaurata prior. Tandem dici potest, Μοysen pre Turrim Greciδ designasse locum pascuis uberrimum uno milliario distantem Bethlehem , sic verosi
militer dictum, quod ibi Patriarcha suos greges pascere solebat. Et est idem locus , in quo Angeli pastoribus
in Nativitate Jesu api aruerunt: Lucae cap. f., ut opinatur Hjeronymus , et Tostatus ; uude et Helena lem-idum ibidem construxit sub nomine Angelorum , teste
20쪽
Anch immio. Sed iterum dicimus: cum nihil certum constet de qua turri locutus sit Mox ses, nihil inde coth, cludi fas est contra nostram theSim. a9. C. Atqui ex illis , quae in Pentateucho enarrantur, evidentissime dedueitur , Moysen nullimode esse
potuisse auctorem Pentateuehi. Ergo etc. Pr. minia stib.
In cap. ultimo Deuteronomii describitur Moysis obitus,
et quomodo, et quamdiu populus illum luxerit , et
sepultum fuisse a Domino in Valle Terrae Moab contra Phogor , et quod magis, suli ungitur. Et non cognouit homo seρulchrum ejus usque in Praesentem diem. Potuerunt ne haec scribi a Moyse 7 Et quis non videt evidentissime , haec scripta suisse multo post mortem illius 2 Ergo et c. . Frustra objiciunt adversarii, quod cap. ultimo Deuteronomii scripta leguntui , quae post Moysis mortem evenerunt. Ultro enim fatemur, haec non a Mo
se , sed a Iosue filio Nave, qui Moysi successit in regimine Populi Israelitici , vel ab alio Scriptore. Canonico pro complemento historiae Moysis addita suisse Dixi praesertim a Iosue , quia iste in omnibus, iussa Dei , Moysi successit, et Hebraeorum Historiam prosecutus est ut videre est in libro siti nomibe inscripto i3o. Multa Mia opponi solent. Et primo dicunt Αὐversarii r Moyses tot curis implicitus erat, ut sibi elegerit septuaginta duos viros ad regendam Rempublicam Iudaeorum : quomodo igitur tantum otii ipsi esse poterat , ut quinque libros , scribere potuerit Z Secundo. Iosephus in Antiquitatibus Iudaicis scribit , in Republica . Iudaeorum fuisse publicos notarios, quibus cur-