장음표시 사용
11쪽
fere fibertate languenti , cum optimis aliis civi bus praesto fueris, eamdemquε pene ab interitu vindicaveris. Quis enim nesciat, quid Ioanni Franciso Fratri tuo . forti mo Civi, cum Rei
publicae Dux quast clavo, docili sane, pe
riculoso tempore jrraeesset, 'acceptum referre Genua debueriti Aue quis ignoret , Ioaηnem eu dem Virtuti tuae tantum tribuisse, ut femper in consiliorum, atque laborum Te partem voca verit , ac multa hortatu iise tuo perfecerit, multa item a Te perfici omnino boluerit ' neque ve-νο te di iism Tui praebuisti, cum ιοt, atquotam amplis perfungereris honoribus, quibus tantam i a Patria Virtutem omni tempore decoravit . Id enim Genuensum omnium jussicio confirmari sentio : Te civitatis tamen, ac decus smper, majorum tuorum , quos Pietas ae Virtus magis etiam , , quam antiqua generis Nobilitas commen
davit , , Clari mi Fratris gloriar rcspondisse Magistratus Gim ita gessisse, ac porro ita gerere , ut quidquid Pietas, quidquid Religio, quid
12쪽
IVlitia, O Fides, ct reliquae virtutes in hominem, qui caeteros i erio, , consilio regat, conferre possint, in Te unum contusisse quodammodo videantur. Si haec, inquam, omnia non
uno quas ore amplissima isthaec Civitas testari
soleret, ne , cum ea diceram, assentari tibi viderer , fortase vereri possem. 'Nunc cum ea uni versi Genuenses, O multo majora dicant, Ofentiant, ne mihi tam turpis inuratur nota, ne que possum vereri, nec debeo. Conquerantur igitur , per me licet , opientes quique Lectores, quod optima illa clarissimis Viris Libros inscribendi coUuetudo ab Assentatoribus pluribus foedum in modum corrupta, O depravata sit. Nemo tamen , modo leviter sapiat, ossentari me dicet,s Te Patronum a me Libris meis optatum fuisse profitebor , qMod unum ex principibus Italiae Viris se te sciam, qui, cum omni virtute flo
reas , O Philosophiam pes, ct Historiam, er Religionem ipsam pro tuo jure defendere. Iliud igi-
tur a Te per Aηimum hunc imum tuum tantis virtutibus ornatum, oro , atque obsecro, Rodul-
13쪽
phe Sen. Amplissime, ut Libros. meos; qui se jam
in fidem, O clientelam tuam conferre gestiunt, benigne recipias , quam in auctorem litteris humanitate plenis nuper praetulisti benevolentiam, semper praeferre velis. Vale. GL Florentiae Noa in Ianuarii MDC LXXIII
14쪽
tempore Christiana Religio divino Serva ei H loris nostri sanguine irrigata , praesentique
providentia sqmper excalta radices agere coepit, ex eo nostri generis' adversarius vehementissime studuit, eamdem omni ope convulsem,& omni fraude tentatam labefactare. Hac praecipue de causa cum non paucos homines gravissimorum scelerum nexibus sibi devinctos emisit, qui varia spargerent semina eris rorum, vel per cuniculos, aut etiam aperto marte veracis Eccletiae muros aggrederentur, tum monstra nescio quae protulit ex omnium viliorum colluvione nata , quae nullius Religionis jugum subeundum, nulla recipienda, vel colenda sacra, nullum esse Deum agno scendum, docere non dubitarent. Id enimvero nostra praesertim, & patrum, avorumque nostrorum mem ria factum accepimus, vehementerque doluimus. Athes enim plures a Spinosae temporibus extiterunt, quam quos ex omnium historia superiorum aetatum colligere
possimus. Et illi quidem, propter insignem, incredibilemque superbiam . ea insania laborare, aut eo furore potius ederri solent, ut nobilissimum sibi triumphum ex illa, qu m tantopere moliuntur, Religionis ruina polliceantur. Quin & eorum aliqui jam tetros illos, horribilesque Lucretii versus in ore habere videntur r
. m . Relligio pedibus subjecta viris
15쪽
At quibus illi utuntur armis , ut tantam rem , tamque dissicilem consequi se posse confidoni p Mendaciis nimirum , ac fraudibus , quibus omni quidem aetate pugnavit Impietas, sed hac nostra vel maxime, quam I Iuminatam, vel etiam Auream , si Superis placet , appellari vellent quidam etiam e nostris , saeculisque retroactis omnibus anteferri. Quis autem illud non indigne ferat , Philosofhiam ab .ipsis ad tam nefarios ausus juvandost vocari , atque adeo compelli , ut impio scilicet, ac teterrimo ministerio matrona nobilissinia polluatur , & nomen suum , ac dignitatem amittat pPhilosophiam , inquam , illam , a qua tor in hominum
Vitam , tamque praestantia commoda dimanarunt; quae bonarum artium inventrix , atque altrix; quae vitae , morumque magistra ; quae pietatis mater olim , ac disciplinae fuit; quae mentem prosperis in rebus immoderata quadam , & virtutis inimica gestire- voluptate non sinit; quae adversis perfugium , ac solatium praebet ; quae adolescentiam alit , maturam regit aetatem , senectutem oblectat; quae denique tam incredibilem sui amorem in gravissimis excitavit hominibus , ut , sine consuetudine ipsius, ut ita dicam , ac familiaritate' vitam profecto nullam esse , arbitrarentur. Neque tamen impium hominum genus tantummodo Philoso
phiam , sed & fidissimam illam Philosophiae sociam ,
& interpretem , nunciam vetustatis, ac veritatis lueem , Historiam gravissima laedit injuria. Hanc enim etiam suis vellet impiis omnino servire conatibus , &imitam , reluctantemque veI maxime quavis ratione: Vexat , atque contorquet. Cum enim Athei recentio.
res suae ipsorum impietati Gelius Humanum maluersum refragari audiunt , illico Qlamant , ut mihi qui-r dem
16쪽
dem furere videantur: primo quidem nihili totam eam auctoritatem esse faciendam; deinde suis a partibus potius antiquorum philosophorum stare sapientiam, pluresque novissimis detectas aetatibus vel in Asia , vel in America Nationes. Ipse Spinosa , qui veterum philosophorum libros, nisi forte quorumdam Arabum, numquam videtur attigisse, tame* in epistola ad Henricum oldenburgium data . sese apud πMeni doctrinam illam didicisse gloriatur, qqam ipte postea tum
clarioribus verbis exposuerit, tum novis rationibuS muniverit, tum geometrica, si superis placet, methodo exornaverit; & in eorum auctoritate praesertim delitescere curar, qui non alium Deum, praeter Mundum, videntur agnoscere. Tolandus autem, cum in stultissimobbro, quo T. Livium a superstitione vindicandum an sumpsit, tum in quodam tam ineleganti, quam impio carmine, quod , aut sermulam Societatis Socraticae celebrandae illius discipuli vocant, non absimilem Antiquitati, quin & ipsi Sacrae Scripturae in- ruriam irrogat. Hinc nostris etiam temporibus, qui carmen illud in conviviis dociles modorum vatis T landi reddunt, dum sese in moriam ingurgitarum , dum fumus capiti, numerusque lucernis accessit, Socratis. Platonis, Aristotelis, Varronis, Tullii, Plutarchi κceleberrimorum uno Verbo quorumvis inter antiquos
nomina laudibus, aut insanis potius vocibus extollunt, & ejus, quam ipsi profitentur, impietatis auctores, assertores. fuisse gloriantur . Similia scribit, ut alios omittam, Antonius ille Collinius, qui non aliam ob rem cogitandi libertatem ad insaniam usque: videtur, adaqmasse, quam ut ex ore Tolandi, sodalis, atque adeo'
magistri sui penderet, &'in ejus impia verba jurare
17쪽
sine reprehensione posset. Et absurdis quidem hisce sententiis pondus addere conatum est magnum ingeniimi, ac magna eruditio Petri Baylii, quem si quis in Atheorum castris, quati transfugam, stipendia saepe mereri neget , neque ingentia unquam ejus volumina pervolvit, neque, de ipso quid sentiant homines doctrina, prudentiaque praesta es, ulla ratione cognovit. Hic etiam de Scriptoribus quibusdani, caeteroqui Christianis, jure dolenimus ,.quod aut ridiculis quibusdam ratiunculis totius Humani Generis auctoritatem enervare studeant , aut saltem oratione sua numerum Atheorum
multo majorem facere soleant, quam historia ipsa do cere videatur. Contra eos Ioannes Albertus Fabri eius , in quo scriptore specimen quoddam moderatio nis , & humanitatis extitit, non dubitavit ea scribere ,
quae subjicimus. ae Infelix fortassis, Religioni certe, O
humano generi parum utilis , nec honorificus labor es, principes ingeniorum, d praenautissimos totius antiquitatis Viros invitos trahere in societatem Atheorum , Otiniυersim Ethnici um confundere cum Spino mo , atque Albei α, caeteraque gravissime. Jacobus autem Brucherus, quem hominem a doctrina saepe laudaturi sumus , de Atheis verba faciens α eos, inquit, rare nou licet , quos perperam hac macula notaυit praelo Ierus eorum Selas, quibas atheismo suspectam omnei lud eΗ, quo -I ipse nω intelligunt, veI a receptisopivionibus , d π π hsae τρόπ- recedit , vel consequentiaram machinis in pravos sensis torquetur , quinque
invidia magis, quam sint Irae de Deo sententiae atro lapilla de narma in Stailia seripserat Wolfius, sm lia Gerditus, similia Malsemus, similia Agalopistus homines doctrma, sapientiaque praestantes, similia plures
18쪽
res alii , quos nominatim appellare , eum maxime longa res esset, tum minime necelsaria. Neque vero tam parvum in ea re, de qua loquimur, quam prima fronte videri solet, periculum subest. Etenim, si ea vera esse dicantur, non modo unum ex praecipuis argumentis omnino corruit, quibus aliquem esse Deum Philosophia demonstret, verum etiam haud scio, an reliqua ejusdem generis argumenta non lave detrimentum passura sint. Nam primo quidem in Pyrrhonis laqueos facilet potest incidere, qui censeat, Homines
etiam universos in turpissimo quodam errore per aeta tes omnes potuisse Versari. Deinde, quemadmodum rationes illas, quibus caeteri omnes, praecipue sapientes, assentiuntur, in animos nostros pervadere facilius, eosdemque vehementius commovere videmus, ita quas a plerisque, vel etiam a multis rejici arbitramur, minus in iisdem animis posse, ac debiliores evadere, ipsa nos, ut caetera sileam, experientia docet. Quamobrem, si tot Philosophos omnium sermone celebratos, si Graecorum, AEgyptiorum, Chaldaeorum, Phoenicum doctissimas, prudentissimasque Nationes, si Gentes alias multitudine innumerabiles, aut non vidisse, aut contempsisse rationes arbitreris, quibus, esse Deum, tam evidenter, atque perspicue demonstrari, Philos phi nostri dicunt, vereor ne stultissimae cnidam suspicioni des aliquando locum . Haec itaque mecum , &alia muIta, quae brevitatis amore praetermitto, animo reputans, ingenue Lector, aliquid scribere constitui, quo eismenem pessimi generis Atheorum coercerem audaciam , aut portus, ne bonis nocere possit, aliqua ex parte retunderem. Etenim alli quidem, qui tam absurda mendacia tam proterva fronte proferro non dubitant s
19쪽
xvj tant, qui Divinitatem ipsam e Coeli solio deturbare
moliuntur, eo se vel impudentiae I vel stultitiae delapsos elle declarant, ut illos nullum jam argumentum, nulla humana ratio revocare possit. Argumenta Ponsunt homines capere. Illi ne inter homines quidem numerandi sunt. Sane quod Cynicus ille Diogenes olim risisse perhibetur, hominem a Platone bipes antimal definiri; perinde ac si non' mente satis ille, conis silioque vigeat, quo discernatur a bestiis, id nos deperdito quovis hoste Divinitatis, jure meritoque dici potuisse, arbitramur. Quid enim aliud, quam bipes animal hominem esse dicas, qui, cum undique Veritas clarissimis, ut Sol, circumdata radiis incurrat in oculos, nihil aliud agit, nihil molitur, quam ut abstrusas errori suo latebras quaerat 3 Imo potius hujusmodi genus eo brutis animantibus deterius esse censendum est, quod pejus sit veritatem voluntatis perversitate repudiare , quam assequi non posse conditione naturae. Iraisque possunt illi quidem ad sanam mentem, bonamque Nugem redire, sed eo tantum interius monente, atque ad vante possunt, qui vocat e tenebris perditos nomines in admira bile lumen suum. Quamobrem hoc opus qualecumque nostrum non eo proprie spectat, ut se visios esse fateri cogamus, qui vinci, etiam ubi mulinto utilius esset, quam Vincere, nulla ratione velint, sed ut iis, contra pessimum Atheorum genus, quaedam arma suppeditemus, qui Supremi Numinis, ut par est, reverentia ducuntur. Quidquid agas, inquis, actum agis, quod veteri proverbio prohibemur. Quis enim ignorat, quam multa sint in Atheos, hac aetate nostra, multis a Scriptoribus , ingenio, atque otio abundantibus , & collecta diligenter, & acute dicta, & su tili.
20쪽
tiliter disputata Ego vero actum non agam, si neque
saepius eadem, neque eodem unquam modo, quo alii, dicam. Neque vero tot egregii Viri eadem argumenta , quae alii tractaveranr, excolenda sibi suscepissent, si quidquam opposita ratio roboris haberet. Posisem 8e aliquid aliud addere, quod praeterire malo, ne superbe diuum, aut arroganter aliquis existimer. Itaque potius hic rationem totius consilii mei clarius aperiam. Historiam, & ipsam philosophiam, tam atrocibus, ut vidimus, injuriis ab impio genere petitam mihi vindicaturus esse videor, simulque rem Leetoria . bus meis & jucundam , & utilem esse facturus, si scribam de Generis Humani consensu in agnoscenda Diavinitate . Nam, si vere Genus Humanum universum ad eam consentire pulcherrimam veritatem agnoscendam probavero, nihil Atheis favere, quin & omnibus opponi copiis, . viribusque suis Historiam, clarissime ostendam;&, si Consensum hujusmodi non aliam causam habere posse, argumentis a Philosophia suppeditatis docuero, quam quae Deum aliquem esse demonstret, ejusdem Philosophiae, aliqua saltem ex par te, laesam ab impiis auctoritatem , dignitatemque defendam. Jucundum autem erit, hominibus praesertim, qui liberalissimis Artis Criticae studiis delectantur, non modo Sapientium omnium, sed & gentium , quamvis
immanium , barbararumque sententias, cum in reliquis tantopere dissidere soleant, in ea tamen recipienda veritate pene conspirantes, assequi,& utile tandem erir, insanos paucorum hominum clamores, qui nullam Divinitatem timeri vellent, aut coli, una pene voce totius Humani Generis posse comprimere. Sed & illud in hoc opere suscipiendo propositum nobis fuit, ut