장음표시 사용
31쪽
4 DE GENERIS HUMANI CONSENSU.existat Deus, declarari confirmant, ex omni memoria sunt aetatum, temporum, civitatum Viri gryvissimi, quorum nee in monumentis colligendis diligentiam, neque fidem in asserendis, neque prudentiam, atque doctrinam in explicandis desiderare possis. Itaque cum omnes aperte docuerint ab omnibus gentibus etiam immanitate barbaris divinam aliquomodo cognosci naturam, quid aliud expectamus p aut quid hac in re fidem ipsis adjungi nolumus, cum alia, sorsan minus veri similia, Scriptoribus iisdem, aut aliis etiam valde levioris auctoritatis, credete consueverimus p Videndum igitur , an res ita se habeat; an, inquam, id vere Scriptores innumeri testentur, quod asseruimus. At id quidem luce meridiana Clarius apparebit, vel priscos auctores, qui de gentibus ad ea tempora cognitis, vel recentiores, de aliis etiam loquentes, quae longe serius innotuerunt, consulere
Veteres Auctores ab universo genere hominum divinam aliquomodo naIuram agnosci testantur.
N Eminem esse arbitror in historia Philosophiae, quae non mediocriter aetate nostra colitur a) versatum hominem, & eruditum, qui nesciat, Graecos Philosophos, atque
32쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. II. 3Latinos , ex hoc ipso consensu, de quo loquimur, unum axpraecipuis, ad Atheorum proterviam expugnandam, argin mentis desumere consuevisse.
Ac primo quidem Deus ille philosophorum Plato
sic eum Cicero vocat nobis commemorabitur, qui plurima in hanc rem praeclara scribit. Dialogo namque de Legibus X. Cliniam , quod Dii sint . ita probantem inducit m Primum quidem terra, sol, sidera, ipsumque Univem sum , temporum quoque Oruarissima varietas , annis , mensibusque disincta id ostendant; Graecorum praeterea, barbar rumque omnium consensus Deos esse fatemium so) ra Eodem loco Atheniensis hospes, cum de Atheorum vel impietate, vel arrogantia verba fecisset, haec subdit: α Ommodo absque offensione esse aliquis Deos disserai y praesertim eum necesse Mgroviser ferre, odisseque eos, qui horum verborum nobis causam praebuerunt. fili certe a pueritia ad Deos afrmandos eo maxime inducere animum potuerunt, quod, dum lacte nutrirentur a nutricibus, matribu ue, multa illis joco de seris dicta, d cavlmaque audiebant, se in sacri iis videbant consentanea qua
que illis fleri, quae Dauissime pueri se vident, ct audium, dum parentes eorum summo sudio, pro se, liberi que sacrisicare, orareque supplices Deos, quasi quam maxime Dii sini. viderent; b
nec non quo ιidie, in ortu, occasu Solis, ac Lianae, Graecos,
O Barbaros omnes, tam in rebus adversis, quam secundis, suppliciter adorare: atque ex hoe non suspicionem, quod Dii non sint, ostierre, sed testimonium , quod sint, a que controversa 1 exhibere Sunt i
a) Da DiaDg. X. de Legib. seu verba, quae adducimus, ipsius aucto. Legum-Iatione ex transi Μarlilii ris exprimere sententias. Ficini . a. xy33. p. 7ia. dic. Grae- bὶ Plato ib. p. 887. λατ- τες τε
33쪽
Sunt qui Magistro Platoni hac in re consonare dicant Aristotelem. Ille quidem, nisi diligentiam meam aliquid
fugit, non aliud in hanc rem habet, quam quod operari Deos, neque, ut de Endymione illo narratur, inerti somno jacere sepultos, inde concludit, quod eos vita, eademque beatissima, frui omnes existimamus sa). Sed, quod jure mireris, hoc argumentum a gentium consensu petitum vel ipsos Epicuri de grege porcos impulit, ut Deos existere beatos, & immortales sine controversia faterentur . Pessime illi quidem' de natura divina sentiebant, cum Deum nec habere, nec exhibere cuiquam negotium, hoc est nullam hunianarum rerum procurationem gerere dictitabant. Sed tamen hoc est aliquid, quod pie, sancteque colere sese profiterentur naturam excellentem, atque Praestantem. Itaque non nisi injuria inter Atheos Epicurei recensiti sunt a nonnullis. At de his alio loco. Nunc Vellejum audiamus ex ea qualicumque schola pili losophum sane nobilem , ad quem, aetate Ciceronis, Epicurei primas ex Romanis hominibus deserebant. Cum non instituto, inquiebat ille, aliquo, aut more, aus lege sis opimo constituta, maneatque ad unum omnium Arma consensio, inieEigi necesse est esse Deos, quoniam insitas eorum, vel potius innatas cognitiones habemus. De quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesses. Esse igitur deos consitendum est in b) Respondet ei quidem adversarius Cotta α unde tibi notae sunt opiniones nationum y mseque arbitrari ait aliquas esse gentes ita immanitate efferatas, apud quas nulla Deorum suspicio sit. At si gentes hujusmodi novit, cur in medium non profert p Id enim vel maxime faceret ad ostendendum non esse tam exploratam istam rationem, ad id, quod Vellejus vult, confirmandum, quam videtur. At nimirum Cottae, quamvis ingenio, d rub
34쪽
m AGNOS. DIV. LIB. I. P. C. II. T
etrinaque praestiret, ea potissimum philosophia probabatur,
quae lucem eriperet, & quasi noctem quamdam rebus ossunderet. Itaque mirum nobis non accidit Vellejanae rationis ab ipso landamenta peti; quamvis hoc loco prorsus omitti non debeat, quod Baylio displicuit, Academicum hominem non parum sapientiae maiorum, atque auctoritati tribuisse. Hinc sane Lucilio Balbo respondet ipsum cohortanti, ut se meminerit, dc Cottam, & Pontificem esse. Etenim ex ea opinione, quam a majoribus acceperat, de Cultu morum Immortalium, nullius unquant oratione, aut docti, aut i
docti se motum iri profitetur a . At quid de Cotta sit ju
dicandum alii viderint. Ciceronis ipsius, qui eos inter Velleium, & Cottam, atque Lucilium sermones refert, perpetua sententia est, nubtam esse gentem, quamvis immanitate barbaram, quam non imbuerit Divinitatis opinio in De hominibus, inquit ille r. de Legibus, nulla gens est tam immansueta, quae non, etiamsi ignores , qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat in Di sertissimi Philosophi alia possemus in eamdem sententiam loca proferre. Sed ea magis nota sunt vulgo, quam ut nintiora fieri commemorando possint b . Potius hic advertendum, Ciceronem, dum Lucilium Babhum ex Stoicorum omnium sententia de Diis disserentem inducit sc , hoc argumentum ex nationum consensu petitum inter potissima referre, quibus illi, quod Numen aliquod existeret, probare consueverant. Etenim nos probe cognitam. Comprehensamque animis habere Divinitatis alicujus vim, atque potentiam inde Lucilius colligit, quod si secus esset in no tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diutumitate temporis, nec una cum saeculis, aetatibusue iam,
num uὶ Lib. III. Gereou. de Nat. mori nem numerat in orat. pro Mir. sub initium . Orae. de Harsis. responsis. At iis bὶ Bayli contin. des peus in Loeis Cicero de majorum auctrUII. p. m. as. inter eos, qui ritate, sibi . Romanisque caeteris de Promovent argumentum a popua probatissima tantummodo Ioquituet. lorum consensione petitum , Cicer cὶ Lib. II. de Nat. Deor.
35쪽
num inveterare potuisset. Etenim videmus, inquit, caeteras opiniones mar, atque vanas diuturnitate extabuise .... Opinionum enim commenta delet dies: naturae judicia con mat. Itaque se in vostro popuIo, ct in caeteris Deorum cuisus, religionumque sanctitates existunt iu dies maiores, atque meliores in Subdit eodem in libro is Itaque inter omnes omnium gentium constat. Omnibus enim innatum est , tu ovima quasi insculptum, esse Deos. Quater sint, varium est ; es, nemo negatis. Hinc mirari non debemus Senecam, Stoicorum inter Romanos fere doctissimum, tantum huic argumento, de quo loquimur, tribuisse, ut eo utatur, tamquam exemplo satis recepto, ad id, quod vult, confirmandum. Etenim ut pro het & sapientiam esse honum, & sapere , fC argumenta.
tur se) m Multum dare selemus praesiumptioni omnium hominum
nempe, ut Lipsius ad hunc locum explicat, praeceptae opinioni, apud nos veritatis argumentum est, aliquid omnibus videri: tamquam Deos me inter alia sic coli gimus , quod omnibus de Diis opinio insita est: nec ulia gens usquam est adeo extra leges, moresque projecta, ut non aliquos
Deos credat sec. αHanc eamdem Stoicorum sententiam optime norat Lucianus, qui in celeberrimo Dialogo, cui titulus Iupiter Tragoedus, quo Deos Ethnicorum, ipsamque Providentiam irridet, Timoclem Stoicorum partes tuentem, atque ita disiserentem inducit m Igitur omnes homines. se populi decepti sunt, qui Deos ese putent, ae celebrent δα a Timocli respondet Damides, religionis omnis Osor, atque contemptor, qui Luciani sententiam exprimit, & ideo vidior a sermone, cum amara Jovis querimonia, dimittitur. Et ille quidem non obscure consensum illum . de quo verba facimus, agnostere videtur: Sed inde occurrit adversario, quod ea, quae de Diis ferebantur , ridicula essent omnino, ac tanta majestate prorsus indignA.
36쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. II.
n Iam hoc idem argumentum, Stoicis familiare, aliarum quoque Sectarum philosophi usurpant, ac praesertim Plutarchus; cuius est illa cognita pluribus, & quae cognoscatur ab omnibus digna sententia-Si terras obeas, inquit, imoenire pins urbes muris, litteris, r ibus, domibus, opibus, numismate carentes . . . . Urbem vero templis, Diisque desilutam. quae precibus, jurejurando, oraculo non utatur, non bonorum causὸ saerificet, non mala sacris avertere nitatur, nemo unquam
uidit. Sed sicilius, urbem eoni sine sola posse puto, quam πλnione de Diis penitus sublata civitatem coire, aut constare so . Consonat Plutarcho Iulianus b omnes, inquit, ante doctrinam numen ese aliquod persuasi sumus, eis respicienduis. ad eum properandum eredoque sic animos nostros se habere ad Deum ut uisu praedita ad lucem α. Eadem sere de humani generis consensu testantur alii Scriptores Ethni ei, quorum testimonia brevitatis causa praetermittimus; praesertim vero Diodorus Siculus, destianus , Maximus Tyrius , Dion Prusaeensis, sive Chrysostomus, Artemidorus, Sextus Empyrieui, Iamblichus , atque Porphy
Iis autem hac in re laesti Patres Eeclesiae Christia
nae consentiunt. quos testes doctrinae gloria celeberrimos merito reiicere nemo possit. Paucos indicare lassiciat, ut in re satis explorata brevitati serviamus.
Tertullianus io m Animae, inquit, o primordis conmentis Dei dos est , eadem, nec alia, ct in Graptiis, O in oris, O
37쪽
Clemens autem Alexandrinus, more suo, copiosissime disserit, nec pastorum genus esse posse, nec rusticorum quin rumcumque, nec civium, quamvis maxime rudium, qui non id sentiant existere, quod longe naturis omnibus anteceblit, ac praestat, optimulit nempe aliquem, ac Praepotentem Deum. Omnes, quotquot ab ortu sunt ad occasum, vel ab austro ad aquilonem gentes, eodem Clemente teste, insculptam in animis, & anticipatam notionem habent, quae suadeat hujus rerum Universitatis auctorem, ac moderatorem existere, quem tot ipsius praeclara opera manifestant a . Quid autem in hanc rem proferri certius, aut Clarius
explicari potuit, quam quod Lactantius, Cicero Christianus non absurde nuncupatus, in suis habet. de falsa Rel, gione Libris p Ut alia sileam in Nee docile fuit, inquit i
te b , paucorum hominum prave sentientium redarguere mendacia ιestimonio popularum, atque gentium in hac una re non dissidensium is Gravissimis hisce verbis illorum coercet audaciam, qui cum nullum Deum esse colendum, nullam religionem esse suscipiendam ipsi sentirent, eam impietatem incautis hominibus obtrudere Conabantur . .
Augustinus autem & idem testatur, quod Ethnici Philosophi,& idem, quod illi, argumentum urget. Ait enim se stui
vult quisque, uel septem testimoniorum vim in te amemis evertere rescitur: publicam autem totius orbis, O universππ m dilinguam selus uuis insipiens evertere, dicendo in corri suo: non est Deus. α Idem Augustinus alio loco id, . Exceptis, iniquit, paucis, in quibus natura nimium depravato inst, in eν-.sum genus humanum Deum mundi hujus fatetur auctorem in Audiatur jam Christianus Ρoeta , Patres inter ipsos haud immerito numeratus, nempe Prudentius.' Hic enim ita
o Lib. V. Stromat. non muIt b, L. t. de DIC RιIu. c. a. ante finem. Uti maluimus clariori- scin I. u. I 3. bus, nisi fallor, nostris verbis, at- έψὶ In Ioan. Tract. Iossique παράφρασι, quam naulo obscu- . se In Motb.os contra Gioni-riore Gemiani Helveti Autelii vese, pas v. a a.
sione, quam aute oculas habemus. - - . .
38쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. III. I I
is Non reeipit natura bomims, modo quadrupes illen Non sis, ct excelso nectra coelestia uultu, is Non recipis, negra ut regimen pollere supremum. is oris i ct ipse Numae tacitus βῶ stulit Haruspex, is Semifer O- Scotus semis cane milite pejor. Qui plura ex Patribus cupiat & Augustimam Steucum,& Dionysium Petavium a), & alios consulere potest, qui vel ipsam supremi Numinis Unitatem Ethnicis ignotam non fuisse Patrum testimoniis demonstrare conantur. Multa enim Patres iis locis interserunt, quibus non ita leve possit huic sententiae, quam defendimus, robur accedere. . . CAPUT III.
Idem quod veteres, etiam Recretiores Auctores, postquam non paucae nationes derectae suus, antiquioribus ignotae, tradere solem. O d ai mentum antiqui summis ingeniis , exquisi aque doctrina philosophi promovebant, cum hoc praeclarum quasi clemetum . de aliquo Numine colendo, popul rum omnium sententiis, ac diiciplinis convenire declararent rillud & plerique Recentiores, quibus & magnum ingenium est, & magnarum rerum scientia percepta, licet plurimae novissimis aetatibus gentes, maximis imbutae pravitatis e roribus, innotuerint, minime sibi deserendum esse putaverunt. Nihil hoc loco de severioribus quibusdam, & antiquioribus Scholasticis me attinet dicere, quorum testimonia, Cum potius contortas, atque dissiciles illi serere quaestiones, quam ad historiam facientia solerent populorum, ac gem
39쪽
roboris essent habitura. Illi potius igitur consulendi, qui cum liberales artes, ipsamque liberalium artium procreatri-Cem quamdam, atque parentem philoisphiam impense coluerint, aut colant, tum vero germanam eruditionem, elegantiamque doctrinae cum disserendi subtilitate conjunxerunt. Inter eos aliqui, ut Augustinus Steucus Eugubinus, ut Petrus Daniel Huetius, ut Radulphus CudwOrthus, ut Iosephus Franciscus Lafitojus a , eam sibi spartam adornandam susceperunt, ut, apud. omnes latissime populos, religionis aliquando viguisse sanctitatem, & hinc non paucas ejus, ut ita dicam , reliquias, atque vestigia saperesse demonstrarent. In eo quidem homines eruditi reprehendi s lent a multis, quod populis, praesertim antiquioribus, saniores de religione sensus affixerint, quam vel eorum minribus illita barbaries, ac totius vitae foeditas, & superstitio, vel ipsa, quae superant, antiquorum temporum monumenta docere videantur Attamen in eo certe laudari debent, quod fere cunctas apud gentes Divinitatis notitiam micuisse non modo asseruerint, sed magna saltem ex parte liquido comprobaverint. Caeteri, qui hoc idem tractant argumenti genus, m deratius agere consueverunt. Non enim sibi plus concedi Postulant, quam in mentibus hominum aliquam semper Dbvinitatis notionem extitisse : Fateri tamen illi solent, ita non raro fuisse tectam, & involutam, ut non nisi meditatio diligens ipsam detegere, vel explicare possit. Sunt autem inter eos, ut nominatim aliquos appellem, Melchior Canus,
Dionysius Petavius, Iustus Lipsius, Hugo Grotius, Leonardus Lessus, Ioannes Ludovicus Fabricius, Paulus Segnerus, uardus Stillingssitus, Leibnigius, Barrowius, Eligaldus, scalopterus, Rapinus, Bruyerus, Thomassinus b . Omitto
40쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. III. 23
Cartesium, & Sylvanum Regium, & Malebranchium, & reliquam Cartesianorum familiam a . Eos enim praesertim aliquis causari posset ea dicere, potius quod ita rem se hahere oportere, petitis a philosophia rationibus sibi persuaserint, quam quod historiae monumenta consuluerint. Quamquam hoc idem nulla posse ratione constare is demum clare viderit, qui libros illorum inspicere non dedignetur. Sed iis, quos citavimus testes, adde Gabrielem Sagardum, adde Jacobum Bernardum, adde Richardum Cumberlandum, adde Ga strellum, &Hancolitum, & Lengium, & Crosaeum,& Magalottum b . Adstipulantur iisdem Tre voltienses E-
lo giam generis humani adverjus aecusationem Athesmi, cujus auctor Fabricius tueri dieitur, nuuam gentem prorsus a/iis extitisse, quod ego vertismum adleo α . Paul. Se ineri Incred. fura se a P. I. dic., illingssimis is origis fiscris, quod Opus inter omnia, quae Ieripsis, praestantissimum vulgo censetur, Leibn. I. e. O alibi , Barro . G. a. Serm. 8.quem sermonem quidem etiam apud Clelieum G. III. Bibtion Unim ineompendium redactum legere potes, Elixald. forma verae reL quaeri inven. , quem citat Ioannes Hoohe, hoc argumentum & ipse satis aeeuis rate tractans Retig. Νatur. G. I. P. I. S. I. Prop. m. Arg. II p. II. Odeitieeps, Lesealop. in Cie. de Nar. Deor. I. I. p. 87., Rapin Compar. de Platos . ,- ae Aristote eb. dern. m.
13. p. m. I S. . L Bruyere Caracter.
heri. Traite Philas des Mix Natur. Disco urs Pretimin. II. Gastreti. La Certit. 9 Ia meus d' ωne Re- g. en gener. Extat in Tom. I. Co Lectionis Baernetia.ae, cui tit. Deiniense de Ia Retig. die. extraitέ des Ecrita pubiaes pour Ia nudat. de M. BOD. V. a p. 399. Semel autem moneo me hoc opus intellectum velle, ubi Couectionem Branetia. nam nomino; qnod eam Gilbertus Burnelius adornaverit; Haneoli δ' G