장음표시 사용
41쪽
Iψ . DE GENERIS HUMANI CONSExsuphemeridum Scriptores, ac praeterea BruZenus La artiniere. Castus Innocens Anialdus, Rodulphus Tertraeus, Ioannes Hooke, Antonius Genuensis, Iacobus Antonius Baccius,
Nicolaus GliezZius, ct Jacquierus, & Gerditus, & Sanseverinus, & Formeyus, & Nonnonius, & Valiachius, & Nicolajus a . Eos appello, qui scribentibus nobis veluti currunt. Sed & multo plures, adhibita maiore diligentia, produci possent probatissimi Scriptores, quorum & magna sint in litteras merita, & muna ex meritis iisdem gloria
Huc etiam vocandi sunt Auctores fere omnes, summae impietatis calumniam a barbaris, aut omnibus, aut bene multis, nationibus depellentes , quos immortalis Viri col
legit Ioannis Alberti Fabricii diligentia.
Sed inter eos, quos testes adduximus, plures non magnopere putant in eo laborandum, ut a singulis gentibus, immanitate harbaris, divinam aliquo modo naturam agnitam esse demonstretur. Putant enim paucarum gentium, quae sint ingeniis, ac moribus admodum esseratis, tuto su D fragium posse praeteriri, dum genus humanum, quid sentiendum
suνuerunt, Dee. II. in V. -DLP. I97. α μου dubitat neminem aut perpaucos esse, qui veri sint Athei ι hos Deum uetare , quia i tam peccatorum viaricem metu uut. ρο oderunt, aut σuod ipsum inteD
murum gentium , generumque homi
nibus persuasum semper fuerit , Deum es aliquem, id fatis ma
42쪽
IN AGUM DIU. LIB. I. P. I. C. III. Is
dum sit de natura divina, consulitur: quae doctrina, quaveritate nitatur, mox investigabimus. Caeterum, si paucos quosdam excipias, quod aliqua sit gens prorsus athea potius in medio relinquunt, ne molessis quaestionibus implicentur, quam ex animi sui sententia concidant. Porro consensus humani generis, de quo loquimur, etiam ab impiis bene multis agnoscitur, licet intolerabili quadam sit perbia contemnatur. Inter eos eminet inlamis auctor libri, qui Systema Naturae inscribitur a), sed cum Naturae parentem optimum, atque moderatorem e medio tollere nitatur, Naturam ipsam & consilii expertem, & mamcam , & inermem, quin & omnino nullam relinquat necesi se est. Quid plura p Ipse ille Baylius, qui nobis adversatur vel maxime, satis eam veritatem lateri mihi videtur. ubi scribit b : populos omnes etiam ignotos aliquam suscepisse religionem, sibi probabilius esse; neque vero plurima, quae contra propositionem eam argumenta congesserat, alio tendere, quam ut id in rebus omnino certis habendum non esse demonstrarent. Cum Sophista quisquam Pyrrhonicus aliquid esse probabilius fatetur, quid ab eo amplius expectes ΘCerta enim ne vera quidem ea dicet, dum constare sibi velit , quibus & omnis hominum scientia, & vitae consuetudo regitur . Satis est, inquam, si pra bilius aliquid esse dicat,ue ipsius testimonium ejusdem fere ponderis , dum caetera paria sint, atque alterius certum esse dicentis existimemus. Nimirum, quod Trevoltienses, quod Valsechius, quod alii plures adverterunt, saepius ab optimo Mylii ingenio, eximiaque doctrina veritas ipsa, ut ita dicam, aliquid exprimit, quod cum erroribus ipsius manifesto pugnare videatur.
43쪽
Giura sententiam, quam tuemur, nutum esse di ullatem ex gentibus petitam, quae penitus nobis ignotae sunt. OUamquam eo loco, quem innuimus, ea Baylius habeat,
aliis tamen locis innumeris, & Veterum, &Recentiorum, qui causam hanc attigeirant, flocci facere videtur avictoritatem. Certe genus humanum in cognoscenda veritate, tum ad agnitionem animi pulcherrima, tum ad moderandam religionem necessaria, convenisse praefracte negat. Ait enim . inter caetera, quae postea exequemur, aliquas esse gentes, quas nonnisi temere quivis assirmare possit, vim uuio modo sentire Divinitatis. Itaque valde cavillatur homo,& facetus, & ad scribendi licentiam liber, eos reprehendens, qui generis humani concordem de natura divina sententiam tantopere celebrent , cum tamen aliquarum gentium , in humano genere comprehensarum , sententias non
facile dignosci poste consentiant. Reponi statim posset eos auctores de genere humano loqui, tibi cognito, cuiusque placita dignoscere possimus,
non de qualicumque portione mortalium, terras incolente, quas Oceano aesectabili Deus absciderat: Ex eo , quod illarum gentium sensa nos omnino lateant, effici ut, sin minus favere, certe neque officere nostrae sententiae dicendae sint: idem enim de illis judicium esse serendum , ac si nunquam in luminis auras evasissent. a) Non aliud illos auctores velle , poterat etiam ex eo Mylius cognoscere , quod ad hi-
44쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. IV. 17
storiam provocare soleant adversarios, ac populorum monumenta legenda, si fidem ipsis habere recusent. Iam quis nesciat ad historiam spectantia monumenta non de genere humano, etiam incognito nostris hominibus, sed tantum de cognito verba facere ρ Atqui, Baylius ait, de toto genere humano, ne gentibus quidem illis exceptis, spondere ubdentur , aut certe spondere debent, qui hujusinodi comstruunt argumentum: Quod universis videtur hominibus verum est : videtur autem universis aliquis esse Deus t Aliquem igitur esse Deum , verum censendum est. Neque enim illud universis hominibus videri, quemquam demonstrat rum esse putat, nisi prorsus omnium gentium fere omnibus
hominibus illud placuisse, ac placere probaverit . Mirarer haec a Baylio dici potuisse, nisi non raro ipsum , potius quod optat. quam quod intelligit esse scribendum, litteris mandare didicissem. Sane mediocri etiam ingenio vir facile
consentiet, suam argumento stare vim , etsi de gentibus tantum omnibus nobis cognitis instituatur sermo . Tot enim illae sunt numero, ac temporibus, regionibus, moribus, artibus, studiis ita discrepantes, ut s quid universis Probetur. ipsus naturae voce probari satis intelligatur. Si
quis autem in ea consensione vocem . quam dico naturae, agnosaesidam eta neget . . idem eodemi iure negaverit, etiamsi gentium quarumdam , adhuc incognitarum, accessio fiat.
Cur igitur de gentibus illis solliciti esse debuerint Auctores
nostri, plane non video. Caeterum, ut Baylio respondeamus, necesse non habemus ad ista coniugere . Non enim ille potest ostendere, cur in hac nostra controversia maximam vim habere non debeat , aut inductionis ratio, quae, caeteris incausis, & debet, & solet valere plurimum . Cum enim gentes universae, quarum vel studia, vel mores, & ipsos de Religione sensus probe perspectos habemus , Numen aliquod esse colendum, ejusque mandatis obtemperandum, mirifica quadam, & inusitata consensione doceant, merito, ut dixi,
45쪽
38 DE GENER Is HUMANI CONSENSU colligimus hanc esse naturae vocem , quam barbarae quoque gentes aliqua tandem ratione non exaudire non posunt.
Igitur si de populo quopiam in aliquo terrarum angulo delitescente quisquam dubitet, an sensu Religionis aliquo se tangi sinat, merito postulabimus, ut dubitandi rationes ipse proferat; quod si non faciat idem de illo populo, quod de
caeteris, ferendum esse judicium analogiae ratio convincet.
Quid p Corpora, quae sunt in regionibus ignotis an ulli unquam tentamini subjecisti P Negabis. Cur igitur ea gravitate, vel attractione , aut alia quapiam vi pollere, non secus, atque ea, quae nostris oculis usurpamus, audes dicere 3 Ratio analogiae docuit. Ergo hoc eadem ratio te non docebit, Cum in omnium, quae nobis innotuere, gentium animis Divinitatis notionem, quocumque tandem modo, impresserit ipsa natura, idem de caeteris intelligendum, quae longo sunt a nobis locorum , vel etiam temporum intervallo disjumetae 3 Etenim false illud , ac improbe Baylius sa), ut aliλPlui ima, scilicet illorum quoque temporum, quae fabulosa dicuntur a nostris auctoribus, historiam fuisse discendam ,
ut, quae de consensu totius humani generis praedicant, non majori confidentia, quam veritate sumerent. Sed id, quod volumus, etiam allia ratione concluditur, Cujus, qui pondus non sentiat , nescio quidnam sensurus, in hoc genere quaestionum, esse videatur. Nimirum , quo Clarius, atque sincerius barbari, quae taciti secum ipsi mente revolvant, aut inter se a majoribus accepta Conserant, nostris hominibus aperire non dubitant, eo certius, & evidentius illos ab aΘεότητος impietate alienos esse deprehendimus . Id ex iis, quae de Canadiensibus, Brasiliensibus, Hot- tentotis, Novarum Philippinarum incolis, aliisque dicturi sumus, satis constare poterit. Quis jam inde non aliquid simile , de gentibus nescio quibus, futurum ominetur , incingestis hactenus, aut, quod eodem fere recidit, nostrorum
σὶ Continuat. do pens er Repons aux ques. purib. Dc. ut His, quae hoc capite perstringimus.
46쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. IU. Is
hominum consuetudinem ι& ipsa coli qui 1 refugientibus pErit, erit fortasse tempus, quo tandem quid illae de mundi origine, de bonorum, aut malorum finibus opinentur, Europaeis aperire , & possint, & velint. Tunc ab iis non minus, quam a reliquis , communes. S anticipatas notiones. quas hominum generi quodammodo natura indidit , fuisse custoditas, aut certe non penitus ab ipsarum mentibus abrasas, tam clare videbimus, ut res in medium vocari nulla ratione possit. Eadem conjectura, ut facile quisque videt. ad homines trahi potest ab aetate nostra remotii si nos, qu asinter nulli scriptores extiterunt, qui litteris ipsorum, sen tentias de religione mandarent. Nimirum, si sensus. etiam illorum innotuissent, a sensibus reliqui generis humani, nobis cogniti, non admodum, aut etiam nihil, disci epare
Sed iam Baythim audiamus aliqua proferentem, ut ab inductions argumento sese defendat. Etenim indu tionis argumentum Iacobus Bernardus, acerrimus in multis causis,& in hac maxime , Baylio adversarius, pro gentibus incogni tis , eidem opposuerat a , licet non eadem ratione , quanos, illud urgere videatur. Ait enim, quomodo non dubitamus, quin eae gentes humana figura potius , quam alia qualibet praeditae sint, licet nemo viderit illas ex nostris hominibus , ita Dicinitatis aliqua notitia, ac Religione imbutas, quamvis eas minime noverimus, esse iudicandas. Reponit Baylius , , inter ea, quae philosophi dicunt homini
essentialia, & ea, quae dicunt iidem accidentalia, esse distinguendum: itaque populos incognitos illa, quae sunt primi generis, non illa, quae sunt alterius, habere, inductimnis argumento colligi posse . Iam Religionem non ad horribnis essentiam . quemadmodum ad humani corporis, eam , qua sumus. formam pertinere vulgo censemus , rationibus aliquibus ostendere conatur. Equidem inter ea ipsa , quae pertinent ad essentiam rei, subtilius esse distinguendum pin
47쪽
to. Nam aliqua ita pertinent, ut Essentiam ipsam consita tuere intelligantur; aliqua vero ita, ut ab eadem Essentia quodammodo necessario fluant. Iam haec inter esse ponemdam arbitror, non quidem Religionem ipsam, quae scutlibera quadam voluntate suscipitur, ita etiam libera voluntate deponi, quin & prorsus abjici queat et quemadmodum a miseris aliquibus gentibus abjectam fuisse, mox ostendemus: sed proclivitatem quamdam, ac propensionem , ad aliquem cultum supremo Domino, a quo nostra Pendeant universa . praestandum: quae quidem propensio tanta sit, ut nisi quadam immani barbarie voluntas , enormibusque ubtiis , omnino detorqueatur, semper id ferat, ut aliquam s quantur homines religionem , aut id , quod specie religionis animos possit allicere. Hanc esse propensionem in gentibus ignotis eadem ratione mihi persuadeo, qua duos oculos , duos pedes, manusque ambas , hominibus ipsis inesse facile intelligo; quamvis & uno tantum pede, vel unicλmanu, vel altero tantum oculo praediti, fortasse & animam tes , & rationis participes esse possent. Nam quemadmodum homines , quos vidi, duobus pedibus , & manibus , & Ociniis totidem gaudere, nisi forte invida in eos aliqua sors extitisset, semper vidi, ita homines omnes , qui ratione non
Prorsus obruta vitiis uterentur, in id , veluti naturae, a
rationis ipsius ductu semper ferri perspexi, ut Divinitatem& agnoscerent, & sibi propitiam cuperent, & precibus, &votis esse placandam , ac sibi, suisque conciliandam existimarenta
Addebat Baylius , per illud argumenti genus non evbdentiam extundi, sed tantum probabilitatem aliquam posse. Ut id suadeat, Auctorem Artis Cogitandi a) testem prinducit . Sed vel Auctor ille tam praeclarae artis id unice vult; scilicet per illud argumentum evidentiam haberi non Posse , quam metaphysicam, vel etiam, si vis , quλm physicam appellamus, vel, Auctoribus caeteris artis cogitandi,
48쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. c. IV.
seu Dialecticae praeceptoribus, facile consentientibus, omni no est deserendus. Quod attinet ad rem nostram, tam non possum prudenter dubitare, quin homines, de quibus vertitur quaestio; si quidem rationem , & humanitatem non prorsus omnem abjecerint; Divinitatis aliqua cognitione sint praediti, quam oculos habere duos, quibus coelum , ac coelestia contemplentur, & terras, & maria circumspiciant, certo scio.
Ridiculum autem id est, quod Baylius subdit a , sculicet inductionem tamdiu non fore completam ; quamdiu gentes aliquae nobis ignotae futurae sint; industionem vero minime completam non esse nisi probabilitati essiciendae parem . Quid p An, ut inductio completa sit, postulas id ipsum notum esse, quod quaerimus p An vis earum gemitum sensa jam nobis aperta esse, quae, qualia dicenda sint, hujus argumenti ope investigamus p An tibi non satis est omnium populorum, qui nobis probe cogniti sunt, tenere sententias, ut, quid etiam alios natura doceat, assequaris p Ista si requiras, ut inductio completa censeatur, illud neces sario sequitur, ut omnis inductio, per quam occultum a I, quid quaerimus, numquam satis completa dicenda sit; ideoque fere tota peribit vis argumenti, cui, non modo litteris exculti homines, verum etiam rudes, ipsa quodammOdo monente natura, PIurimum tribuere solent. Mihi quidem inductio illa completa est, cui nihil desit ex iis, quae , cognita nobis, aliquid ad ipsam conserre queant; praesertim cum, dc incredibili quadam ea sint multitudine, de quibus experimenta capere liceat, & rebus in aliis , nisi quae
pertinent ad naturam ipsorum, aut velut ex natura dimanant, longe, lateque diversa videantur . Sic induetionem completam habeo , quae mihi, caeterisque, lapides ignotarum terrarum gravitate praeditos esse persuasit , etsi eos tantum lapides, qui sunt in nostris regionibus, tentare po' tuerimus. Porro mea sententia est, quam his libris probare
49쪽
re conabor r nullam omnino gentem esse, quamvis opinionibus, ac moribus maxime depravatis, quam aliqua non indibuerit, saltem confusa, notitia Divinitatis. Satis id historix docere videtur, si de populis loqui velimus, quorum semientiae nobis, ac placita sint adeo bene perspecta, ut ce tum de illis judicium ferre possimus. Hinc satis completam eam inductionem existimo, quae possit linc in re a populis probe cognitis ad alios, qui sortasse sunt, prorsus incognitos trahi, aut, quod eodem sere recidit, tam parum cognitos, ut potius divinari, quam narrare visi fuerint, qui de religione ipsorum, aut impietate, aliquid litteris mandare voluerunt. Nam & nobis historiae fatis Certa monumenta d sunt, quibus, aliquem ipsos vereri Deum, docere possimus, S desunt adversariis, quibus, prorsus Atheos habendos es se, demonstrent. Conjecturis enim, & auctoritatibus, quas ad eos damnandos ipsi proserunt, responsio semper aliqua valde probabilis aptari potest. Hae gentes, inquam, in re nostra, mihi sunt instar eorum lapidum, quos in alitissimo quodam pelago, vel in culmine montis inaccessi a naturaepositos explorare non possim, nec tamen minore , quam reliquos , gravitate , vel attractione pollere putem. Ad extremum Mylius addebat, ut argumentum illud,
a Bernardo propositum, elevaret, exempla non pauca morum, quos apud barbaros populos vigere deprehendimus, licet a populorum caeterorum consuetudine immane quantum abhorreant; ut e. g. quod foeminarum virginitas non
maritis, at Sacerdotibus libanda reservetur, ut, quod non puerperae curentur, sed, stulta quadam superstitione , patres , ubi primigeni infantes in Iucem prodeunt, ut alia bene multa, quae magna eruditione prosequitur. Argumento, inquit, induetionis nemo non collegisset , nullas apud gentes, foedissimos hujusmodi mores, atque mitrissimos , locum habere posse. Cum ergo locum habere viderimns , i de colligendum, quam parum argumento industionis, in re
valde simili, sidere debeamus . Equidem, si quid ferat in-
50쪽
IN AGNOS. DIV. MB. I. P. I. C. IV. 23
genium meum probe novi, quod sentio, quam sit exiguum, si quid historiarum cognitio, in quibus me non inscior modiocriter esse versatum, argumentis , quae Baylius innuit, non multum profecto tribuissem. Etenim inductionis ratio
ad ea, quae naturam alicuius rei vel constituunt, vel nece sesario comitantur, aut Consequuntur, duci potest ; non amtem, nisi conjecturis quibusdam, plerumque incertis, accedentibus , ad ea, quae pendent a libera hominum voluntate . Etenim ipsa docet exemplorum vetustas,& recentiores historiae confirmant, nihil esse tam immane, tam foedum, tam extra mores cultarum gentium , legesque positum,
quod alicujus esserati populi barbaries, maxime si virtutis omnis inimica superstitio cum ea conspiraverit , suscipere
non audeat. Sed, quod ea barbaries audet , nullo modo putandum est fieri, saltem initio, non interdum reclamante, aut Certe nescio quid in contrarium mussitante ratione. Constat enim, ut alia sileam exempla, non paucos ex immanis limis Americae gentibus, carnes hostium suorum UΟ-Tantibus, homines, cum ab Europaeis benigne, & amice corriperentur, oculis humi demissis erubuisse, ac tanti sceleris emendationem promisisse , licet ad ingenium deinde brevi redierint. Si Baysius hie probaret, res toto coelo diver
sis, quod Pertinet ad mores Conformandos, ab ipsa ratione, ac natura non omnino perdita, vitiisque corrupta, diversas gentes doceri, tum vero contra nos aliquid Concludere, non sine magna ratione, posset. At cum tantum dOceat mores a sana ratione alienos, ac .caeteris populis improbatos, quibusdam millissimis, & immanissimis gentibus
placuisse, contra Bernardum, qui populis ignotis etiam Religionem, ac Divinitatis cultum esse tribuendum probare contendit, aliquid fortasse conficiet; Contra nos , qui dot tiam saltem aliquam Divinitatis, a recta ratione veluti sponte provenientem, & hinc ad religionem, aut religionis aliquam speciem, veluti proclivitatem quamdam naturalem
illis tribuere contenti sumus, aliquid proficere, inani Pror έus labae conabitur. Ex