장음표시 사용
4쪽
EX TYPOGRAPHIA LAURENTII CAPPONI
6쪽
ADMIRANDO INNOCENTIS EXEMPLO ET STUDIOSAE JUVENTUTIS PATRONO BENEFICENTISSIMO
8쪽
IssERTATIONEs nostrae, libris duobus comprehensae, altero Decius meiente , altero De Bono, Malo, o Pulchro, superioribus annis in lucem editae, & plurimos, ac certe plures quam sperare , aut vero suspicari , exigui ingenii nostri, nostraeque modicae facultatis probe conicii , ausi essemus, studiosos fautoresque feliciter naetae, ut tertiam hanc nunc edere in animum induceremus, effecerunt, si sorte pari benignitate atque favore exciperetur; majores, si id contigerit, sumturi animos , aliasque deinceps atque alias haud disi simili argumento , si vita suppetet, superique annuerint, edituri. In hac autem , ut statim unoque conspectu totiub Operis ratio cognoscatur , non nisi novem haec, quae 1equuntur capita, tractanda suscepimus. I. Mundum opificium esse pi me admirandum . II. Non temere ac casu extitisse.
9쪽
cui III. Optimum quidem esse, at non ea ratione , quia eum esse optimum Leibnitius opinatus est. IV. Potuisse quidem ab omni aeternitate consistere. V. Sed reapte non constitisse. l. Materiam illius omnem repente , unoque atque eodem temporis puncto creatam , sormatam vero atque dispositam sex dierum intervallo suis e. VII. Eos autem dies ad Autumni Initium pertinuisse; neque tanto annorum spatio ab nostra hac aetate distare , quanto ii, qui sacrorum bibliorum au.ctoritatem detrectarunt, distare voluerunt. VIII. Dei providentia omnia ac singula mundana regi atque administrari.
IX. Qui finis condendi Mundi admittendus sit, quique
10쪽
'UM 'Librum , cui titulus , DE ΜUNDOb DISSERTATIO , a P. ANDREA SPAGNI
Societatis Nostrae Sacerdote conscriptum, aliquot ejusdem Societatis Theologi recognoverint, & in lucem edi posse probaverint , potestate Nobis a R. P. LAu-RENTio Ricci Praeposito Generali ad id tradita, facultatem concedimus, ut typis mandetur, si ita iis , ad quos pertinet, videbitur . In quorum fidem has literas manu Nostra subscriptas, & Sigillo Noltro munitas dedimus Romae s. Decembris 1 G.