De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

31쪽

18. IV. quia in hypothesi terrae circa Solem se moventis , cum fixas una anni tempestate aspiciamus ab uno extremo diametri orbitae terrestris, S alia ab alio extremo longe inter se remotis , deberent illae in diversis locis apparere , sive ut aiunt, deberet se prodere aliqua in illis parallaxis , si ad aliquam distantiam positae essent, cum qua haberet sensibilem aliquam rationem tota haec diameter ; Nam sicuti dum corpus aliquod in medio cubiculi pendulum respicimus a duobus ejustem cubiculi extremis . illud reserimus ad diversa lacunaris punicta , quae minus semper inter se distant, quo major est illius penduli elevatio , adeoque distantia ab oculo , ita pariter respiceremus fixas diversis anni temporibus in diversis Caeli locis, si illorum distantia a terra non esset respectu diametri orbitae terrestris enormis , ct quasi infinita , quod magis etiam explicatum v ideri potest apud Ortandum ci . Atqui parallaxis fixarum est tam exigua, ut nondum tuto affirmari possit quanta sit: Igitur illarum a nobis distantia est omnino insignis . Flamsteedius quidem S Hookius putarunt olim se parallaxim aliquam in fixis

deprehendisse , sed ipsiss ex alibi 1 dictis constat se decepisse . olfius autem suadet 3 parallaxim in proxima fixa non pose uno servato secundo majorem astumi . qualem Bradi ejus apud Musichenbroehium admisit. Qua posita conficitur eodem observante Musichen broe kio Sirium esse ad distantiam longe

majorem illa , quam paulo ante vidimus Hugenium conjecisse , eam scilicet, quam globus e tormento bellico expulsus non percurreret nisi spatio annorum Ioψ i55 556 636 . Atque haec quidem concluditur in assumpta parallaxi unius scrupuli secundi. Quare si ne haec quidem admitti possit, sed minui adhuc debeat, ut ex recentissimis observationibus Eusebius Amori 6 dicit constare, jam fixarum distantia extra nostram ipsam imaginati nem ut ita dicam collocatur . Quod si praxes Astronomis notae tam enormes distantias a nobis concludunt in Sirio fixa nobis proximiciti , facile est videre per regulam proportionum, quam

cap. s.

32쪽

longius removeant illas, qua sextuplo distantiores creduntur. Nam cum ex iis aliae maiores , aliae minores appareant, ut soleant dividi in sex magnitudines , jure creduntur illae majores

apparere, quae sunt proximiores nostro Soli: ceterae autem porvarios gradus apparere minores, prout per varios gradus a nostro Sole remotiores siunt. Haec enim magnitudo apparens , ex

dictis nascitur non jam ex eo, quod sint aliquae Stellae , quae per Telescopium inspectae non sint tamquam puncta Iucida . sed ex eo , quod majorem aliquae ipsarum vivacitatem luminis a minori illarum a nobis distantia dependentem habeant, unde illa nascitur oculorum illusio . I p. Atque hinc crediderim fieri, ut Auctores teste Nolfio i) , unanimiter numerent aliquas in stellis primae magnitudinis , ut Aldebaran seu oculum Tauri , Riget . Athabor seu Sirium , Capellam , Cor Leonis . Caudam Leonis , Spicam Virginis , Annurum, Summam in pede Centauri, Lucidam Lyrae,

Fomahant, Canopum in Temone navis Argo , Acarnar in extremo Eridani: de aliis vero controvertant ioter se quo in Ioco habendae sint ; Sunt enim qui primae pariter magnitudinis dicunt esse Procyonem in Cane minori , Humerum Orionis, Cor Scorpii , & Lucidam Centauri, & sunt contra , qui hoc negent.

Scilicet illae in controversiain cadunt , quae cum aliquantulum recedant a vivida luce pro diversa oculorum dispositim . . aliquibus multum. aliis vero parum recedere videntur . Est quidem histon Σ , qui credit verius posse diversitatem in magnitudine apparenti fixarum nasci non jam a nimis diversa illarum a nobis distantia , sed solum ex diversitate realis ipsarum magni- . tudinis, quemadmodum noscimus magnitudinem diversam reali ter esse in Planetis. De qua ipsius opinione equidem illud dum taxat dico male eam deduxisse ex suppositione . quae nequit ex nuper dictis attendi, parallaxeos Flamsteedianae , quam ille credit repertam esse eamdem in tribus Stellis fixis non parum diversis in magnitudine apparenti .eto. Quoniam autem totidem Soles esse Stellas fixas evinci-

33쪽

tur, satis opportune insertur illarum singulas esse eentrum stemmatis similis illi , in quo nos sumus , & vulgo Systema Plane. 'tarium dicitur , di proinde circa illas esse sitos Planetas, quemadmodum sinit circa nostrum Solem , quos suo Fixae illae fovent calare . & quodammodo aut mant , in iisque illas quascunque creaturas , quas Deo placuerit creare , ibique collocare . , quibus suus Sol vitam & pulchritudinem impertiatur, ut ex Ora rerum creatarum universitate laudes resonent Dei Creatoris & omnium bonorum Auctoris. Illationem hanc deducunt

passim iam Auctores , ut Caille I post Iordanum Brunum, in- seliciter in hac re impugnatum a Keplero Σὶ , ut suadet Uolfhis 3 . Sicuti igitur Sol hic noster est propter silos Planetas ,

non propter commentitium aliquem influxum in Stellas fixas, ita Fixae semel quod totidem Soles sint, satis absurde creduntur ad hunc vel solum mi praecipuum finem esse, ut huic nostrae telluri, quae est ex minoribus globis in spatio caelesti collocatis, ta-mulentur imaginario quodam influxu , vel tenui illa luce, quae per noetem ad nos ex ipsis ali*uando pervenit. Divinae S

piemiae , sic oriandus , minime congruor videretur , μμ s litarie condirae, nulla ne juxta sita fuissem corpora, quae barum Dee ct cal-e 'veremur; Nihil enim frusra a Deo crearam af mari mees . Uolfius s constituit Stellas illas, quae aliquando in Caelo per aliquod tempus visae sunt, esse Cometas sic jus fixae , qui nobis facti fuerint conspicui ex eo , quod tunc in suo Aphelio versirentur . Cui opinioni liuid accedere argumentum existimat Beniaminus Martinus s , quod regulariter Ste lae istae temporariae apparent in via lactea locci sciIicet, ubi pl. res hujusmodi Solas constituti sunt. Si in hypothesi. quod Fixae sint centrum systematum nostro huic similium, inquiramus cum Cheyne , quot hujus, i systemata paris amplitudinis, quae essent totidem sphaerae, collocari possent circa hoc nostrum Planetarium systema , invenimus esse duodecim circiter vel tred

34쪽

cim , & totidem reapse numerantur sine controversia ex dictis Fixae primae magnitudinis. Sin autem circa hoc primum sphaericorum systematum ordinem inquiramus, quot aliae similis magnitudinis sphaerae disponi possint, invenimus illas esse circiter

quinquaginta , & totidem revera numerantur Fixae secundae magnitudinis . Ex quo conficitur arbitrariam non esse hanc hypothesim , quod non sulum Stellae fixae sint totidem Soles, sed

etiam totidem centra systematum nostro similium .ar. Porro quando sint circa fixas sui Planetae . profecto illi debent esse nobis invisibiles . Nam si concipiamus nos removeria nostro hoc Sole tantum . quantum remoti sumus a Fixis, jam Sol nobis tamquam Fixa appareret, jamque nullum nostrorum Planetarum videremus . tum quia lux illorum ad nos non perveniret propter suam debilitatem , tum quia diametri orbitarum , quas ipsi circa Solem describunt, essent quid minimum Qx tota illa distantia, qua nos ab illis distaremus. ει proinde insensibiles essent, ει quasi collectae in punicto Solis: S a sortiorii nsensibiles essent iosemet diametri ipsorum planetarum : ergo similiter planetas, qui sint circa fixas, necesse esset invisibiles nobis esse . Haec illorum insensibilitas nobis in terra degentibus

sic etiam, declaratur. Diametri corporum minores videntur ,

quo major est illorum distantia ab oculo , si ve ut sunt, appa rentes diametri sunt in ratione inversa distantiae a spectatore , saltem quando sermo est de distantiis . quas solemus magnas appellare. Ita apparens Solis diameter, qui nobis Terricolis est triginta scrupulorum , filavicolae per mentem evadamus, appareret sex scrupulorum: Nam quinquies circiter longius Sol distat ab Jove, quam a Terra :& si Saturnicolas similiter nos fingamus, eadem Solis diameter appareret trium scrupulorum, cum sit dupla distantia Solis a Saturno . quam ab Jove : adeoque cum distantia ut unum det apparentem diametrum Solis, ut 3o , erit propter inversam rationem apparentia ejusdem diametri ut 3 in

distantia ut 1 o, qualis est distantia Saturni a Sole, utpote dupla illius , quam habet Juppiter ab eodem Sole. Quis igitur possit

videre Planetas . qui circa Fixas revolvantur, si ipsemet Sol ad distantiam Saturni tam exiguus evadit - χχ. Modus hic cogitandi de fixis ad diveras distantias p

C a sitis

35쪽

sitis & constitutis in centro totidem systematum Planetariorum pertinet ad illud , quod dicitur novum Mundi Systemi , ut ait Dei ham r , quia recentiorum Philo phorum est . Ueteres

enim communiter visi sunt supponere Caelum fixarum claudere sphaerice universitatem rerum corporearum , in cuius centro tellurem volebant collocatam . Quod Aristoteles quidem credebat hoc modo demonstrari, Centrum omnium gravium est centrum Mundi: Sed centrum term est centrum omnium gravium ; e go centrum terrae est centrum mundi. In quo argumento et si verum non sit haberi petitionem principii , ut post Galilaeum dicunt Auctor artis cogitandi Σ , & Sebastianus Pauli in eleganti Dissertatione , qua Systema Copemicanum declarat , inserta sub nomine Tedalgi Penei in Miscellanea variorum opusculorum Venetiis edita anno I74o 3 , attamen negari non potest maiorem propositionem , quae tempore Aristotelis poterat apparere gratuita, esse jam evidenter falsam, cum videamus Satellites circa Jovem de Saturnum moveri, adeoque in illos , non in terram gravitare . Si hujusmodi cognitiones de numero de magnitudine corporum caelestium affuixissent Senecae, quidnam dixisset, ut homines a terrenis ad caelestia contemplanda adduceret , qui vi earum, quas pro suo tempore habebat maxime limitatas, dixit Runctum e sipud in quo navigatis. in quo bellatis, in quo regna disponitis, minima etiam eum utrinque illis Oceanus occurrit, quibus similia protulit deinde etiam Plinius cs .

A similitudine Planetarum cum Terra. 23. F Eviter delibatis , quae ad magnitudinem de naturam Fi- αι xarum pertinent, redeo ad Planetas nostri bysteinatis, de quibus cum Wolfio G, aliisque juvat observare quanta cum terra hac nostra intercedat similitudo. In primis non habent illi lucem sibi propriam , sed eam solum, quam a Sole recipiunt ; Nam si totam partem , quam Sol respicit ad nos ob-

36쪽

PROPOSITIO I. EI versam non habeant, illi videntur vel falcati, vel dichotomi, qvel gibbosi , ut omnibus patet in Luna , & per Telascopia in Uenere . Quod si Luna paucis diebus ante & post Novi lunium praeter tenuem sui partem lucentem, ostendat etiani , reliquum globi tenuissimo quodam lumine sparsum . id accidit, quia tunc terra secum jacens in eadem quasi linea sub Sole , totum sere suum discum multo ampliorem Lunari eidem obvertit, a quo tantum recipit lucis, ut sit aliquid, quod ad nos iterum reflecti possit. Rursus si alter Planeta alteri interponatur, ut impediat ne radii Solis ad illum perveniant, hic obsturus apparet, vel nullo modo conspicitur ex quibusvis terrete locis oculus in illum convertatur, contra ac accidat in Sole, qui quia propria sibi luce fluitur , illam non amittit nisi relate ad illa terrae loca, quae sunt intra umhram Lunae iacentia . Et quando inter nos de Solem directe versentur, Solis partem aliquam pro sua magnitudine nostris oculis eripiunt, ita ut aliqui ipsoru nata ut Venus & Mercurius tamquam maculae quaedam supra ipsius discum moveri videantur. 24. Haec Planetarum cum Terra similitudo, quantam ad illuminationem per Solem habet hanc dissimilitudinem, quod calorem longe diversiim singuli habent. Calor enim a Sole excit tus in Planetis est in ratione inversa quadrati distantiae illorum ab ipso, quandoquidem sequitur rationem . qua lux ab . ipsis diffunditur. Quare ex nota aliunde distantia singulorum man tarum a Sole, definiri potest , qualis sit ratio inter calorem unius, & illum alterius. Utast onus assumptὲ illuminatione terrae in media distantia a Sole pro unitate, illam singulorum Planetarum pro media eorumdem distantia sic determinati ci . Corpori in ipse superficie Solis tribuit lumen ut 4 .mo .

Terrae Ee Lunae

soets. Alterum similitudinis caput est in opacitate, & densitate materiae . Atque opicitas quidem rite insertur ex refle-

37쪽

xione dicis. Circa densitatem vero nulla esse potest Controversia , siquidem ejus nomine venit quantitas materiae sub ipBrum volumine comprehensa, quae cum possit esse major vel minor, ε. Philosophi eruunt majorem esse in illis, qui Soli viciniores sunt, quam in illis , qui longius di stant, ita ut p eunte Nevutono proponant etiam catalogum, in quo statim apparet, quam rationem habeat unius densitas ad illam alterius. Quoniam autem singuli hujusmodi computum instituunt, quia putant accuratius in dies posse tractari elementa hujus calculi . scilicet distantias illorum a Sole. de diametros apparentes, subjiciam tantummodo tabulam, quam recentissime de la Lande proposuit, statuens modo qui sequitur se habere hujusmodi densitates i . Mercurii et, O

Ueneris I, 27OTerrae a, O Martis O. 73. ovis O, 292 Saturni Ο, Ι 84 Solis Ο, Σ , Lunae O, 7ΟΣΑtque haec densitatis gradatio mirifice congruit cum diversitate caloris. quem singuli a Sole patiuntur ex necessaria consequentia diversiae eorumdem distantiae ab illo, quia inquit Graves aude

ca eongruit sis finalibus, ut densior planeta fit Soli etiam

propior , cum materia omnis densior ad operationes naturatis obe- cindas majorem calorem re drat.

26. Tertium similitudinis caput consistit in montibus, vallibus , atmosphaera , & partibus non solum solidis sed etiam fluidis,quae non secus ac in terra, in planetis etiam reperiuntur. Argumenta quae haec persuadent, dicam respondendo Joanni Cadonico , qui nuper haec omnia negavit de omnibus planetis , quia inquit in Luna non sent montes 3 . neque ullae partes fluidae sive aquae ; Nam aliter haberet Luna atmosphaeram , inquam vapores vi Solis attraherentur, sic quidem a fortiori, cum O Luna tanto sit terra Θαι Soli proximior, adeoque magis exps sita dii caloris ejus et neque sunt nives , dc nubes, quae Ctiam fre-

38쪽

dentur unquam per noctes serenas, nec novimus Observata unquam esse ab ullo Astronomorum . Resp. nego asumptum . Valles & montes Lunares, quos

jam olim Clearchus apud Plutarchum ca) ex conjectura statu rat, sunt jam ferme a duobus saeculis , si ve ab inventis telest piis extra controversiam ; Nam quicunque telescopio aliquo ipsam inspiciat extra ipsius plenilunium , evidenter videt esse in ea partes altiores & partes humiliores ; Ubi enim pars iII minata desinit, de quando ea est dichotoma , hoe est illustrata per dimidium disci nobis visibilis, clare videbit Iluc re aliquas ipsius partes longe ab hemisphaerio colIustrato positas, quas

necesse est esse cacumina montium, quorum aliquos Ricciolius quidem subductis rationibus conclusit elevari perpendiculariter supra globum Lunarem circa octo vel undecim milliaria Bon niensia , adeoque longe astiores esse illis, quos habet irostra tellus , quorum maximi sunt aItitudinis perpendicularis triumla dumtaxat ves quatuor milliarium . At Derhamus 3 , qui ge metricam methodum mensurandi hos montes tradit, putans aliquem inobservationibus Ricciolii irrepsisse errorem,adhaeret po- . tius Hevelio , qui 1 Ilum ex montibus Lunaribus superare dreit duo milliaria . Praeterea in ipsa parte it Iuminata conspiciunt urplura Ioca modo quodam inconstanti obscuriora , quod satis suadet esse campos montibus circumvallatos , qui donec a Sole

satis oblique illustrantur, parum luminis ab ipso participant . Similes montes esse in Uenere persuasit iam Blanchinius in suis Hesperi O mos ori mois phaenomenis. Pro illis aliorum pIanetarum deest quidem haec oculis hausta evidentia , sed iidem fuLficienter deducuntur vel ex inaequalitate luminis, quod ab iII rum superficie reflectitur , seu maculiς , quae in omnibus det guntur , qui permittunt se Observari, vel ex analogia . 27. Quod pertinet ad Atmosphaeram Lunae, hanc visam esse satis manifeste in quibusdam Eclipsibus Solis totalibus testantur

Transactiones Philosophicae locis citatis a Whistono . Et

39쪽

olfiug ex suismet observationibus in simili eclipsi, concurrentibus aliis argumentis talem in ea atmosphaeram statuit , qualis est circa tellurem , vaporibus & exhalationibus per pe infectam, quae deinde i sub forma roris ae pluviae denuo in Lunam

recidunt, ct fulgura emittunt. Pro eadem est & illud argumentum, quod in Solis Eclipsibus non totalibus optime respondeant observationes cum calculo, quoties supponantur radii Sol res , qui radunt peripheriam corporis Lunaris refringi lineam versus, quae e centro Lunae ad oculum deducatur per inflexionem quatuor secundorum , quam jam olim Euterus Σ , cui nuper suffragatu/ est Sejourius apud de la Laiade 3 tribuit Atmosphaerae Lunari . Accedit , quod aliquibus astronomis citatis a Nol- fio contigit videre planetas accedentes ad Lunam mutare figuram suam circularem in ovalem . quod tamen non accidit constanter, ut aliae observationes testantur apud eumdem που fium ) . Quoties vero id accidit, toties habetur planus quidam effectus refringentis atmosphaerae, quam aliunde Ullistonus 6 dicit terrestri rariorem , & Euterus citato nuper loco mi, Bes rariorem esse determinat. Pro atmosphaera aliorum Planetarum se ut etiam sua argumenta , inter quae pro Jove est illud, quod supra eamdem ejus disti partem ad nos obversam aliquando maculae quaedam observantur, quae alias non apparent, quod non posse explicari nisi per alterationem atmosphaerae Jovis E chinardus credidit, ipsique confirmavit do. Domi iacus Cas sm ab eo interrogatus . 23. Quod tandem pertinet ad partes fluidas planetarum . illae ex cognita ipsorum atmosphaera plane inferuntur. & ita harum numero collocantur jam passim a Philosophis quaedam , quae in ipsis observantur maculae. De aliquibus in particulari Lunae maculis credo notum lippis de tonsoribus eas communi jam consensu ab Astronomis vocari maria , quia aliquid his simila esse arguunt tum ex tensori luce, quae ad nos reflectitur a

40쪽

PROPOSITIO I.' diversis disci sui partibus, quod est effectus materiae absorbentis

multos radios supra partes illas incidentes, qualis est in lacu q& mari: tum ex earumdem partium laevigata superficie , quam praeseserunt in quadraturis : & Hugenio , qui in suo Cosmotheo-ro ex eo , quod in iis , quae vulgo maria Lunae dicebantur . Observaret, inaequalitatem lucis, negabat esse vera maria, respondet Derhamus i inaequalitates illas lucis reputari posse totidem vel insulas vel scopulos. Quare invaluit iam mos, ut in mappa Lunari, quam varii protulerunt juxta suas observationes , quaedam maculae insigniores communiter distinguantur a reliquis per nomina marium , quae Hevelius quidem desii psit ab illis. quae habent ea terrae, ut mare Mediterraneum , Adriati Cumis , Caspium : Ricciolius vero , quem plerique jam imitantur alia composuit prorsus diversa , ut mare serenitatis nubium procellarum . Similiter maria Cassiims apud eumdem Derhamum Σ a bitratus est esse in Iove fascias illas a nobis per telescopium visibiles, & alias in ipso partes minus relucentes, ea motus ratione, quod si procul a terra oceanum nostrum intueremur , hic fasciae in morem appareret, & alia si dem maria viderentur loca reliquis obscuriora , & quae elevantur nubes in ejus atmosphaera essent totidem maculae figurae instabilis, quales etiam in Jove d prehendit citatus Cassinus diligentissimus hu)us planetae observator. Nec dissimili ratiocinio idem concludi potest de Venere, &Marte , in quorum pariter disco diverse partes inaequalis lucis conspiciuntur. Quibus magnum etiam pondus accessit ex Sacris Literis, quae praeter aquas hujus nostrae terrae nos docent esse

alias aquas, , quae super Caelos sum, quas inquit Tirinus es de aquas proprie dictas ct fluidas erigi; clarissima Scriptura, qtiae ubique fere distinguis aquas superiores a nuribus , ct inferioribus,

aquis , ct ita sentium Putres in Doctores. Si igitur procul a te ra exstant aquae proprie dictae & fluidae , cujusmodi non sunt sparsi per terrestrem atmosphaeram vapores, nihil repugnat illas coniicere esse in quibusvis planetis naturae saltem analogae cum nostris aquis, ut dicit Chuyne s . Ne enim hae ejusdem omni-

SEARCH

MENU NAVIGATION