De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

21쪽

s DE MUNDO.

nandam . Hinc tanta habetur in hac re diversitas opinionum . . apud Auctores . Omissis illis veterum, Anaximandri, Eratosthenis, Possidonii, Maimonis , & aliis temporum proximiorum , de quibus citato loco meminit π histon, ille acquievit in mensura Picardi omnium suo tempore accuratissima , quae telluris diametrum statuit esse pedesΡarisienses circiter 3 923 s 54. At Butantus in sua Historia naturali ex aliis post Pi cardi tempora habitis observationibus colligens diametrum istam esse leucarum 3 ooo , quarum singulae sunt pedes Parisienses II hoo. determinat longitudinem diametri terrestris pedes 39 6oo ooo.

A cimetis . . N T Enio ad Cometas, quo nomine appellantur Stellae , V quae ex improvisb in Caelo apparent, plerunque caudatλ, & aliquamdiu visibiles, quo tempore observantur singulis diebus certo intervallo promoveri, aliqui quidem secundum, alii vero contra ordinem signorum . Communis jam sententia est post Nevulonum illos esse corpora Mundo coaeva , ex quibus illi, qui ad nostrum systema solare pertinent circumeunt Solem constitutum in foco illorum orbitae , quae proinde curvitatem suam Soli obvertit, non vero convexitatem , de quo nullum spotest esse dubium, postquam Caille 1 advertit esse Cometas , qui gradus etiam I 8o orbitae a se descriptae nobis exhibent conspiciendos r est autem impossibile curvam respectu observatoris, adeoque S Solis convexam sub angulo graduum a So apparere: Igitur cometarum orbita non est Solem versus convexa, sed curva . Atque haec omnino Ellipsis est in aliquibus quidem magis, in aliis vero minus , in omnibus autem valde excentrica respectu orbitae Planetarum , adeoque in Solem gravitant sicut Planetae, & ita moventur , ut describant circa Solem areas temporibus proportionales , di quadrata temporum periodicorum, sint ut cubi distantiarum suarum . Ex eo autem, quod Ellipses ab illis descriptae sint tam oblongatae , fit ut tunc mium conspicui

22쪽

cui sint nobis , cum perihelii evadunt. Aliam Jacobus Berno- ullius anno 158 2 proposuit de Cometis opinionem, quae est illos non moveri circa Solem , sed circa quemdam planetam nobis semper inconseicuum propter ipsius exiguam molem respectu distantiae suae a Sole, quam statuit esse semidiametros orbis magni , seu eclipticae , eosque tunc primo visibiles nobis reddi , cum ad Perigaeum accedunt. At quoniam opinio haec non solum gratuita est, sed minus etiam observationibus respondet, nullius suffragium invenit. Non sunt igitur Cometae satellites ulliu Planetae: sed ipsimet circa Solem revolvuntur , atque ex accessu illorum ad Solem communiter jam deducitur origo caudarum , quae in illis apparent, quatenus illae nihil aliud sint, quam magna halituum & vaporum copia , quae e Cometa nimium incalescente erumpit. Sicuti enim sumus nunquam in ignem , a quo excitatur tendit, & densior est circa ipsum corpus quod sumat . quam procul ab ipis , ita hae caudae semper in partem Soli aversam protenduntur, atque aliquae illarum tam amplae aliquando sunt, ut Cometa anni I 68o caudam traheret longitudinis graduum plusquam sin8. Ueteres distinxerunt Cometas in caudatos, barbatos, ct crinitos , unde Tullius illos vocavit Stellas cincinnatas, quae diversae appellationes etsi natae ex ignota ipsis causa retineri adhuc

possunt , dummodo ex illis non inferamus diversam unius cometae ab alio naturam , sed solum diversas exhalationum apparentias tamquam consequentias necessarias majoris veI minoris propinquitatis ad Solem . Ita Cometa qui vehementer incalescit a Sole. magnam vaporum copiam ad magnam distantiam exhalat,

qui pro diverB situ, quem habeant respectu observatoris , dicuntur barba vel cauda : & contra qui parum calaris p ter majorem distantiam concipit , crassos tantummodo vapores emittit qui parum supra corpus ipsum Cometae se erigunt , & proinde crines audiunt. Cometarum numerum Raeciolius uDque ad annum 15 si statuit esse is 4, eos selum computans, de

quibus Auctores dissimae meminisse vidit, sed Stanislaus de L bienietshi liberalius se geren, in sua praegrandi hisoria uinem

sali omnium cometarum s Dilutio urique ad annum I 66s , numeravit Ais. At qui de iis dumtaxat rationem habent , qui ab

23쪽

Astronomis observati fuerunt, multo minorem numerum exhibent, &Halleyus quidem solum quatuor supra viginti recensiuit. datis per calculum elementis theoriae illorum , ex quibus tres

histonus expunxit ci) in sitis Actronomicis principiis Anglice

editis anno I as , quia dubitavit non esse a quibusdam aliis diveris. Caille vero in sua tabula, in qua complexus est Σ qui quid certhhabetur de tametis, tres supra quadraginta usque ad annum I 748 numeravit . Lande tandem hos dicit usque ad annum 1764 esse si , a quo tempore alii etiam xisi fuerunt, &unus stib finem anni proxime elapsi I 769.

s. Coniecerant jampridem plures Philosophi teste Eschina do 3 , ComeIas non minus quam Hanetas regulariser Moperi, atque se perpetuos: Et Apollonius Myndius praedixerat fore ut aliquando existeret, qui id ita esse suaderet, cui similia scripsit Seneca 4 : Quod primus omnium non infeliciter tentavit Cassinus , ut advertit etiam Whistonus . Sed non multo post apertius affirmavit, declaravit, & ut ait Cotes certi Gsime demonstravit Nevutonus in suis Philosephiae principiis, sed non primae editionis, quibus innitens Halleyus Cometographiam quamdam edidit, quam Whistonus Commentariis illustratam iterum protulit in suis Praelectionibus Physico-Mathematicis. Hos sequuntur jam passim alii, ut Ullistonus ipse tum loco cit

to , tum alibi ia Maupertui sius 8 , Dunthorne , & Cheyne io , apud quem plura videri possunt partim conjiciendo, partim affirmando ab illo compendiose exposita circa Cometarum indolem, phaenomena, S usum . Horum autem authorum a gumenta , quibus con Cludunt Cometas Planetarum instar circa Solem revolvi , sunt haec . Primo quidem quia Cometae talem ad nos lucem emittunt, qualis convenit corpori, quod illuminatur a Sole, neque enim vivida est & clara , sed tristis, & pallidas

24쪽

lida ,& trans densam atmosphaeram erumpens, quae exprimitur ipsarum statu in perihelio. Secundo quia diviso toto tempore , quo videntur , in partes duas, observatur eorumdem velocitas& diameter semper augeri usque ad dimidium illius temporis ,& deinde per eosdem gradus minui utrumque, usque dum inconspicui redduntur, quod arguit illos per curvam incedere , & in perihelio versari , dum maxima est eorum velocitas , & diameter . Tertio dependenter ab Astronomicis observationibus demonstratum est a Nevutono i , & aliis deinceps, illos esse Luna superiores, in regione planetarum versari. & aliquos longe distantiores esse ipse Saturno, cujusmodi sunt illi quatuor . quorum deprehensa periodus creditur a Whistono , qui quaerens quam rationem habeat lumen, quo pro media eorumdem distantia a Sole illustrantur, posito quod illud Saturni sit - ejus, quod habet terra in simili media distantia, statuit 1 illud primi Cometae esse : Secundi et Tertii - : Quarti ta- . Io. Cognita hac ipsorum supra terram elevatione deficit illud veterum aliquorum fundamentum , quo concludebant illos esse meteora sublunaria, ut videre est apud Eschinardum qui undecim diversas auctorum sententias circa Cometarum materiam ibi de n enumerat; in quibus commemorat tum ibi, tum alibi e iam illam , quae vult Cometas esse vaporationes S lis , quam probabilem censuerunt juxta eumdem Auctorem Scheinerus, ct Galilaeus, ct deinde etiam Hevelius apud.MON

fium , cui accedit illa Jo: Kepleri, qui 6 cometas arbitratus

est esse crassiorem quamdam partem liquidi aetherei congregatam nescio qua virtute, & a Sole illuminatam , & ex natura i ci in motum concitatam, & brevi evanescentem . Quarto quia inter illorum & planetarum motus duplex dumtaxat discrimen

habetur . Alterum, quod non Omnes cometae moventur ab occarsu in ortum , sed aliqui etiam ab ortu in occasum , aliqui ab Aultro in Boream, & aliqui a Borea in Austrum, & per omnes

25쪽

io DE MUNDO.

Caeli plagas. Alterum est, quod nullus Cometarum praebet conspiciendum per integram suam revolutionem, sed alii Elum

per arcum go, vel Ioo graduum , alii vero per aliquem aliquanto majorem . Quinto quia regularem hunc motum in illis obsedivarunt constanter Astronomi accuratiores, ut Tycho , Hevelius.

Cassinus locis a Volfio i citatis, & nuper anno scilicet I syvidimus id confirmatum in eo cometa tunc observato , quem sjam olim conjecerant Nevutonus & Ηalleyus complere suam circa Solem periodum intra annos circiter 6, id cum illis colligentes ex eo , quod characteres observati ab Appiano in C meta anni is 3r visi tuerint iidem ac in iis, qui apparuerunt Keplero & Longomontano anno I σο', seu post annos 76, & amno i σ32, scilicet idem locus perihelii, eadem in perihelio ve- Iocitas maxima , idem planum orbitae , & eadem tandem diameter apparens in iisdem orbitae locis. Quare jam tunc praedixerant illum rursus appariturum post simile tempus , quod accurate definire, nondum est permissum deficiente adhuc propter

illorum tam rarum reditum , di brevitatem temporis quo conspiciuntur , necessaria ad hanc determinationem cognitione totelementorum , quot enumerat Κeillius , ubi in sua Astronomia agit de calculo motus cometarum arta I , & Σ , quibus addi debet etiam animadversio ad situm Planetarum , qui pro majori vel minori distantia , quae inter ipsos & Cometas intercedat , perturbare debent actione sua eorumdem motus. Propter quas causas Clerautius magnam sibi ingenii & industriae gloriam comparavit , dum aggressus predicere reditum Cometae anni I σ32, cui periodus annorum 76 ex dictis attributa fuit, ita omnia re-vohavit ad calculam , etiam perturbationes illas, quas ipsius motus pateretur ex Planetarum attractione , Jovis praeserti m ac Saturni, qui sensibiliter Cometam hunc, dum esset Aphelium versus attrahere poterant, si eamdem Coeli partem tenerent, ut libere affirmaverit coram Academicis Parisiensibus in solemni studiorum instauratione sub medium Novembris anno r7 3 illius reditum tardiorem fore 2o circiter mensibus , quemadmo

dum reipsa contigit cum tanta ipsius fama, ut vulgo jam Cometa ille anni I 19 Clerautianus appelletur . Thomas Barher , qui

26쪽

de his retardationis causis non cogitavit, vel non inquisivit. st stra principium & finem hujus reditus pro singulis anni 1 38 mensibus definivit in Transactionibus I . Fuit quidem jam a te Antonius Gliisterius. qui in praefatione ad suas Ephemerides

editas anno 17χo disseruit de recursu Cometarum , & anno i 33 tractatum vulgavit De naedictione Cometae anni 1 36. Sed hic revora, quem credidit debere esse illum, qui anno 1σση observatus fuerat, nofi apparuit. II. Ex adserta Cometis natura non absimili illi Planetarum cessavit, sin minus apud vulgus, saltem apud Philosbphos opinio illa , quod Cometae inducant vel significent magnas in rebus humanis vicissitudines, quas major Ueterum pars funestas de lacrymabiles praedicabat, paucis solum contradicentibus, inter quos est Uincentius Guini sius Σ , qui laeta omnia potius ab illis propugnat enunciari. Si enim quis excipiat periculum cujusdam mutationis in terrestri Atmosphaera,quoties illi ita accedant , ut quos eructant vapores sub formam caudae , Atmosphaerae nostrae immisceantur , nihil de cetero est , quod in hanc te ram possint essicere.. Quae siquis adhuc sibi non persuadet , ad illud saltem animum advertat, quod Propheta monet, 3 AAgnis Caeci nolite metuere , quae timent Gentes . Ιχ. Quemadmodum autem Planetae ex certo Caeli spatio , quod vocant Zodiacum non exeunt, ita suum etiam quasi Zodiacum esse pro omnibus cometis visum est Cassino , quem his versibus, qui Constellationes ad illum pertinentes comprehendunt , designavit. Antinous , Pegafusique , Andromeda, TauruI , Orion . Pro on , atque 'hus, Centauru1, Scorpius, Areas scilicet Sagittarii. Sed alii hoc admittunt vere dici de plerissque Cometis , non autem de omnibus , a firmantes ut Caille ,

4 illos per omnes Caeli plagas detegi. II. De Cometarum Trajectoria , hoc est linea . quam ipsi describunt, fuit opinio Kepleri, illam esse rectam, sed Heve lius s deprehendit phaenomena excludere hunc motum rectili-

27쪽

11 DE MUNDO.

neum , & exigere parabolicum , quod confirmavit Doermelius ,

qui viam Cometae anni i68o ex suis observationibus repraesentavit conficere orbitam parabolicana, & approbarunt Nevutonus

si , & Halleyus et , qui docuerunt. quomodo per calculum

innixum in trajectoria parabolica possint singula Cometarum Ioca reperiri. Revera tamen illorum orbita ne parabolica quidem est, cum Parabola non sit curva in se rediens , qualis omnino requiritur ad reditum Cometarum , qui jam est extra controuersiam . Est igitur Ellipsis admodum oblonga, cujus pro inde centrum a seco tantum distat, ut tenuis illa hujus ellipseos portio, quam nobis conspicuus Cometa describit , conium datur cum Parabola , juxta quam Astronomi elegerunt determinam singula Cometarum loca, potius quam juxta Ellipsim, quia inutiliter se subjicerent calculo nimis prolixo & molesto, qualis est in Ellipsibus valde oblongis, seu ut aiunt valde eccentricis. I 4. Hujus compressae ellipseos notionem aliquam magis distinctam suffecit Ullistonus , dum sicuti distantiam mediam a Sole

quorumdam cometarum , ut supra vidimus, determinavit, ita etiam rationem protulit, in qua est aliquorum distantia maxima ad minimam . Atque incipiendo a cometa Soli viciniore invenit 3 pro hoc , quem dicam primum, maximam distantiam csse ad minimam , ut 6o ad I . Pro secundo ut Ioo ad I. Pro temtio ut Σo ooo ad I. Ex quibus insertur , quomodo se habeat maximus calor ad minimum , cui singuli Cometae semel subjacent in singulis circa Solem revolutionibus, faciendo scilicet quadratum rationis distantiarum iam positae , quandoquidem calor corporis est in duplicata ratione inversia suae a Sole distantiae . Quare maximus calor ad minimum pro primo Cometa est circiter ut 36oo ad I. Pro secundo ut io ooo ad r. Et pro tertio , ut 4cio Ooo ooo ad I. Non est igitur mirum , quod Nevulonus o ex calculo collegit cometam anni 168o habuisse perihelium Soli tam proximum, ut debuerit incalestere 28 ooo vicibus magis quam faciat tellus nostra per aestatem. Quare fingendo fuisse ejusdem molis , ac est terra, & rursus ex ferrea materia, vix spatio annorum so ooo frigidus evadet .

Diuiti sed by Coos e

28쪽

1 s. πτ Enio ad Stellas fixas. Hae habent molem Sole hoe n, V stro non minorem , & sunt totidem Soles propria sibi luce splendentes, ut jam olim statuerunt dordanes Brunus, Galblaeus , Keplerus, Cartesius locis citatis a Ricciolio i , quibus ille & vulgo iam recentiores subscribunt , impugnantes tum Anaxagoram, qui juxta Plutarchum et dixit stellas istas esse

lapides ex terra ab aethere abis tos , & vehementia revol tionis accensos: tum Xenophanem, qui credidit esse carbinnes ex inflammatis nubibus ardentes: tum Metrodorum , qui a nostro Sole illas lumen recipere voluit , quod deinde tenuerunt Albategnius, de Vitellius , & recentius Reinholdus Bla canus, Scheinerus , & C imbricenses. Probatur autem haec Fixarum natura cum histono 3γ, Cheyne 4 , Derhamo s); Monteiro 6 , quia ea luce , quam in ipsis observamus vegetam Ee vividam, non lucerent, si a Sole illam mutuarentur, Et nobis reflecterent, propter immanem ipsarum distantiam a n his, S nostro hoc Sole, quae tanta est , ut vix ulla inveniatur esse illa, quam habet Saturnus Planetarum omnium remotissi .mus in ipsius comparatione . Quare non solum longe debilior esset earum fulgor, si esset per illuminationem Solis, quam is sit, quem videmus in Saturno, qui , etsi sit post Jovem maximus Planetarum , fulget longe minus ac fulgent Stellae fixae Omnium judicio , praeterquam Sche ineri , qui citatur tamquam id vocans in controversiam in Disquisitionibus mathematicis num . t Sed iustus omnino in illis esset fulgor juxta notam legem, quod quantitas lucis proiectae in aliquod corpus a corpore lucido sit in ratione reciproca duplicata suae distantiae ab illo , quae in Fixis est perquam maxima , ut mox ostendam . Imisibilas igitur

29쪽

14 DE MUNDO.

nobis essent stellae fixae, si unice per Solem lucerent. Montanarius i , & recentius Whistonus Σ ex majori illa vel minori

aut luce, aut magnitudine , quae in aliquibus ipsarum aliquando observatur , collegerunt illas etiam subjacere sivis maculis modo majoribus, modo minoribus, ut sine controversia jam est accidere nostro huic Soli. 16. Quod distantia fixarum a Sole sit tanta , quantam innui, suadetur I. quia illae sine controversia sunt ultra sphaeram Salu ni, planetae omnium remotissimi, cum ab illo nostris oculis persit interpositionem surriolantur . II. quia per Telescopia quaevis omnium Optima non solum nullo modo amplificatur illarum diameter , ut accidit dum ea adhibentur in observandis corporibus, quae ad mensurabilem distantiam sint collocata , sed potius minuitur , & tamquam lucida puncta exhibentur , propterea quod dum per tubum opticum inspicitur objectum satis lucidum , vel impeditur dissipatio quaedam radiorum lucis proveniens ab exiguis atomis per aerem volitantibus, & lumen ad nos reflectent, bus extra lineam , in qua Primo diriguntur , vel potius retina recipit minus vehementem impressionem , & eam , quae non facit , ut etiam fibrae immunes a radiorum percussione , sed primis vicinae commoveantur , quemadmodum arbitratus jam fuit Ortandus in notis ad tradamum de rebus Griesibus 3 , ex Gra- vesande magna ex parte desumptum , quem addidit ad finem Elementorum Physices Musschenbr kii iuxta secundam ejus editionem , quae est post annum I 74s, in quorum alterutro vel utroque consistit ea diametri magnitudo, quae instaribus apparet nudo oculo , & illa eorum stintillatio, ιerius quam in inte positione vaporum , qui eorumdem radios praecidant, ut Whistonus - propugnat minus cohaerenter ad ea, quae supra statuit scilicet quod per Telestopium fixae videntur tamquam lucida puncta utique continuo lucentia , α non per intervalla a Astronomi paulo antiquiores , qui hanc opticam illusionem non a d.

verterunt , postularunt , ut diametris fiXarum concederetur qu, drans

30쪽

drans vel triens primi minuti: sed post Hugenium t , ut observat V histonus a , nemo jam est . qui hujusmodi postulata

proponat, nec fateatur credendum Telescopiis, quae stellas fixas, ut lucida puncta repraesentant. Quod ita esse confirmatur ex eo, quod dum aliquis Planeta producit relate ad nos illarum Eclipsim , illae non paulatim, sed unico temporis momento inconspicuae redduntur. I7. IlI. Quia ut congruenter ratiocinatui filii Hugenius, Sirius collocatus per nostras cogitationes in loco Solis, no bis appareret ut Sol: ergo tantae circiter molis est Sirius, quantae est Sol. Antecedens persuasit ingeniosa commentatione, cujus quasi stibstantiam dumtaxat reseram ι qui illius vim clarius velit expositam. ipsium consulat, vel ν histonum . aut Nolfium , qui eamdem retulerunt & adprobaruiit - Tubum ille

certae longitudinis utrinque apertum ex altero sui extremo ita obduxit, ut exiguum dumtaxat foramen reliquerit, cui apposuit globulum vitreum t ex altero deinde extremo Solem con

templatus, illum invenit tali modo imminutum in magnitudine de splendore, quali nobis apparet Sirius, qui habetur pro una ex Fixis nobis proximioribus et, atque binc non istum rite intulit, quod si Sirius in eo loco . in quo est Sol collocaretur , ille in hypothesi. quod aequalis esset cum Sole magnitudinis, & splendoris , ejusdem nobis diametri & sipiendoris appareret, ac Sol, sed etiam collegit distantiam Sirii a texra ei te ad distantiam. Terrae a Sole , ut a7 664 ad ι . Quare in hypothesi , quod distantia Solis a nobis par sit 24 ouo semidiametrix terrestribus , .& semidiametro terrestri tribuatur Iongitudo milliari6rum ,3 sis , esset distantia Sirii a nobis milliarium et sho 918ooo , quam scilicet globus summa vi emissis; a tormento bellico . qui nitu I primae siuae veIocitatis , qua isoci pedes minuto secundo absolvit, unquam amitteret , noi, transcurreret nisi sy tio annorum fere 7oo monavis vero , quae so milliaria singu- lis diebus conficeret , non superaret, nisi intra annos 3o 43

SEARCH

MENU NAVIGATION