Historia plantarum quae in Horto Academico Lugduni-Batavorum crescunt : cum earum characteribus, & medicinalibus virtutibus

발행: 1727년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 약학

51쪽

ram , quarum altera in Japonia, & maxime ejus Australi parte Satetoma dicta, altera in insula Borneo , quae tamen mediocri copia in Japoniam defertur, provenit. Prior ex arboris radice hoc ratione elicitur, ipsam in frust tam concisam imponunt amplis sartaginibus, moderatum lentumque ignem subdunt, modi- eumque aquae radici superfundunt, ct unam quamque sartaginem capitello , ut vocant, e viminibus instar alveariis contexto, sedulo tegunt, cujus superficies ad instar storeae dictae glabra, interior autem facies propter flamenta straminea, paulo hirsutior est; quo facto eradicibus in altum propellitur, vulgo sublimatur, Caphara, stramineisque filamentis adhinret & refrigerata , quando candorem contraxit , eximitur. Haec est illa quae ubique in pharmacopoliis prostar ; vel hoc modo fili, truncus , rami & folia fissa conjiciuntur in Alienum, cui imponitur capitellum seu conus ex stramine, qui usitatior, vel storeis, vi substrati ignis, quidquid volatile est , expellitur, ct lateribus coni (qui vicissim aufertur, ut Camphora inde eximi possit, ac rursum imponitur se applicat, quae dum levis instar fuliginis decidit, quae dein in massiam cogitur & ad nos

transfertur. Rusticorum opus est in Provincia Satetuma & insulis Gotho , qui radices &ligna in festucas comminuta, eum affusa aqua Coquunt in vesica ferrea, impositoque capitello fictili amplo & ne ex vapore rumpat rostrato , sublimatam resinam excipiunt, stramini, quod capitellum replebat adhaerentem. Haecque est illa quae Japonensis, Chinensis & ADtificialis nomine salutatur , quam Japonenses maxime vilipendimi, cum nisi nostri mercatores

52쪽

r Leguminosa Trifoliatae.

res in subsequentem annum aliquam copiam ab ipsis requirant, illi nihil praeparent. Altera species est, quae in insula Zeylon conficitur, paratur ex radice seu cortice radicis Cinnamoni, hic nempe separatur a materia lignea , immittitur Vesicae instructae suo capitello , vase serpentino & recipiente , affunditur aqua Ac destillatur, hinc obtinetur primo aqua, secuti do oleum & tertio oleo supernatans Campi, tra, quae manuum expressione ab oleo optime

separatur; & hoc obtinet in omnibus Canellae speciebus. Aliud genus Camphorae ex Radice Galangae & dedoariae recenti, variisque Indiae Orientalis plantis elicitur eadem methodo superius descripta , nam radix dedoariae

suo sale volatili destituta cum ad nos adfertur, optime Camphoram olet, hac ratione ex quadam Menthae specie Camphoram elicui; plerumque ex omni vegetabitum sublimatione flores adscendunt oblongi & quasi hastati, materia vero, quae ex hac operatione ascendit, est cubica & quasi granulata; multis angulis praedita, granorum milii magnitudinem exceden S, Camphorae Crudae non raphinatae seu non purgatae nomine occurrens; alii Auctores dicunt, quod incolae ejus loci, ubi hae arboreS Cresse Cunt, arbores incidunt, ex quibus postea exitGummi album, quod reperitur in terra juxta arborem, sub forma parvorum trochiseorum , qui postea transportantur in Bataviam, ut ubirafinentur. Gummi hoc tale quale ex arbore immediate provenit, appellatur Camphora Bruta, quae ut qualitates habeat requisitaS , devbet reperiri in frustulis hiabilibus; si vero adhuc sit in granis . debet esse instar salis albi , Ddoris fragrantissimi; quo siccior est ct minus

53쪽

Leguminosae Trifoliata.

ia, eo melior; alii sunt , qui referunt, huie

arbori descindi ramum superiorem, ne nimium ct arbor emoriatur, ex quo rivuli instar effuit liquor, qui ligneis vasis excipitur, ae temporis tractu coagulatur & indurescit, qui dei ceps lucri gratia multa farragine piperis adulteratur, unde depuratione Camphora , pro ut ex India advehitur, pro rasinatione contundistur, cribroque a sordibus & faecibus admixtis purgatur; hae ad quasdam libras repletur vas

vitreum lagenas nostras vinarias referens, sed

magis depressium callo mediocri instructum , cujus fundus non in conum ascendit, sed aqualis est. Hoc modice Camphora repletum sup-

per ponitur arenae eodem modo ut in omni sublimatione fit, sed leviter tantum imponitur arenae non sepelitur. Instrumentum quod arente excipit non habet fundum aequalem, sed sensim in conum descendit , cui substernitur fortior ignis, qui est continuandus ad tres quatuorve horas, usquedum Camphora aquae instar coquatur & ebulliat; cum liquida ejusdem aquae ad instar fluere incipit, superficiei vasis imponuntur multi panni sibi suppositi & consuti scobis instar nauticae, in medio foraminati

pro collo vasis, cui dein superponitur conus ex blito confectus collo vitri paulo longior. Cum tota liquata est Camphora & maxime ebullit, subtrahitur medius ignis, cujus alteram partem cinere quasi conditur, ut calorem modicum tantum edere possit. Post ebunitionis remittentis binos quadranteS auferuntur omnes Panni ac conus qui interdum quosdam flores

continent interdum nullos, ae charta empo-

retica diametro vasis respondens in medio foraminata imponitur vasi; ne externus aer ubmium

54쪽

Leguminose Trifoliata.

rnium refrigeret, ut Camphora coagulare pocsit; collum vasis cono operitur Chartaceo , ct sic ea in fluore servatur per aliquot horas modicum ignis gradum conservando. Hic est annotandum, quod, si flores in supremo vasis colligantur . eos inlirumento quocunque removeant, ut iterum cum Caphura lique- fiant. Cum per aliquot horas sic se habuit novus & fortis supponitur ignis per multas horas conservandus , donec Camphora superiorem

vasis petit superficiem, quo momento maximma utuntur cautela Artifices, ne Camphora collum vasis repleat, ac sic disrumpat, quare semper intrudunt instrumentum ex ferro sive ligno confectum, ut collum apertum servent,& sic cum Camphora omnis altum petiit, auferunt totum ignem ct refrigerare sinunt : si quae adfuerint fasces, eae infundo conspiciuntur. Tunc rupto vase habent Camphoram depuratam seu rannatam, qualem ubique in Pharmacopolis habemus massas seu panes orbiculares referentem, eamque a sordidis, staquae sint superficiebus ope cultri purgent scindendo, non radendo, ut paneS habent candidissimos & maxime albos. Hac ratione totum absolvitur arcanum, quod olim Veneti nunc Amstelodamenses exercebant. Posterior Camphora, quae melioris notae & rarior est, ea in Burneo insula ab arbore ubi Liano dicta pro fertur, quae arbor minor graciliorque est altera , quae interdum vastum quercum aequatriusque trunci diameter septem praeter propter

digitorum longitudinem obtinet ;lipsa quo fian-gosa est, medullae Sambuci non valde absimilis, truncus sicuti arundo variis nodis distinguitur, illamque arborem quae Pinax dieitur ,

55쪽

Leguminose Trifoliata. sy

aeimulatur. Huic Liovi Arbori tunc temporis cum Caphura abundare & quasi turgere norunt, sub ortum solis aurem applicant & notatu dignum strepitum percipiunt , dein ipsam

amputatam in partes dissecant, quas findunt, solique ut exsiccentur, exponunt, siceatos iaparticulas comminuunt , ct Caphurae frustulaeXimunt, cribroque a sordibus purgant. Si majuscula frustula offenderint, iis oculos leniterct leviter confricare solent; Haec autem plurimum a priori distat, pretioque illam nimium quantum superat, magisque clare & perspicua est , nec ullo modo, ut alia sponte evanescit, ct consumitur, quum si id a Oo hujus aperto aeri exponantur, intra sexennium victi vI. perdet, cum contra Japonensis seu Chinensis dicta intra ullud temporis spatium tota in auras dissipabitur. Camphora reperitur icthac arbore sub forma minutissimarum lamellarum lenticularium, quae unicae Indis voean tur, in copia sat rara , cum duae vel tres arbores caesae vix uncias duas vel tres suppeditent, unde earo venditur pretio, ut in Japomnia libra una constet centum florenis . tamen

si incolae arte disti latoria callerent, sine dubio majorem quantitatem inde colligi possent, quia lignum hujus arboris transversum discisssum multum pinguedinis ostendit. Adulteratur haec Borne ensis saevo, Mastiche, minutis simis lapidum fragmentis aut Gummate Cham-

derros vocato vel ligni cujusdam scobe etiam farina, nec non intermiscent Camphoram chinensem , solummodo ut in pondere luerentur; haec fraus facile detegitur , si Camphora in panno lineo colligata in calidam demittitur aquam, addito sapone & Iimonum succo.

56쪽

s 8 Leguminosae Trifoliatae.

dein probe elotam in umbra siccant, & multo candidior redditur, pondere non multum imminuto , Champhora Ostie inarum Chinensis vulgo dicitur , licet nulla in chinia inveniatur, eo quod ab his olim ad nos tantum prose ta sit. Camphora est substantia resinosa, levis

candidissima , facie salis, vel nivis , pinguis

di oleosa, adeo combustilis, ut in superficie aquarum flammam dans tota consumitur, ignis vi subsimata ex ligno Arboris Camphoriserae Japonensis & compacta in glebas, saporis

acris, aromatici, amaricantis, pinguis& lenti, odoris gravis & fragrantis & adeo volatilis, ut ejus odorem vix servari possit, nisi in loco valde clauso. Notae bonitatis consistunt in colore candicante, minus maculato, friabilitate pinguedinem seu smegma quoddam cum digitis communicante ; odore fragranti facile se dispergente ac evanescente , inflammabilitate nullas taetes post se relinquente , ae denique in totius sublimatione, unde Otho Cremonensis character isticas ejus notas sequentibus versiculis comprehendit, licet non admodum exacte. Camphora candori moti aemula, fumtiis odore Lucida fulgenti, caudens siet haec tibi menti. Camphoram gummi non esse , ut crediderunt Veteres , satis clare demonstrant viri docti, sed re si nota eam esse naturae, . quae secundum Chemicorum, Dogma ea dicitur, quae nunquam solutionem plenariam admittit in a, qua communi, sed in spiritibus oleo sis, non in meris acidis spiritibus, prout experientia ipsa testator; pinguem & oreosam esse non rnuitis opus habeo, ut probem; manus enim frican-

57쪽

Leguminosae et foliatae.

tis semper conspurcat oleagine quadam, & hoc probat sequens experimentum, mediante quo Camphora brevi tempore in oleaginum liquom rem reduci potest. P. Camphoraedagmam unam Spiritus nitri fortissimi dragmas duas vel tres. M. stent in levi calore, sic Camphora tota abit in oleaginum liquorem supernatantium

spiritui nitri, & si hic oleagineus liquor a spiritu separetur , iterato coagulat & temporis tractu abit tu Camphoram solidam , eodem modo ut oleum Camphorae dictum ex radice Cinnamomi in India destillatum abit temporis tractu partim in Camphoram solidam crystallinam plane & pellucidam quae nulla artis ope in oleum essentiale converti potest , imitammabilem esse demonstrat ejus injectjo super

prunam magnam multamque albicantem flammam edentis, quam & ita se extendere assirmant, ut eam aquis injecta etiam i exerceat. Eandem etiam demonstrant magici usus. Tomta deflagrat absque ulla Camphorae remanentia, si non sit adulterata ; ct in hoc consistit

proba, ut ex remanentibus quibusdam sordibus commissum patefiat adulterium: propriam sibi habet, quod accensa copiam praebeat fuliginem, eamque maXime atram. Quamvis autem Auctores assirment brevissimo temporis tractu eam in auras evehi, experientia tameu falsum docuit, prout testetur Bartholinus, qui recipit duo vitra Camphoram Continentia, unum sigillo Hermetico armavit, alte uua tammen cera obthuravit, ex neutro post triennium observavit defectum, quod & rasinatores affr-mant , qui aquae acces in ipsi non multum nocere persuadere conantur. Nonnulli recentiores Camphoram frigidam statuunt, di-V a cunt

58쪽

Co Leguminose Trifoliatae.

cunt enim quod solo suo odore libidinem itenere aut areeat, exsequenti versiculo. mphora nares c rat odore mares.

Rationem sui asserti adferentes, quod spiritus in spissat & corpus refrigerat, verum falsitatem hos us argumenti experimentum & ipsi effectus demonstrant, cum illi, qui Camphoram tractant per totam fere vitam victus quaesitandi causa, nullam prolem generare possent, sed contrarium probant illi, qui hodie adhuc- dum & ab aliquot annis se exercuere in Camphorae rasinatione ; hi aeque ut alii iprole sua beati existunt, sic ut eorum observationes ex falsia hypothesi ortae videantur, quia certo praesupposuerunt Camphoram esse frigidam, unde nonnulli (ut castitatis cultores videantur

praesertim Monachi) in usu fuit Camphoram quotidie masticare, sed id solent facere magis pro incentivo libidinis, quam pro extinctione

Veneris , ut castitatem suam tueantur. Verum concessa ejus frigiditate, an ex ea tantummodo lue quadam morbosa partes genitales assiceret, intacto reliquo corpore , Cur tunc omnia frigida non ederent tales effectust sic stanni& plumbi venenatissimi vapores intacundos reddunt homines, non tamen prae frigiditate, nec intactis reliquis corporis partibus. Ulterius si hic effectus dependeat a frigiditate , quomodo ea, quae calida sunt, hoc essicere possent, ut quidam retasunt, quod Agnus Castus & Ruta venereos motuS Cornpescant , cum non sint frigidae sed calidae; an autem &hanc vim possideant, dubito tamen facile con cedam, quod nimius usus Camphorae machinam

59쪽

Leguminose Trifoliatae'.

nam destruat, & per consequens vim vitae in generationi dicatis partibus tollat; prout optimum Medicamentum non suo tempore vel nimia quantitate assumptum venenosum & lethi-

ferum sapius effectum edit; sed tamen inde concludi nequit, quod illud Medicamenton, alioqui optimum ' salutare. Venenum sit, sed

omne nimium malum. Haec resina est valde penetrantissima, calefaciens, putredini resistens

omnia insecta fugans, nam pediculi & pulices ab hac abhorrent , est sudoriferum& anodynum universale, hinc convenit in deliriis, melancholia, peste, Ralsone hysterica, motibus convulsi vis , Lonorrhaea, febribus malignis tam continuis quam intermittentibus sic in febre acuta cum alvi fluxu, contra febrem frigidissimam ante insultum febrilem quatuor prumlulae e camphora paratae deglutiendae sunt is ibritus vini Camphorati est optimum remedium in gangraena & gargarismatibus Antiscor buticis, ingreditur haec Resinae multas compositiones , ct est Errhinorum mitigatrix &. r- rectrix, maxime ubi ea adhibentur vel sub forma vaporum vel fumorum, praesertim ubi moderatus valde requiritur actus blande enim titillat nervos & resina sua volatili blanda leniter incidit , ct attenuat pituitam haerentem. Bechicis & vulneratis pro stimulo inservit &Correetrice ut & puris malignam qualitatem masime corrigit , ejusque aeredinem mitigat& compescit ; carminatorum hoc est flatus discutientium stimulus est, praecipue talium, quae particulis oleosis tenuibus dr spirituosissa, linis praedita sunt, quos vi sua resinosa volae, tili ad majorem actum stimulat, easque Ano

60쪽

6r Leguminose Trifoliata.

tensiones & inflammationes. Diaphoretica optima est praesertim ubi ea insensibili quodammodo procedens requiritur, nec ex sensa nimis aucto noxia produeantur symptomata , ut Vigiliae, Convulsiones, jactationes , ct cae tera delassantia opera.- Hinc simul tanquam antidoton ' alexipharmacum consideratur malignis corporum sigBras corrigens, & ad faciliorem expulsionem cogens, eum pleri'-que resinis comm me habet, quod lentorem viscosum prohibeat, incidit enim, attenuat &resolvit, acidumque omne ferox mortificat &involvit. Denique possidet vires maximas com servandi omnia a putredine, ct contra Omnes aeris injurias defendendi, qui mediante hoc corpora a putredine immunia conservando,

queunt,

Trifolium.

Character. Caulas ramosi , recti , lanuginem albsim habianteS; folia terna raro quaterna aut qui cta, obrotunda, acuta, villosa, lanuginosa, albescentia; stores eXigui, albi, papilionacei, sint ut eam ovario vagina fimbria-ia obvoluti, inspicam congesti; Ovarium sit capsula calice recondita , ct saeta semine ut pli rimuna reniformi, rubicundo, per maturi, talem arcte adhaetenti ad capsulam; radix parva, fibrosia, tortuosa, lignosa, alba; haec planta crescit in pratis; hae plantae in duas species dividi possunt, I. in Lagopos, & 2. trifolia, I. quias spicas habent molles & lanuginosas. Nomen. Trifolium vocatur a ternis foliis , dicitur etiam Lagopus a lepus, ct vas, pei, quasi

SEARCH

MENU NAVIGATION