장음표시 사용
21쪽
xime florebat existimatime doctrinae r quamobrem tantum honoris ei tributum est , ut inter nobiles illius Civitatis referretur. Sed redeo ad Franciscum , cui, dici non potest , quam omnibus aequalibus suis praestare contigerit . Nam cum ingenio polleret, nec studio minus & diligentia poliet, & ea quae tradebantur , celerrime percipiebat, di quae semel aggressus esset, comstantissime persequebatur. Accedebant ad haec
mira vocis & pronuntiandi suavitas , atque oris, quae plurimum commendat, eximia venustas. Ex quo factum est, ut Praeceptori cum esset carissimus , ceteris etiam , quibuscum ei usus intercedebat , quosque habebat condiscipulos, stimulos
adderet; eosque humanitate , quae iam tum mira in puero elucebat, in sui amorem benevolentiamque facile adduceret. Postquam ephebus factus est , iis in consilium adhibitis. quos sensuum habebat suorum, actionumque moderato res , statuit e re sua Bre vel maxime, si Familiae Cappuccinorum primo quoque tempore nommen daret. Namque ceperat illum iampridem rerum humanarum contemptio ; Deique numi- , ne afflatus , persectiorem vivendi rationem
22쪽
sibi amplectendam esse decreverat. Hocce in
stadio quid ille sibi proposiverit, facile est iudi
care. Namque Sodalitatem illam Cortonae ingressiis , in qua Franciscus Maria est appellatus , non is duntaxat quid instituta iuberent, verum altiora longe spectabat, quam ut ea quisique suspicere possiet. Itaque nemo erat inter cob legas , cui cognitus ille esset, qui sibi non ab eo plurimum polliceretur, non solum in eo Instituti genere. quo tota pene persectioris vitae ratio continetur, sed etiam in quadam bonarum artium disciplina, atque scientiarum omnium praestantissimarum. ad quas natus altus videbatur . Quocirca ne diutius retardaretur spes, quam homines illi de ingenio Casinii conceperant , hunc ea lege selvi curarunt, quatriennii spatium praefinitur iis, qui Familia: nomen dederunt, antequam in studiis versari poς sint. Qua re impetrata, absolutoque tirocinio , Casinius Lucam missus est, traditusque in disciplinam Bema ino ab Aretio, qui postea ordinis Minister Generalis creatus est . Quant progressus fecerit, ex hoc facillime intelligi potest, quod nondum vigesimo quarto aetatis A a anno
23쪽
anno abselum, declaratus est Concionator i Magi iter. Docuit igitur in eadem Civitate Philosophiam primum , mox Theologiam, ex quo curriculo sexennio post discessit, ut munus siusciperet Definitoris , ut appellant, Etruscae Provinciae. Hinc ad gubernacula regendorum coenobiorum accessit, qua in re quantam laudem meruerit, haec erunt indicio . Benevolentiam &caritatem suorum erga se non selum mansite-tudine , humanitate , ceterisque huiusmodi virtutibus , verum etiam industria quadam alebat. Ita se facillime illos reddere alacres possietas exit fimabat ad ea exequenda, quae sunt persectioris disciplinae. Haec enim ei maxime cordi
erat, ad eamque singulos non minus exemplo quam dictis, excitabat . Omnes admirabantur hominem in precationibus frequentem , abjectiora quaeque ordinis munia sedulo obeuntem, sua tempona sacris studiis tribuentem , de se dem i Te & humiliter sentientem , humana omnia contemnentem , tenuem victum colentem , paupertatis observantissimum, atque ita compositis moribus , ut nihil temere ac Brtuito , inconsiderate negligenterque unquam ageret ,
24쪽
decorum semper teneret. Cum pietate iungebat prudentiam, quae virtus merito gubernandi ars dicitur ; nec ei in summa comitate facilitateque deerat gravitas ac severitas , ut ditacile effet intellectu utrum eum sui magis ver
rentur , an amarent. Quae omnia quanquam
erant cum aliorum fructu et utilitate coniuncta , Casinius tamen divinae gloriae, salutisque communis mire studiosus, latiorem campum , facile Moderatoribus consentientibus, sibi delegit, in quo hominibus prodesse posset. Itaque eloquemtiae sacrisque concionibus se totum addixit; cumque brevi in publicum prodii set, ut Phidiae signum , simul aspectus & probatus est. Prosecto
erat ille ad hoc munus omnibus naturae & doctrinae praesidiis instructus. Nemo enim nec mo tu corporis, nec ipso habitu atque forma aptior, nec lingua solutior, nec voce plenior aut suavior. Habebat ingenium ad excogitandum acutum , & ad explicandum Omandumque copi sem, I ad memoriam firmum di diuturnum. Ad quae naturae bona cum attulisset artem quamdam ; N, quod caput est, adiunxisset persectam sacrorum librorum scientiam , cognitio- A a nemo
25쪽
nemque illarum rerum , quibus continetur Del , caelestiumque caussarum vis & natura . omnisique Christianae vitae ratio , haustam non e rivulis , sede intibus, hoc est S S. Patrum lectione, illud adeptus est, ut quoties audiebatur, homines non minus, quod unice spectabat , ad virtutis studium, quam in sui admirationem traduceret. Quapropter minime est mirandum si illustriores Italiae Urbes conesonando peragravit , Floremtiam , Senas, Venetias, Vicetiam , Parmam, Lucam , Neapolim, Romam , cum ab Omnibus deposceretur. Non est hic praetereundum, virum praestanti memoria , cum aliquam do dicturus fuisset apud Iulium Cardinalem Spinulam , quo multi Cardinales, Praesules , no-hilesque viri convenerant, ita ab ea desertum fuisse, ut illi penitus oratio exciderit. Qua re
adeo exanimatus iit, ut cum ad scriptum confugisset, ne id quidem assequi potuerit, ut illius
recitatione uteretur. Cum vero & absentibus esset cognitus, venissetque in Galliam , Germa. niamque assiecta sui Ministri Generalis, quamvis ivlta esset excusatio nullam secum aspor lasse earum , quas composuerat s Orationum ν, desu
26쪽
defugere tamen non potuit Onus dicendi coram Rege & Regina Magnae Britanniae, qui Parisiis eo tempore commorabantur , coram Caesare , Electoribus Palatino & Maguntino , Episcopo Augustae Vindelicorum, aliisque Germaniae Principibus. Atque hic tantus vir, ut in Italiam rediit, Provinciae Etruriae praefectus est 3 nec multo post , anno scilicet ΜDCXCvIII. Dein finitor & Procurator Generalis creatur . Tulit haec ille moleste , non modo quia parendi quam imperandi longe cupidior erat, sed in primis quia ita se alligari videbat, ut Christianae Reipublicae in sacri oratoris munere operam studiumque suum navare non posset. Quare multa attulit ad impetrandum, ut susagatores alio voluntates suas transserrent i sed haec ipsa vel maxime studia e rum incendebant, cum ad conciliandos homines nihil aeque valeat atque animi moderatio ac demissio. Dedit igitur manus , cumque menses aliquot in his muneribus summa cum laude prudentiae ac diligentiae consumpsisset, ei in pinanti accidit, ut ab INNOCENTIO XII.
factus sit Concionator Pontificius . Magnum prosecto est onus atque munus dicere debere
27쪽
sacris illis Adventus δc Quadragesiniae tem alibus maximis de rebus, novo semper modo , apud Summum Pontificem , Cardinales, Epi copos, aliosque multos magnae dignitatis homines, quibus locus est in sacello Pontificio. Sed hi, ut Casinium audierunt, adeo illum sispexerunt, ut neminem unquam magis sint admirati. Quo factum est, ut duo Cardinales nomine Collegii gratias egerint Pontifici, quod tantum Virum elegisset. Hic vem quo gravissimam provinciam facilius sustinere posset, Pontificem rogavit, ut se ex altero operoso munere Procurationis totius Familiae suae expediret, planeque olutum relinqueret. Id ei non negavit ierat enim iusta postulatio ; illiusque nominatione eundem in locum substituit Bemardinum a Salutiis , qui postea ad summuni Magistratum eum Etus est. Interim in morbum incidit InnocΕNTIUS , quo cum graviter conflictaretur , sibi adesse Casinium voluit , atque apud eum totius
anteactae vitae noxas exposuit . INNOCENTIO
successit CLAMEMs XI. apud quem non minori in honore atque auctoritate filii Casinius. Cuius
rei quo maneret testificatio sempiterna , utque dedi,
28쪽
sdebitum singularibus elus meritis praemium per
solveretur , hunc xv. Kal. Iunias an. MDCCXII. in amplissimum Purpuratorum Collegium cooptavit. Neque tamen ei statim succelsum est in munere Concionatoris Pontificii , cum illum eundem proximo Adventu concionari iussisset CLg-MENs . Summo honori fuit Casinio publica la, titia . Is vero cum intelligeret dignitatis accessione duabus quasi se indutum esse persenis, M agi stratus una , altera Religiosi viti, ad utramque tuendam omne situm studium curamque 3 convertit. Itaque in omnibus iis rebus , quas Multus externus desiderat , ita decorum serudivit, ut in eo non selum moderatio, sed etiam modestia appareret. De vestitu, quantum ne cesse fuit, de victu nihil fere mutavit , neque unquam a pristina ieiunandi consuenidine discessit . Pulchrum erat videre hominem magnλ satura , facie decora, prolixa barba , miaque figura & forma ad dgnitatem composita amicium illis honoris vestimentis, saneis tamen &, Cineracei coloris, ut ipso aspectu cuivis iniiceret admirationem sui. Domum ejus qui intrassent, nullum vel minimum fgnum luxuriae videre
29쪽
dere poterant, contra plurima abstinentiae ; e, que pars quam incolebat, sic erat instructa , ut nulla in re differret a cuiusvis inopis, & Instituti siti observantissimi hominis. Hinc ut, quam tum in se erat, eiusdem Instituti propriam paupertatem retineret, pecuniam nec tractare, nec aspicere unquam voluit, omnia fidei Dicecetis apprime boni concredens. Utebatur enim familia, si utilitate iudicandum est, optima, si specie vix mediocri. Fuit in hac praeclarum illud omnium Christianarum virtutum exemplar , quem honoris caussa nomino, Franciscus Tende.
rinius, qui cum a. ΜDCCXVIII. a CLEMENTE XI.
factus fuisset Civitatis Castellanae & Hortant Epi. scopus, ab hoc Casinius non nisi aegre admo- 'Eum potuit divelli. Huic enim tantum tribuebat , quantum cui plurimum . Erant Casinio m dica vectigalia, sed frugalitate & temperantia a sequebatur, ut haberet unde egentibus subvenire , & alios pios sumptus facere posset , quem maximum pecuniae fructum existimabat. Porro quantopere in pauperes animatus esset, declaravit vox edita ab ipse cum , ut primum in publicum prodiit, se circumfusum vidisset a tum ba
30쪽
ha pannosorum , sicuti sit, clamantium, ut sui
misereretur. Rogavit enim ut aequi bonique facerent repulsam, ne teruncium quidem se habere asseverans ; addiditque quidquid in pollorum tribueretur, sibi fore cum ipsis commune . Ita tenebat honoris gradum , ut vestigium in eo elati animi cerneres nullum, sed modestia, facilitas & humanitas eadem , quae in privato fuerat, integumentis honoris licet esse involuta , elucebat tamen, Rab omnibus agnoscebatur. Ex quo fiebat, ut si quid praeciperet, roganti es set propior quam iubenti; re nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret. Nil magis optabat quam posse opera de multis bene promereri ; cuius exemplum utinam Omnes, qui gratia & auctoritate pollent, imitarentur, memores non sibi solis honores esse datos , sed eorum partem amicos, partem inopes homines Iure optimo sibi vindicare r & in collocandis beneficiis , non secus atque ille , iudicium &diligentiam adhiberent e Bene enim Ennius apud Ciceronem r. Benefacta male locata malefacta arbitror. Sed illuc revertor. Plane ad Omnem humanitam