Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

32 trium horum metarum misceatur O tempere tur . Magna sane res , dicerem etiam audacem ,

ni probe mihi perspecta esset Nicolai singularis ingenii vis . Et hercle datam fidem liberavit eo successu, ut illi adolesentes istud unius diei

pus ad caelum extulerint, de summis precibus ab eo contenderint, ne gravaretur , quod instituerat, exaedificare. Quod Se fecit. Id enim honoestissimum esse putavit, in quo otium situm , &subcesiva praesertim tempora oblectaret. Condidit ergo Poema , quod inscripsit si 'cciariatio , quodque in triginta libros distribuit . Ipse inventor & architectus fuit rerum omnium , quae in eo narrantur ; et potuit , cum admirabile ingenium haberet ad fingendum . Quanta ubemtas & varietas portentorum & monstrorum lSic enim facilius lectorum multitudinem dei ctari posse putavit . inoniam quidem haec delectatio & iucunditas ei proposita in primiserat , libavit ex omni genere urbanitatis facetiarum quendam leporem , quo tanquam fue ubique hoc suum Poema aspergeretur . In hac rerum festivarum copia sunt nonnulIa , in quibus filius erat haud risiim quaerere . Sed non

52쪽

ti illi suae, quoniam nunquam fore putavit, ut hie sivis labor in hominum manus perveniret. Quam excusationem si qui forte non accipient, non propterea de illo graviter detrahent . Scio enim ex locupletissimis tellibus, cum quibus is coniunctissime vixit, moribus fui se calthsmis ac famelissimis. Sed licet multum comprimeret P

ma hoc , non tamen . illius exemplum negare

potuit Cardinali Cornelio Bentivolo, cui magnis obstringebatur non solum beneficiorum , sed etiam amoris vinctilis. Erat enim iisdem si diis, quae ipse colebat , deditissimus . Guido vero filius Datris eiusdem Cardinalis, . mortuis Nicolao , patruoque non se tenuit, quin sillius imprimendi potestatem permitteret Fra ei sco Pittem Veneto Bibliopolae . Eten m magno enim illud sire omamento Italae poeti existim,vit. Et 1ane unus omnium consensus fuit in eius elegantia , concinnitate , festivitateque laudanda . Ex quo factum est, ut bis spatio unius anni is fuit. MoccxxxvIII. impreisum fuerit . Librorum argumenta composuit Dominicus Octavius Petro1ellinius magni nominis Poeta. Ipse vero auctor epillata quadam ad Eustachium C Mam

53쪽

Naniredium, quae poemati praeficitur , pluribus

verbis exponit contentionem sane graUem ,

quam huius poematis caitin habuit cum docto quodam viro ; huncque sui Ie Justum Fontani. nium conjectura ducor ad iuspicandum . Hanc epistolam eo sapore vernaculo condivit Nic laus , ut non dubitem eam tanquam exemplar recte scribendi proponere. Haud pauca etiam in ea admiscuit, quae illum ostenciunt doctum &intelligentem existimatorem Epicae poesis, quaeque eum facile excusabunt , si interdum in hoc suo poemate condendo ab artis praeceptis recessit. Iisdem temporibus, quibus in Ricciaractito elaboravit Nicolaus μεταφρασιν quoque elegantissimam comaediarum Terentii concinn

vit Italico versu , quem solutum appellant . Quanti autem istud opus aestimandum sit ex hoc facillime cognosci potest, quod Apostolus Z nus, Vir qui fine teretes aures habebat, intelligensque iudicium , acri reprehensione dignum putaverit Fontaninium , quod illud non plenisi,mo ore laudaverit in illa sua Bibliotheca It licae Eloquentiae. Idem Urbini an. MDCCXXXVI. ita impressium fuit . ut nilis fieri neque elegam

54쪽

tius, neque magnificentius potuerit. Nam ceteris ornamentis illud quoque accessit , quod li. ber repraesentat figuras affabre incisas 1cenica. rum personarum, quales Visuntur vetustissimo in codice Terentiam Vaticanae Bibliothecae . Simili modo vertit quinque Plauti comaedias. hasque aut iacere in tenebris, aut periisse iure meritoque dolemus. Nam testimonio illorum , qui eas legerunt , laudes superiorum exaequabant. Porro deditissimum Nicolaum fuisse Lutinis Comicis , hoc quoque erit indicio, quod Apologos quosdam Plautino stylo composuit;

quodque ex huius Poene fabulis multa memoriter, & iucunde pronuntiare solebat . Risit albquando inscitiam hominis, in quo interiores quaedam & recondide litterae esse putabantur, qui volens hos Apologos eorum auctori laudare, dixit redolere veneres Apulat. Neque hoc praetereundum est, a Nicolao aliquando , quo magis de litteris , & de Patria bene mereretur ,

cogitatum fui Te haud tamen praeititit ) , ut

in lucem emitteret Italica carmina Antonii Fortiguerrae Gentilis sui. MIllia fiunt, arguta, candida, & omnino ad Petrarchae normam ess-- a C a cta

55쪽

cta haec carmina, quod eo laudabilius est, quod illius aetas incidit in ea tempora feculi xv, quibus illustrium scriptorum, qui paullo ante flomerant , nomina prorsus Viluerant, cum barbaries omnia occupasset. Anno MDCCXXvII. e Vita cessit Cardinatis Fabronius , quem quidem casum doluit vehementer Nicolaus. Nam eum semper observaverat ac dilexerat non secus ac Parentem . Non ita multo post a Summo Pontifice BENEDICTO xIII. mandata habuit ad Ioannem Castonem Magnum Etruriae Ducem, eaque diligentissime obivit. Neque tamen ad autiores magistratuum gradus ascendit nisi Pontifice Maximo CL sugNTs XII. Nani ab eo anno MDCCxxxIII. factus est a Secretis Collegii Cardinalium Propagandae Fidei; & mMora obtinuisset, nisi ea cujusdam persitasti & inductu recusa.set. Taeduit illum postea huius consilii sui, tantaque vis fuit paenitendi, ut haud mediocre ejus valetudo detrimentum ceperit. Sane propensissimam in se CLEMENTEM Voluntatem habere non poterat ille dubitare. Nam jam ab adolescentia perofficiose & peramanter illum observaverat, noverat quam bene in lib

56쪽

teratos animatus esset; nec illud leve benev lentiae argumentum, quod postquam Pontifex Max. creatus est, apissime illum ad se acce sibat, ut in eius suavissimis sermonibus , lectio. neque rerum ab illo scriptarum curarum levamentum haberet. Sic igitur Nicolaus cum iam iam honorum metam attingere Videretur , mota advenit , quae eum de cursu revocavit. Quinque circiter mensibus aegrotavit, talemque nactus est morbum, quem initio ipse & medici contempserunt. Τumores enim sub auribus apparuerunt . Sed hi adeo inflati sunt, ut nisi medicina praesto fiasset, periculum esset ne ei spiritus, a quo linqui identidem videbatur, inte cluderetur . Illa tamen non valuit ad sanandum malum , quod cum in venas permanasset, eo com sumptus est Nicolaus ae n. . Kal. Martias M. MDC cxxxv. Vixit annos unum & sexaginta , , menses tres, dies vero undecim . Justa ei facta

fuere in Templo Collegii Propagandae Fidei, ibidemque loci sepultus . Paullo antequam morer tur , magnam chartarum vim iussit comburi, sicque plurima quae inchoaverat scripta, & haud pauca etiam , quibus extrema manus accesse-

57쪽

rat, non sine ingenti Musarum luctu interciderunt . Inter haec erat comaedia Italicis versibus composita, in qua eleganter non minus, quam lepide mores ad vivum expresserat quorumdam nobilium, cum quibus familiarissime vixerat . Ex hoc tamen rogo tanquam spolia servati fuere tres libri cuiusdam poematis , in quo casus Baiagetti exornandos susceperat. Caussa suscipiendi fuit, ut ostenderet errare eos, qui se bant unice se factum ad iocum & ludum, adeo que si seria tractare conaretur , frustra in hanc rem laborem insumpturum. Et quidem his tribus libris temperavit sibi ab omni sale & facetiis , sed cum eo pervenisset , ut Balagellum cavea inclusum narraret, et nec posset non esse ussalius S facetus , quasi de se desperans, incho, tum opus reliquit . Servatae quoque fuere epiosiolae, quas Italicis carminibus scribere ad amucos solitus erat. Harum nonnullas nuntiatur m

his novissime typis impressas fuisse Florentiae , sicque probari intelligentium iudicio , ut pauci

pares in hoc carminum genere, superior nemo Nicolao ponatur. Sed nostra erit major, quam reliquorum laudatio. Ceteri enim quam

58쪽

eleganter ac lepide, nos etiam , quam facile atque celeriter eas confecerit, scimus ; quod.que vix credendum est, plerasque illarum stans

pede in uno dictavit. Ex qtio intelligi potest

maximam vim esse naturae in poetica faculi, te . Porro natura ea tri buerat Nicolao, ut si

ipse fingere vellet , neque plura bona comm nisci, neque maiora consequi posse videretur. Etenim praeter illud excellens ingenium sadmiror hoc non eluxisse , si quando verba facere in iudiciis cogeretur J magna praeditus erat corporis pulchritudine , magnitudineque , suavissimis moribus , & ad omnem rationem humania talis accommodati silmis. Adeo simplex N apertus , ut suspensa, vel ambigua, vel obscura Verba , uti barbaras artes , & subdola mendacii integrumenta , fideique ac societatis humanae pemi-ciem semper sit detestatus. Adulationem quoque , blanditias , assentationem tanquam pestem aliquam iugit. Si quam acceperat iniuriam , facile obliviscebatur, percepta vero beneficia immo tali retinebat memoria . Nihil unquam neque lassilens, neque gloriosum ex ore ejus exiit . Patriae sirorumque civium fuit amantissimus .

59쪽

6 Pmpter delectationem sermonis libenter versa batur in conviviis amicorum I edebatque ac bibebat , ut de Caesare retulit Cicero ' ἀδι se S iucunde. Studiose coluit amicitias multorum doctrina excellentium virorum. Sed praesertim usus est fami liari ssime Mario Crescimbenio, Jo. Vincentio Lucchesinio , Eustachio Manfredio, quem praecept em seum appellabat, & Michaele Angelo Giac ellio, quo cum in Gnecis litteris plurimum se exercuit eo p sertim tempore , quo simul fuere apud Cardinalem. ,

Fabronium.' Epist. ult. lib. xiii. ad Attic.

60쪽

RIGIDNAMENTO allegorico inforno am origine de iis eois ι ibidem loci reperitur . DISCORSO Pustorale per L perico D infermita e ria cuperata Diure deI Santi mo Pontrare CLEMENTE XI. caduta neI D embre ITI 2. ibidem .RISPOSTA in forma di lettera familiare ad Alfe eo Cario Custode d' Arcadia . ibid.RIME leguntur in secundo & octavo volumine delis Rime derii Arcadi, nelia Raccotia det Gobbi, aliisque eollectionibus. Ra ara di Rime piae oli di Niccolo Fortiguem ra ire. parte prima in Gen a I764. Liber Florentiae iminpressus est , continetque undecim vistolas ad amicos scriptas a

SEARCH

MENU NAVIGATION