장음표시 사용
41쪽
22 ID ANNI LANIDANGELUS FABRONIUS S. P. D.
Srae me tuis vestigiis insistere, Harsistae La
mi , teque in eo imitari, quod non mediocrem operam studiumque collocasti in explicandis Vitis multorum Italorum doctrina excellentium , qui aut nostra aut patrum memoria floruerunt. Ego quidem semper magni feci omnes libros tuos , quos plurimos, O reconditioris doctrinae atque eruditionis pleni mos in mulgus emisisti ; sed studium , O ardor quidam amoris in nostrates esse fecerunt ut ii praesertim mihi perplacuerint , inqxibus tot clarorum Uirorum monumenta complexus es , optarimque me quoque in eodem scriptionis genere exercere . Satis ne feliciter id tentaverim, judicabis ex hac, quam ad te mitto , VJcolai Fortiguerrae etita - Hominem fortast se de facie nosti; nosti certe ejus suavissimos mores , ac miram ejusdem in scribendo elegantiam festivitatemqse , ex quo fiet, ut facilius quid tibi de hoc libello sentiendum sit, statuere possis. Hunc si tibi probari rescribes , magnam spem feceris ne
42쪽
23minem improbaturum , neqse parum animi mihi adjunxeris ad institutum opus perseqsendum . Solent ii qui stadium currunt , omni labore contendere , ut vincant. Hoc qIidem , te aemulo , minime enitar ; satisque mihi erit, si existimabunt homines non a te tantum abfuisse, vix ut i eodem curriculo fuisse videar. Tu me fac ames.
ICOLAus Fostrio usRRA Pistorii perantiqua & illustri familia natus est vii. Idus Novembris anno a CHRISTI Ortu MDCLxxIv. Pater et Jacobus fuit, vir plane bonus & egregius civis, cuJus praeclaris laudibus illa quoque accessit, ut eleganter pingeret; mater Martha Fabronia scemina prima ria & virtutibus praestans. Domi educatus iam ab ineunte aetate ostendit nihil se nisi bona studia , bonosque mores cogitare atque colere. Erat in eo docile ingenium , adeo memoria Valebat , ut integros Poetarum libros, quibus in primis
43쪽
2 delectabatur, facile comprehenderet , eratque
simnia suavitas oris & vocis. Quibus rebus id assequebatur, ut omnibus esset carissimus ;& parentes ejus non solum sperarent , sed etiam confiderent maiorum gloriam illum aequaturum. Pater mature decessit. Ipse adolescemtulus Pisas venit , ut Iuris prudentiae studeret,
qua in facultate cum eo tempore unus omnium
maxime floreret Iosephus Averanius, huic praesertim operam dedit. Sed animus eius scientiae percupidus non sola Juris prudentia contentus erat . Itaque Benedictum Averantum , Laurentium Bellinium , reliquosque celebriores Doctores, qui tum maxime Gymnasium illud illustra. hant, frequenter audiebat. Sed in primis coluit Alexandrum Marchetium , a quo cum in aliis rebus , tum studiosissime in Poetica exercebatur. A Lagam vero Benedi Μiglioruccio insignia doctrinae accepit, idque fuit postrid. non. Μaiian. MDCxcv. Sic Nicolaus instructus non videbatur po se intra domesticos parietes contineri. Itaque illi , ex quorum arbitrio pendebat, in nobilissimo Orbis terrae theatro , Romae scilicet eundem versari voluerunt. Erat cum
44쪽
2 illo magnis propinquitatis vinculis coniunctus Carolus Augustinus Fabronius vir magnis Orn mentis non solum honoris eo enim INNOCENTI Us XII. utebatur in signandis libellis supplicibus ) sed etiam virtutis de ingenii pmditus ,
huncque constretudine sua sic sibi devinxit , ut nemo ei perpetuo fuerit carior . Alios quoque amplissimorum ordinum brevi sibi conciliavit , quibus sic officium dc cultum pmstabat , ut ne quid de studiis suis detraheret . Nam & Juris prudentiae multam operam navabat, Gmcasque litteras , quas Pisis primoribus tantum labiis gustaverat, duce Francholuccio , avide percipiebat ; nec a Musanim Italarum consuetudine in his occupationibus abstrahi poterat . Profluxit autem ad hominum famam , cum Latina oratione laudasset INNOCENTIUM XII. in funere , quod illi in Vaticano Templo curatum est . Extat haec oratio, & ea quidem gravis , splendida is, copiosa , multuque sententiarem luminibus distincta. Habebat enim immensium campum , in quo libere exultare posset. Nec multo post a is CLEMENTE TI. missus est Legatus ad Philippum V. Hispaniarum Regem Antodius Felix
45쪽
2sgondadarius . Is secum habere voluit Nicolaum captus adolescentis humanitate , & doctrina . Μari cum se commisissent, saeva adeo tempest te iactati fuere , ut in summo vitae discrimine
tribus diebus ac noctibus erraVerint . Nec munus fisa & cautes timuerunt , quam Turcica
litora , prope quae tuere . In Sardinia demum perfugium habuerunt, ibique summa in difficultate navigandi aliquandiu detenti sunt . Haec tempestas plurimum detrimenti attulit valetudini Nicolai, cui ut consuleret , duodeviginti post menses in Italiam rediit . Romae paucis diebus commoratus est amicos salutandi & visendi causis, inde in Patriam concessit. Cum iam se corroboravisset, honores spectans Urbem remigravit , tectoque receptus fuit a Carolo Augustino Fabronio, quem haud multo post CLEMENs in amplissimum Purpuratorum Senatum cooptavit . Primum autem dignitatis gradum Nicolaus ascendit , cum ab eodem Pontifice Maximo inter honorarios Cubicularios adscitus fuisset , a quo & Canonicus Basilicae primum
S. Mariae Maioris, idque exeunte anno MDCCXII ,
mox decem circiter post menses S. Petri in s
46쪽
27 Vaticano declaratus est . Factus etiam ab ipse fuit utriusque Signaturae licebit uti usitatis Verbis, si nos forte Latina deficient ) Referen
darius; ab INNOCENTIO Vero xvi. S. Consili
tionis Ponens . Sed haec Nicolao cum multis erant communia. Non pari modo ingenii facultates , inter quas eminebant lepos & festivitas orationis , litterarum re antiquitatis cognitio , in pangendis carminibus mira felicitas , Rin omni scriptionis genere munditia atque elegantia . Quo fiebat , ut nullus Romae esset litteratorum hominum coetus , in quem ille libentissime non reciperetur a Sed p sertim , Arcadibus , qui eum appellarunt Halmum
Tiseum , fuit acceptissimus , ratis magno usui sibi fore in gloria Academiae magis magisque Provehenda . Quod quidem eos non fefellit . Nam nunquam eius vox audita est , quin illi a cuncto consessu plausus multiplex fuerit datus , nec non plura iisdem sippeditavit , quibus Orna' rent illa volumina, quae continent quidquid praessantius celebriores Pastores condiderunt tum Nersibus , tum 2luta oratione . Inter carmina N,
colai meo judicio pGilat omnibus ode illa amatoria ,
47쪽
28toria , cusus initium est : Ixaesera io penso , equalora gli occhi io volgo et grandis illa quidem , splendida , ingeniosa , concinna , in qua plura admiscuit ex intima Platonicorum philosophia. In
hac mihi videtur aemulus esse voluisse laudum, quas homines intelligentes pleno ore concedunt eius, dem generis poemati , quo Eultachius Manihedius celebravit Juliam Vandiam . Amuens omni lepore & venustate est ode , quae laudat Genuem
ses sceminas . Prorsus Anacreontem redolet ca
men , quod incipit : Io lo D , lo venio Unora et Nimis longus essem, si pulchritudines persequi vellem singulorum carminum Nicolai, quM
relata sunt in haec Arcadica volumina , reliquas que celebriores collectiones . Satis erit illud dixisse, nihil in his occurrere vulgare & commune , sed omnia varia & nova , omnia ad Poesis praecepta efformata , omnia pura , & sapore plane Poetico condita , ut facile intelligi possit illum fuisse a natura & arte ad hanc facultatem instructissimum . Multum vero Graeca in lingua versatum fulta indicat carmen de nuptiis Acomtii & Cidippae , quod e Graeco in Etruscum convertit . Carminibus quoque Italicis reddidit
48쪽
Euripideam Tragaediam, quae inscribitur, Iphigenia in Tauris , & quidem elegantissime, ut mihi testatus est Michael Angelus Giacomellius , doctus S intelligens harum rerum exillimator , cui eam legendam dedit i sed haec in manus hominum minime venit. Non minorem laudem Nicolaus ex iis cepit, quae scripsit seluta oratione. Splem det ubique purum quasi quoddam & candidum dicendi genus r ingenium in illo filisse ad
eloquentiam apparet ex ea oratione , quam
anno MDCCXI. in aedibus Capitolinis habuit de laudibus Architectum , Picturae, & Sculpturae: praesertim vero floruisse lepore de urbanitate perspici potest ex iis duabus pastoritiis orationibus , quarum una laudes continet CLEMENTIsTI , altera est de principiis rerum . In hac postrema rerum naturalium se quoque litterate
peritum ostendit . Explicat enim principia &eaussas salsitudinis aquae marinae, fontium , te rae motuum , metallorum , lapidum , arborum , forum , aliarumque huius generis rerum . Quid etiam festivius epistola illa ad Marium Crescimbenium , ut illum deprecaretur , ne sibi onus imponeret cuiusdam laudationis conteXendae p
49쪽
3 dae λ Nee non Latina quaedam In Arcadia recitavit , quae in vulgus minime sunt edita : haec tamen elegantia sermonis ab iis quae scripsit Italice , superantur. Nec Arcadiae solum lumen ingenii sui Nicolaus ostendit. Nam anno MDC
xv. cum a CLEMENTE xu summae cum caeremonia Vaticana in Basilica translatio Corporis S. Leonis Magni ab humili loco ad ornati rem augustioremque perageretur , habuit de eodem sancto Pontifice Latinam orationem 3 ,
quae publici iuris facta est , sane bonam , &nobilem. Anno qui secutus est, accidit, ut C nonici eiusdem Vaticanae Basilicae aliquem e suis Pistorium mittere vellent , qui corona aurea donaret ii soli istud ius habent ) icone
Beatae Virginis , quae dicitur deli' Smilia . Ex his delectus est Nicolaus ; isque mandatam rem magna cum celebritate confecit . Huic s, lemni , quod triduum fuit , haud mediocre de-eus attulit praesentia Ioannis Castonis Magni F-truriae Ducis, Violantis & Eteonorae, quarum haec uxor fuerat Francisci , illa Ferdinandi Mediceorum ; hique omnes summis honoribus Nicolaum sunt prosecuti . Tanta vero erat in in
50쪽
3Ieum suorum civium caritas, ut nullum ossicii genus excogitari possit , quod ei non privstiterint. Hoc expleto mandato , cum suis rus Venit , ut aucupio, sicuti mos est nostrorum hominum , se oblectaret. Erat enim autumnus . Vesperi autem
nobiles quidam ereditissimique adolescentes, qui in vicinis villis habitabant, congressus eius, doctissimosque sermones requirebant , & cum his plerumque ipse delectabatur lectione Poematum Berni, Morgantis , & Ariosti . Accidit aliquam do , ut cum a legendo requiescerent , horum quidam dixerit: Deus scit quanti laboris Derit , non dicam unius libri, sed paucarum ογδοαδων confectio i Nam quo major facilitas in bis Poematibus apparet , eo magis in iis auctores suos elaborasse existimare debemus. Huic reliqui sunt assensi . Tum Nicolaus t ego vero , inquit , nossmultum arbitror illos sudasse, quoniam in Po si natura tu primis dominatur . Et ne me verba dare putetis , hoe recipio me ad vos sequen-
ri .espere librum allaturum , qui ex flo
trium ' Libuit se appellare , quae nos Itali dicimus Can-
ro e Ottoa . Graecum verbum ογδaxo ex Ode secunda Nemeorum Pindari sumptimus et nec animo occurriv
aliud veterum carmen , in quo servata haec divisio fuerit , suoque nomine appellata