Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Quod ubi intellexerunt amici, venerunt ad eumgtatulatum. Ille vero valde suam vicem dolere dicebat, quod non satis virium ad hoc sit sinendum onus haberet; quodque necesse esset plurimum detrahi studiis ac litteris suis . Quae quidem indicio esse possunt, quam modeste de se sentiret, quantusque in eo esset doctrinae amor. Sic autem muneri suo praefuit, ut omnes existimarent quasi lumen aliquod sanctitatis et

cere omnes actiones, omniaque dicta eius . Quanquam ita comparatus erat, ut magis eXemplo quam verbis homines ad virtutis amorem accenderet. Eo tempore in familiam recepit

Coenobii Constantinopolitani nomine Thomam Mariam Mamachium , quae res magnae ei laetitiae fuit. Nam praesentiebat quanto eidem familiae is futurus esset ornamento ; quo fiebat, ut uni huic maxime indulgeret, neque eum secus diligeret ac filium. In regendo Coenobio licet

omnem Operam curamque ponere videretur Ursus, potuit tamen absolvere , quae paullo ante inchoaverat de Invocatione Spiritus Sancti in Litumis Graecorum , O Orientalium . Fuit olim in Concilio Florentino magna Graecos inter &Lati

362쪽

Latinos disteptatio , num ad Eucharistiam conficiendam prie ter verba quae Christiis adhibere Sa. cerdotes docuit, necessiaria quoque esset S. Spiritus invocatio. Assirmabant Graeci , negabant Latini; postque diuturnam pugnam eum tandem res exitum habuit, ut illi convicti ac veritatis vi coacti errorem suum deseruerint. Sed non diu pax fuit, cum illum eundem Graeci , facta secessione , instauraverint: quod ab illa , Gente in Latinos jamdiu conceptum inveteratumque odium cogitanti mirum videri minime debet. Illud potius mirandum quozam nostra.

tum , & in his Ricardum Simonem , & Antonium Augustinum Tuetteum , hac aetate extitii- se, qui pene in Graecorum abierint sententiam. Id aegre ferens Ursius eos confutare est aggressus. Confutationem autem sic contexuit, ut excutiat & explicet plurima Latinonim, ac pra sertim Graecorum Patrum loca ac testinionia, libros praeterea Rituales Graecarum & Orientalium Ecclesiarum , demonstretque minime ex

iis confici possis , sicuti contendebant adversarii, easdem Ecclesias, tradita a maioribus disciplina, ita invocasse Divinum Paracletum , ut Vide-Υ reu

363쪽

rentur in eo ponere ab Alutionem persectionem que Eucharillicae consecrationis . Diligentissime quoque is perpendit monumenta Concilii Florentini , quod causi, sitae conducere arbitratus est; nihilque earum rerum omittit, quae hunc librum perfectum, expletumque omnibus suis numeris& partibus efficere possint. Vix illum Ursius ab- sol verat , cum anno secundo postquam Coen bio praeesse caeperat , Romam a Cardinati Neis rio Corfinio accersitus est, ut Theologi locum apud eum teneret. Id illi pergratum atque iucundum fuit, quod vehementer ad studiorum suorum rationem , naturamque suam , quae pro sus ab omni pmfectura abhorrebat, accommodatum arbitrabatur. Cardinali autem multis magnilque in rebus, eo praesertim tempore, quo eius Patruus CLEMENs XII. Ecclesiae clavum rexit , consilio adfuit. Etenim ille neminem Udisio laude prudentiae , fidelitatisque anteferebat

Sed hoc in primis ad tanti viri laudem illustre fuit, quod idem Pontifex tape eo non seiuni consiliario, sed etiam scriptore usus est. Sunt in manibus quae iussu illius exaravit minora silentio praetermittimus ut probaret, potuisse

364쪽

eum iure privare Cardinalem Nicolaum Co- sciam Archiepiscopatu Beneventano ; utque OG tenderet fas haud esse Regi adigere Episcopos, qui in eius ditione sunt, ad Homagii, aut, nisi oppida ab eo accepta habeant, ad Fidelitatis , ut appellant, iusiurandum. His mandatis consectis, totum se convertit ad contexendas Differtationes Theologicas de Baptismo in nomine Iesu Christi ; oe de Chrismate Confirmatorio . Noverat enim Theologos haud paucos fuisse sis. culo silperiori , & e se etiam hoc nolim, qui Bapti sinum ab Apostolis in Christi nomine numquam fui ira datum defenderent, ac S. Thomae

contra sentientis opinionem nec veram nec Ve

risimilem dicerent et Et illud quoque noverat , Samuelem Basinagium gravissimo captum fuisse errore, ut arbitraretur Chrismatis ustim in Comfirmationis Sacramento ignorasse Ecclesiam primis temporibus, & in eam a Valentinianis derivatum fuisse. Priores sic est adortus Ursius, ut sententiam Doctoris Aquinatis satis esse probabilem demonstraverit; alterum vero tam est graviter insectatus , ut plane convicerit impietatis. Quibus in rebus cum esset occupatus summa CLE

365쪽

ΜENTII XII. Voluntate factus est Cathedraticus Casanatensis. Vocantur autem Cathedratici C sanatenses duo ex ordine Praedicatorum scientia clari viri, qui instituto Hieronymi Cardina- Iis Casanatae e superiori loco mane quidem alter , alter vesperi statis diebus S. Thomae Summam aret Theologicae studiosis Romae interpretantur . Ex quo factum est ut Ursius non solum honesto ,

sed etiam grato fungeretur munere . Ita enim erat in illum Dactarem animatus , ut omneS cuperet ad illius disciplinam adjungere. Interim Romae nuntiatur, in Gallia typis impressam fuisse Baianisni Historiam a Joanne Baptista DuscheΩnio conscriptam , hacque infamari Petrum Sotum hominem e Dominicana Familia praeclarissimum , quasi ipse iecisset initia , & tanquam semina , unde errores Baii procreati fuit sent. Id ut audivit Thomas Ripollius , qui eidem Familiae praeerat, Ursio mandavit, ut libro falsas Dus.cheseii accusationes refelleret. Quod quidem illi facile fuit. In promptu enim habebat , quae Pontifices ΜΜ. , Tridentina Synodus , Cardinales , Episcopi, Principes, Scriptoresque magni nominis Soto impertierant praeconia ac testim

366쪽

stimonia hominis pietate, studio Catholicae Religionis, fide, integritate , atque doctrina pro stantissimi. Quae poliquam collegit Ursius, transit ad examen librorum , ac praesertim Epistol ris Dissertationis cum fluardo Tappero de conciliatione gratiae, ac liberi arbitrii, neque ullum esse in iis locum probat, ex quo iure meritoque Soto conflari invidia possit , contra vero esse multa , quae plane adversantur erroribus , quorum illum Historicus insimulaverat . Neque solum pro aliis . sed etiam pro se ipse his temporibus pugnavit Ursius. Etenim Drotinius impotentis ingenii Gallus adeo in illam , quam, paullo supra memoravimus de Baptismo G. Disser.

tationem stylum acuerat, ut non tam eam refellere, quam in eius auctorem furere videreis

tur. Huic Ursius sic respondit , ut se iniuriis prorsiis abstinuerit, nihilque aliud egerit, nisi

ut ostenderet omnium pene temporum mem

riam sententiae Doctoris Aquinatis suffiagari vuderi . Haec atque alia nam edidit quoque Latinam orationem de laudibus B. Catharinae de Ricciis ) quae ad haec usque tempora typis mandaverat ingenii monumenta , magnam illi Y 6 famam

367쪽

famam consecerant, ut Iam videretur in Theologorum numero , qui Romae florebant, principem locum tenere. Itaque nemini dubium erat brevi illum in amplissimum dignitatis gradum scollocatum iri. Ad hunc primus illi ascenses

fuit an. MDCCXXXUII. quo tempore a CI.EMEN

TE xii. factus eli a Secretis illius Magistratus , cuius munus est interdicere lectonem liororum, in quibus se se prodit scribendi licentia , nequid Chri litana Respublica detrimenti capiat. occupato hoc honoris loco , primam' habuit curam Ursius, ut Pontifici optime de se merito , Ecclesiaeque voluntatem studiumque suum magis magisque declararet. Cuius rei amplam eidem soccasionem dedit opus illud Jacobi Benigni Bosi stetit, quod iulsu Ludovici xiv. ad propugnandam notam de potestate Ecclesiastica Decla rationem a. MDCLxxxv. in Comitiis Cleri Gablicani editam conscripserat, quodque Episcopus Trecensium eiuslem Bo.suetii Fratris Filius , mortuo iam Auctare, anno MDCCxx X. Luxem- burgi typis imprimendum curaverat . Auctoris celebritas , ubertas, varietas , copia argument rum , quibus idem evincere nitebatur iura Sedis

368쪽

Apostolicae in definiendis Fidei controversiis suis contineri finibus , iisque non admodum amplis, illud effecerant, ut permulti essent tum apud Gallos, cum apud Italos qui palam dicerent, BONsiletium istorum iurium defensoribus non modo spem victoriae, sed etiam voluntatem defensi nis abstulit se . Quod iudicium falso prolatum fuisse ii intelligent , qui legent libros Ursii, quibus se se illi Scriptori opposuit. Profecto fortiter is

cum tanto adversario bellum gessit. Nam omnia quae conferri poterant, in illum contulit tela ; contraria sic excepit, ut pleraque leviora atque hebetiora esse ostenderit, ac multa in ipsum adversarium retorserit; S siqua res fuit

quae premeret vehementius, non modo non ab-aecit, sed ne reiecit quidem scutum , sic ut nunquam cessisse , contra sit periorem semper discessisse haud iniuria a doctis quibusdam viris iudicatum fuerit. Longum esset de omnibus rebus, quae in his libris continentur dicere. Itaque dixisse sussiciate Ursium tribus prioribus voluminibus , quae sint De irreformabili Romani Pontificis tu definiendis Fidei controetersiis jud, cis , multa enucleasse sacrorum librorum , PO

369쪽

trum, aliorumque gravissimorum scriptorum I ca , ac multo plura expositisse Conciliorum decreta , ut ostenderet, Ecclesiam ab ultimis uΩque temporibus consensisse s mirum putasse Bossuetium ex Ecclesiae consense se quoque maxumum cauta suae praesidium petere posse ) de hoc irreformabili juaicio : Postremo vero Operis volumine , quod inscribitur, De Romami

Pontificis in unodos Oecumenicas earum C nones potestate aeque firmiter ac copiose probat, Romanos Pontifices minime Conciliorum legibus , sed has illis subiectas esse . Ad haec addi quoque illud potest , eundem multas in his libris collegisse rationes ac testimonia ad relablendos viros doctissimos Antonium Amaldum , & Petrum de Marca, quorum alter acerrime propugnaverat haud posse revocari in dubium , Vim , auctoritatem , pondus decretorum Concilii Constantiensis ; alter novam proposuerat rationem conciliandi coniungendique libertate missustragiorum, quam in incumenicis Conciliis Episcopi habere debent, cum sumina Pontificis potestate. Pontifici enim eas tantummodo partes dabat, quas Romani Imperatores in con dendis

370쪽

ῖ Idendis Senatus Consultis obtinere solebant. Sic Ursius magna doctrinae & eruditionis copia cum demonstrasset, nullis posse terminis definiri ius Romano rum Pontificum in praescribendis , vel declarandis iis rebus, quae ad Religionem pertinent , aliud sumpsit opus in manibus , quod non minorem & sibi laudem & Christiana: Reipublicae utilitatem peperit. Hiilariam Ecclesi sticam , quam Gallice scripserat Claudius Fleurius , nescio quis in Italicum converterat, &Venetiis typis imprimere inllituerat. Id ut Romam allatum est, quod detrimentosem esse existimabatur nam multis in locis scriptor ille animum haud mediocriter iuribus Romanorum Pontificum insensum patefecerat) si in omnium manus illa perveniret, quaeritur quid facto opus sit. Considentibus Ursius respondit, dandam esse operam , ut caepta impressio intermitteretur ;quo vero Italorum utilitati ac decori projiceretur novum opus conficiendum. Hoc consilium maiori parti cum placuisset ille rogatus est, ne graveretur hoc in se onus suscipere. Tum illei intelligere se se quanti res esset operis ac laboris ; hoc tamen esse in Christianam Rempubliis

SEARCH

MENU NAVIGATION