장음표시 사용
331쪽
3 i a probe cognitam habuerunt, multo . eum maximam vitae partem , ut Vςrum inquireret, ac publica commoda promoveret, in dissectionibus consim psilse . Namque in auris dumtaxat an wmia sexdecim ipsos annos fuit , dissectis eius rei caussa humanis capitibus amplius mille . Hinc Tractatus extitit de Mure Humana , qui unus maxime apud Philosophos , Medicos, atque Anatomicos Valsalvam illustravit, post Boenoniensem editionem A. MDCCIv. apud Constantinum Pisarium , Traiecti ad Rhenum iterum A. MDCCvII. in ossicina Gulielmi Uandev vater, Gene vae autem tertium A. MDCCYvet.
sumptibus Crameri, & Perachonii, a typographis descriptus , ct tamen.a multis jam annis in tabernis librariis prostans raro adeo ut nunc quartum prodire debuerit, cum tres posthumae Anatomicae Diisertationes , novum assidui Val- silvae . laboris, atque industriae specimen , primum ederentur. De quibus, & de eo Tractatu cum illa huc addidero , quae nulla ratione omitti possimi , finem statim scribendi faciam . Di: sertationes Valsalva recitaverat in ea quam saeptus memoravi, Instituti Scientiarum Acade- ι mia,
332쪽
mia , primam quidem anno MDCCxvI. Kal.
Iun. alteram Vero anno MDCCxvii. circiter Idus Decembris; tertiam denique anno ΜDCCXIX.
item pridie Idus Decembris. In prima sermonem habuit de laxioris intestini Vinculis , de Sinibus Arteriae Magnae, de nervis ab Spinae Medulla ad par Vagum accedentibus , deque Annulis tum Viseris , tum Motoris oculi nervi moderatoribus. In altera de quibustiam oculo-
runt affectionibus, & secundum , & poeter naturam , inque his posterioribus de Suffusione . In novissima de excretoriis Ductibus , atque usu Renum Succenturiatorum. Gratia erat in plerisque his rebus cum novitatis , tum Vero etiam utilitatis . Itaque magno assensit, & laude ab iis qui aderant, auditae, mox fama apud ceteras Academias pervulgatae summam omnibus editionis expectationem commoverunt Nec abnuebat Valsalva: sed illis. valetudinis ta dabatur incommodis , quibus, ut iupra demonsistratum est, iis ipsis annis tentari caeperat . Ι- cones erant conficiendae, quae cum prima Dis sertatione proponerentur. Neque enim tertiaim
scripserat, qux curam eandem requirebat, cum
333쪽
3 qde edendis observationibus illis suis cogitationem sescepit, nonnunquam animi pendens, an adjectis ad eas aliis, longe alio pertinentibus, omnia rescriberet, decemque in capita digereret et quae res ipsa quoque afferebat moram. Sed tertia addita Dissertatione , hoc consilium prorsus abiecit; & Dissertationes ut recitaverat , ita cum Academiae, cui tradiderat, Commentariis edendas statuit. Dum horum editionecessariis de caussis diutius extrahitur, utrum isque accidit eorum quae in iisdem sunt a Viro Clarissimo Francisco M. Zanotio diserte , ut siniet, commemorata o , ut suas Valsalva Disi sertationes . aliquid in his expoliendi, et perficiendi causia , ab Academia repeteret, utque antequam redderet , supremum obiret diem. Secuta sunt illa quae ab Zanotio protinus subjiciuntur, Vere , cum narrat . perhumaniter , cum existimat, omnia scribente , iudicium de me & Heredum Valsalvae amicum , & tantae Academiae, honestissimum e missio ad me non modo earum Dissertationum , sed & chartarum Valsalvae omnium, quaecunque ad eius studia
334쪽
3IS attinerent, postquam S cunctae ita ut ipse omnino volui , numeratae fuerant , Sc singulae obsignatae ; sic autem volui ob illas caulsas quae
in earum chartarUm restitutione afferentur, nunc
facile intelliguntur: denique consectio Fpitomes Dissertationum illarum , a me neque ita multo post, ad Academiam mictae, quae cum eius Commentariis p) edita est. Quoniam vero in ea ad Zanottum Epitiola qua illam stimquanta maxima potui, brevitate Epitomen complexus , e Te caussas scrip si, cur Dissertationum editio mihi necessario esset in longinquum te pus differenda; quo in iudicio utinam deceptus effem ; hic fusius exponendum est, quae mihi ,& quot difficultates obstiterint non tam in re perficienda , quam in consilio capiendo qua eam potissimum ratione perficerem . Chartae fuerant ad me allatae maximo numero , quaedam inter se nexae, fere omnes solutae, aliae ad alianitarem attinentes, pleraeque autem ita scriptae , ut sibi scribere occupati homines, memoriae dumtaxat cauisa , selent, imperfectis sententiis , interdum & verbis, nec sine compendiariis noetis 3 cp Vid. Opuscitia .
335쪽
et Istis; nonnullae etiam, diffugiente atramento , vix legendae. Perlegi omnes labore improbo , quem tamen nota Valsalvae manus de consuetudo sublevabat. Inter legendum , quae prorsus inutiles viderentur, sepositi et ceteras , quaecunque aliquid haberent quod ad Di Tertationes , ad Tractatum, aut denique ad Anatomen quo quo modo attinere poTet, certo singulas adscripto numero mihi notatas , iterum ac tapius relegi donec quasi indice seorsim confecto , quid in qua charta extaret, facile , cum vellem , &scire liceret, dc reperire . Feci idem in Virorum doctorum litteris, quae erant plurima , ad Valsalvam scriptis , siquam vidi ad eius aut obiervationes , aut vitam illustrandam ex parte aliqua esse utilem. Sic tandem etsi plurim: inveni quae ad eorum dissectiones pertinent , qui ex vulneribus, aut ex certis aliis quibusve morbis interierunt, complures etiam observationes, dc quaedam experimenta, longe alio, magnam partem, quam quo voluissem , spectantia , quarum rerum omnium eae quae nunculum nullum habuerunt nam multae habuerunt
ut alias habeant , si vita stippetet , operam da-
336쪽
bo ; tamen quae potissimum quaerebam , ea inubio fuerunt mea spe , R Voluntate pauciora is . Illud magis miratus sum , vel quaedam defuiise quae olim mihi , atque aliis palam Valsalva dixerat ab se animadversa , aut observata, sive quod malim credere , multa chartis committe. re praetermiserat, sive etiam interciderunt; ut certe exemplum intercidit eius Tractatus amplissimis oris conspicuum , in quibus videlicet posset, siquid addendum , detraliendum , aut
mutandum videretur, commode adnotare. Cuius ego exempli hoc magis recordor, quod cum duo , haud amplius, ad eum modum facienda curasset, sibi alterum servavit, mihi at terum continuo dedit , rogans ut idem in meo facerem , quod in suo ipse esset facturus . Tale igitur eius exemplum ut summa conquiri diligentia iuberet, etiam atque etiam petere non
destiti ab illius seroris filio Fausto Stagnio I. C.& Canonico Forocorneliensi , spectata in Avunculum pietate Viro , qui & chartas eius omnes magna cum cura ipse collegit, & quaecunque de ejus vita minus cognita mihi erant , millo bene longo , Italice scripto, commentario Do
337쪽
docuit. Cum in stagnio, ea de re vicissim aeme admonito, non minor esset, quam in me
cupiditas exempli illius inveniendi ; cum Δ- pius non per alios modo, sed per se ipse quaesivi: set, neque ullum pene quaerendi finem feci Tet , illud nusquam extitit. Qua de re hic Commemorandum putavi, ut si unquam forte alicunde id prodeat, facile ab omnibus agnoscatur, metitque hic labor, Valsalvae volunt te cognita , felicius ab aliquo suppleatur .. Nam voluiise Valsalvam, ut in Differtationibus , ita etiam in Tractatu quaedam mutare, alia tueri , vel ex schedis ipsius constat; quae vero poti ssimum , & qua ratione , Vix usquam omnino constat. Una enim , haud amplius, charta est, in qua diserte adnotaverat , quid & quema modum in prioribus dumtaxat paginis Dissertationis tertiae sibi mutandum constituisset . Ita que magnum mihi onus laboris , atque ossicii suscipiendum putavi , ut quibus de rebus in is eius Tractatu, & Dissertationibus verba fiunt, iis de rebus primum quid alii & ante, & post ipsiim in eandem , aut in contrariam sententiam' prodidissent, deinde quid ipse, quid ego ob
338쪽
servatamus, attento animo, S libero ab om. ni partium studio considerarent, ut sic denique conaicerem , quae ipse sibi, si viveret, atque utinam viveret, tuenda, quae mutanda pol set existimare. Quae omnia etsi neque brevis temporis fuerint, neque modicae dissicultatis , nihil tamen dissicilius mihi accidisse, fateor, quam aut polirema illa coniicere, aut cum conieci m , quod tandem mihi consilium capiendum , quidve faciendum , constituere. Nam scum alia essient, eaque plurima , quae iure mihi laudari , & defendi possie ; alia vero quae aliquanto secus se habere viderentur e num propterea constare satis, crederem, illa eadem fitatura ni se quae Valsalva servaret; haec eadem quae deleret P Quid Θ si me aliquid iugeret ;multa autem posse . confiteor. Quid ρ si observationes , quantumvis sepe a me iteratae, non ad eundem semper modum responderent e id quod in aliis, neque ita raro , accidisse animadverti. Num mihi nihilosecius tantum sium
rem , ut quasi ipse Valsilva essem , quasi omnia quae ille , perspecta haberem , quasi aliter
atque a me , res nunquam ab eo potuissent , aut
339쪽
aut ab aliis possent inveniri ; in eius Scriptis
non omnia conservarem ; sed alia mutarem ,
alia tollerem p Contra ea, hae subibant animum cogitationes. Quid ρ si ut mihi, ita fio te aliis & videatur, di deprehendatur in his rebus. Quid Θ si has ipsas Valsalvi fuerat mutaturus . Num his conservatis, officio ipsi debito Θ num veri studio λ num publicae utilitati s . tisfaciam λ Simul veniebat in mentem , quam ipse fuisset veri diligens, ut verum semper consuesset rebus aliis omnibus anteponere , quantum esset veritus quidquam quoquo modo confirmare , quod , non dico num verum esset, dubitaret , sed tantummodo non per se sciret. Cuius animi specimen non unum dedit; sed hoc maxime , neque a me , neque hoc loco prae tereundum . Censor fuerat ab Academia anno ΜDCCNI. constitutus cum Viro Clarissimo Joanne Antonio Stancario , ut mea Prima orsaria Anatomica uterque ante editionem a , quae certis de caussis differri non poterat, ex minarent , &, si videretur , approbarent. Cum s ustachius Manstedius, in cujus acerbo obitu .m gnam nuper Italia, non modo Academia ,
340쪽
32 feeit iacturam , huic p esset, eumque Censores convenissent, haec Valsalvae sententia Diti se quidem non dubitare, quin meas observationes qua consuessem, diligentia, & fide in perlectis Adversariis scripsissiem ; sed illud tamen non intelligere, qui sibi eas liceret approbatione sua confirmare , nisi ante singulas per Anatomen ad Partes ipsas exegisset, verasque esse comperisset I quae res nec modici effet temporis, nec exigui laboris. Mirari hic Stancarius , obstupescere Μmstedius. Ille vero , sic sum, inquit, ut videtis. Morgagnum diligo ; sed verum magis. Itaque mihi stat non approbare, nisi spatium detur per dissectionea recognoscendi. Quid verbis opus est Θ Vix cessi, vix dedit tandem permotus manus postquam ab utroque factus est certior , non illud a Censoribus leges Academiae postulare , sed hoc tantum , quod ultro fatebatur, non videri sibi quidquam esse in eo libro quod aut falsum esse sciret, aut alienum ab Academiae institutis . Atque hoc Valsalvae factum , Stancarii, ut inportuit, & Μanoedii manu testatum , sicut eo