Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3 22 cite quidem sed non levissime tuli, ita nunc senex & probo , & laudibus effero : mentem enim unice ostendit Viri, nihil, si opus fuisset, amicitiae daturi, sed huic Verum, ut par est ,

constantissime antelaturi. Cum haec ita essent, diuque animum modo in hanc, modo in illam partem distraherent ; vix tandem me ab ea amcipiti cogitandi cura expedivi ea ratione ut paristi utrique satisfacerem ; sed magnum ipse si sciperem scribendi onusti quod, etsi me annos jam multos premit, leve tamen existimabo , si ab aequis & intelligentibus Viris meum hoc comsilium non improbatum esse cognovero. Est autem hujusmodi. Primo loco Tractatum de Aure Humana non modo iisdem archetypis Tabulis quibus duae posteriores editiones caruerunt, ornatum , sed talem omnino damus , qualis a Valsalva editus fuerat; nisi quod voculas aliquas, salva sententia , interdum mutavimus , quae contra eius voluntatem , nobis longo usu hac in parte probe cognitam, irrepserant, quasque adeo per se ipse fuerat mutaturus. Sic

etiam in contextum accepimus adnotatiunculam

quandam ad num. viII. Cap. v. jam tunc posmquam

342쪽

3 squam hoc Caput a typographis descriptum fuerat , sub asterisco , quando aliter non poterat, ipse subente , in ora additam . Sic denique si- qiiid praterea ab iisdem operis manifesto peccatum fuerat, emendare non omisimus . Tractatui posthumas Dissertationes subjecimus. In his sententiam nunquam , at verba sepius, nec

raro Verborum quoque circuitum ea ratione

commutavimus, quam vel olim Valsalvae ipsi maxime placere in conficiendo Tractatu , cognoveramus q , perspicuam magis, quam icultam orationem , nec tamen omnino incubiam probanti. Nihil addidimus, nihil p termisimus, si quiddam excipias sub finem tertiae ' Diisertationis, idque non de nostra tantum , sed etiam de utriusque Amicorum , hominum doctissimorum sententia: erat enim cogitatum in. explicabile , S , quod consequitur, plane inutile. Contra, in Dissertatione eadem quoseam locos ita restituimus , quemadmodum ipsium cognovimus ex charta, de qua ante dictum est , per se facere decrevisse. Insuper unamquamque Dissertationem in plures quasi articulos distribuimus, singulisque articulis & suum nume-X a rum

343쪽

mm praescripsimus, & ad oras summulam adstripsimus eorum que in quoque articulo tradu tur r non quod harum rerum in ejus chartis ulla nobis inventa sit ; sed quod in Tractatu illas

omnes volui se, memineramus; ut non vide

tur in Differtationum editione filisse omissurusia Denique cura accessit conficiendarum Tabularum , earumque explicationum . Reliquerat iule quidem Figuras novem, omnes ad Differta tionem primam attinentes ; sed aliam sere in alia charta, non collectas in Τabulas, non assi scriptis numeris , non inscriptis litteris distinetis, non adiectis explicationibus illustratas . In uno dumtaxat illo quid in illarum quibusdam pingendum curatat, preme & continuata oratione, quasi memoriae causa , adnotaverat. Nos igitur in tres , quas Disertationibus interiectas edimus , novas Tabulas diitribuimus, numeris , &litteris diffinximus, hisque respondentibus explicationibus ad eius mentem declaravimus . Atque ut ille ab eodem quo ad Tractatus Figuras usus fuerat, egregio Pictore Angelo Michaele Cavaggono pari & huius , & sua diligentia atque industria has quoque delineandas

cum Diqitigod by Corale

344쪽

curaverat : ita & nos ut ab eodem , a quo primae , laudato Scalptore Francisto M. Francia

in aere instulperentur anno MDCC xxv. curavimus, nullis neque sumptibus, neque precibus, neque monitis parcentes, ut scalptura omni effparte, summaque cum fide picturam sequeretur: cuius certe voti , excepto uno aut altero,

de quo in explicationibus admonemus , loco , compotes fuimus. Hactenus quo consilio satis a nobis factum sit primis illis rationibus , expositum est i nunc quomodo alteris , indicabimus . Duodeviginti Epitritis scripsimus, quarum undecim ad Traelatum attinent , reliquae ad Differtationes . In utrasque autem conjecimus tum quidquid ad singula ex ordine capita , R rerum argumenta , in Valsalvae chartis spectare, deprehendimus, quod bono in lumine eollocavimus ; tum quidquid ex anatomicorum iuventorum hi taria ad eastem res pertinere , intelleximus ; tum quidquid de his iisdem rebus aut ad eundem modum , aut secus ab d ctissimis Viris non modo olim, sed ad haec usque ultima tempora scriptum esse , cognoVNm . I is omnibus nostras, quales eae cunquy

S a sent,

345쪽

3 et ssunt, non paucas certe , neque indiligenter hibitas observationes , dc animadversiones adiecimus . Secundum has, ubicunque id facere, Squatenus facere licitum suit, simul verum , simul Valsalvam defendimus. Siquando autem credidimus, utrumque simul defendi non posse ;idem quod ipse ibi facturus filisset , ingenue est a nobis factum, ut Valsalva excusato , Squoad potuimus, laudato , verum tueremur . Has autem Epistolas etsi una cum Valsalvae Scriptis emittimus, non omnibus tamen scriptas VGlumus . Sunt enim ita cum iis coniuncte, ut facile a Bibliopola seiungi queant. Itaque m qui eam de Valsalva opinionem habent, quam si ullo de homine habere liceret, de ipso in primis habendam faterer, nulla ut defensione egere , nulli ut suspicioni erroris obnoxium crodant ; ii poterunt in eius Scriptis acquiescere , securi ceterorum. Qui autem illa eo sunt animo in manus sumpturi, ut siquid forte minus placeat, id reprehendant; hos vero etiam atque etiam rogatos volo, ut se tantisper ab eo

judicio sustineant, dum illi Vals algae loco re spondentem in meis Epistolis locum perlegant.

346쪽

Saepius enim aut ita defensum , aut ita excu- isatum invenient, ut aut nulla reprehensione opus esse , intelligant aut siqua forte , ea certe quae cum aliqua tamen sit laudatione conjuncta. Sicubi autem viderint, vero CDπente me ire in alia omnia, non continuo Valsalvam arguant; sed sic existiment potius, idem illum facturum fuisse , si diutius vixisset, si spatio dato , plura observare , plura animadvertere , plura etiam legere potui set : nam quamVis magnus illa tempestate Anatomicus fuerit , non ei tamen licebat quid a posteris inveniendum eΩset, divinare . Simul eorum quae supra disi , sint , veniat in mentem , futila ipsi in animo mutare quaedam in Scriptis suis , fortasse illos eosdem locos. Ad extremum , quidquid displuceat, me potius, & consilium meum , non nimum, reprehendant. Siquid autem forte a me felicius alicubi aut observatum , aut an madversiim , aut constitutum esse, crediderint,

non mihi illud, sed Valsalvae ipsi acceptum referant e qui nisi me olim adolescentulum ad haec studia inllituisset, nisi quaerendo praeivis set, observando praesuxisset, nihil a me horum susceptum esset. X ε νῆ'

. Ni

347쪽

NERIO CORSINIO S. R. E. CARDINALI ANGELUS FABRONIUS S. P. D.

SI cui forte laude dignus videbor , quod ad

Historiam scribendam me applicuerim , quid quid hoc erit laudis tibi, cardinalis amplissime , referam acceptum , qui me adolescentem alia studia colentem , alia cogitantem ad hoc scriptionis genus vocasti. Placuit enim tibi onus mihi imponere , ut litteris mandarem res gestas summi Pontificis Patrui tui CLEMENTIS XII. , quod quidem licet majus esse intelligerem , qκam ego ferre possem , recepi tamen , cum maluissem via deri nimis audax . quam parum Ooluntati tuae obsequens. Confeci ergo commentarios rerum si lius praestantissimi Pontificis, eosque in lucem exire sivi, nihil reformidans criminationes hominum , quas multas fore videbam multis de causA , sed ea praesertim quod non satis consultum tanti Pontificis memoriae videbatum , quod ab eo illius historia tractaretur , a quo maturitas ata

tis , oe ingenii, scribendique exercitatio aberatis ded

348쪽

329 Sed qui semel timorem abjecit, eum bene θ n Uiter oportet esse confidentem . Itaque Vix atame satis factam fuit promisso ac recepto, quo me tibi obstrinxeram , eum ad allus Pontificis historiam contexendam animum traduxi neque hoe

contentus explicandas quoque suscepi vitas excellentiam doctrina Italorum , qui aut nostrais , aut patrum memoria floruerunt. Opus quidem Magnum , quod plurimi his temporibus apud nos vixerint, quorum imagines exprimi maxime com ducit ad Italiae laudem , ejusque recolarum ut, litatem ; quodque necesse sit in magna rerum varietate Persari, cum mus in una facultate , alius in alia excelluerit. 2 eque autem ego sum ita demens , ut me tantu onus solum sustinere posse putem. Itaque vocabo alios in societatem laboris , nihil statuam in referendis, perpendendiueque scriptis libris. quod homines judicio eruditisesimi prius non comprobaverint; eligam idoneos rotarchos , qui , si quod erit animadversum peccatum , corrigant ; exquiram sinceros O Gridicos doctores, qui me de iis rebus , quas scire opus sit, diligenti me faciant certiorem ; admonitares quoque non vereinudos mi

349쪽

hi parabo , qui me attentum teneant ad omnes Historiae leges, praesertim cum scribendum erit de hominibus aut amicitia , aut aliis linculis me. cum conjunctis, ne amori meo plusculum quam concedit veritas largiri videar . His subsidiis spero non solum aequorum expectationi, sed etiam iniquorum laetidiae me satisfacturum . Tu interea , Cardinalis amplissime, habebis diligentia meae signum in hac , quam ad te mitto , Cardinalis Drsii vita, a qua idcirco scribendi initium sumpsi, quia me tibi rem gratam facturum putavi . Explicat enim scripta , mores, consuetudinemque hominis illius, cujus commodis, ac di

gnitati sic favisti , at plura a parente proficisci

non potuerint; quiq9e tantis erat tibi non solum beneficiorum, sed etiam amoris vinculis astriactus , ut nulla unquam fuerit amicitia conjunctior. Saepissime mibi de hac amicitia cogitanti quaerendum videtur, quid tantam amoris vim g, gnere , O continere potuerit. Cujus rei hanc unam caussam reperio, lumen scilicet virtutis , quod in utriusque Cestrum animis elucebat. Profecto nihil est virtute amabilius, nihil quod magis alliciat homines ad diligendum S quapropter

350쪽

cum aliquem nacti sumus, cujus cum moribus et natura congruamns, quod in eo virtutem, bonitatemque perspicere .ideamur, exardescat oportet admirabilis quaedam benevolentiae magnirudo .

Itaque dubitare non possum qκin tegens ea , qsae pertinent ad declarandos mores Orsii, tute ipse eognoscas , O reviviscat pristinus ille amor , qui inter vos fuit, si forte praepotens mors illum potuit imminuere. Neque in his libris hoc unumiui exemplar intueberis, Cardinalis praeclari ne . Propositum est enim nobis, ceteras inter imagiavem quoque exprimere Philippi Corsinii Patris tui. Cujus quantique viri l Is profecto ita Vixit, ut omnes in eo sint admirati praestantiam in litteris , justitiam , fidem , probitatem , prudentiam , liberalitatemque . Est in manibus hominum M xicana Historia, quam ex Hispanico in Italicum sic eonvertit, ut nihil fieri possit elegantius : extant quoque nonnulla ejus orationes, D'ne nobiles , quas in doctorum Cirorum catibus dixit: nota sunt summa, quae in elim contulo runt , honorum ornamenta Medicet Trincipes,

inter quae non illud postremum fuit, quod a Ferdinando II. electus fuit cum viro immortali memoria

SEARCH

MENU NAVIGATION