Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

moria Laurentio Magalotto , qui comitaretin ejus Filium Cosmum in itinere , quod is per Europam habuit. Credibile est quidem a tanto Primcipe carissimi Filii curam nonnisi iis fuisse concreditam , qui poterant illum ad omne eruditionis , .irtutisque genus instruere. Sed de his sellas. Tu fac interea, ut quando jam hoc tribuisti humanitati tuae, ut nos nostraque studia susciperes, tribuas idem constantiae, ut suscepta

tuearis ac foveas. Vale . Romae Kal. Maii MDCCLXIII.

Osspsus AUGusTINus VRsius Florentinus , parentes habuit Josephum Ursium & Elisabetham Iannetiam , quibus etsi honos, ac ius Florentinae Civitatis hereditarium , tamen non admodum ampla res familiaris erat. Ab his , quod integritate morum eminerent, quanta diligentia fuerit Josephus jam a prima aetate institutus , facile est existimare rQuantam vero is de se iam tum omnibus f ceret expectationem , hoc erit testimonium .

352쪽

Quartum agebat aetatis annum , cum ad M terteram , quae in oppido S. Cassiani , quod Florentia millia passuum octo abest, religiosum Vitae genus professa fuerat, eum parentes adduxerunt . Erat eo loci eadem vita institutoque astricta virgo quaedam laude pietatis excellens e gente Paolsanta , quae ut puerulum vidit, patri ominata est illum Romana purpura illustrem fore . Quod praedictum facile obtinuit fidem , non solum quia non sine aliquo instinctu inflatuque divino factum eme putabatur , sed etiam quia non levi confirmabatur coniectura . Elucebat enim in puero indoles ad virtutem magna, quae summa omnia atque praeclara portendere videbatur . Politioribus 1ludiis, ut primum per aetatem licuit , Viris e Societate Igsu magistris usus , γperam adeo diligentem , tantoque cum progressu dedit, ut industriam laudarent omnes, ingenium admirarentur. Nec minori laude , cum se ad Philosephiam contento cursu transtulis et, in ea versatus est , secutus Peripateticos . Τali modo quasi gradu quodam , atque aditu ad ceteras facultates iacto, Pisas proficisci meditabatur , ut ibi iuri Civili & Pontificio stude

ret. Distiirso by Cooste

353쪽

ret. Sed repente hoc consilium abiecit, ut se totum Deo voveret, eam putans esse praeclaram beate vivendi & simplicem & directam viam , quae Vix rerum humanarum suctibus abluatur . Itaque Feiulas ad S. Dominici Coenobium se contulit, ibique Ix. Kal. Martias anno MDCCVIII. , cum ageret septimum & decimum aetatis annum in Praedicatorum Familiam cooptatus est, nomine sibi imposito Iosephi Augustini, cum antea Augustinus Franciscus appellaretur . Annum ipsim cum tiro ita vixisset , ut facile prospicere Collegae eius possent, qui veteranus aliquando futurus esset, incredibili eo. rum omnium voluntate , suam ordini, cui nomen dederat, perpetuo obstrinxit fidem . Florentiam inde missius ad excolenda in Caenobio S. Marci rerum divinarum studia , tantam in his operam collocavit, ut ternas vel ad siminum quaternas noctis horas quieti concederet. PK 1ertim vero his temporibus versatus est in legendis SS. Patrum operibus , cognoscendisque Historiae Ecclesiasticae monumentis; videbaturque jam ab adolescentia , perfectum quiddam atque absolutum hoc in genere attigiise . N que

354쪽

que illud est praetereundum , quod nunquam se ad legendum conserebat, quin prius, secutus splendidissimum illud non modo sui ordinis, sed etiam Catholicae Ecclesiae lumen Thomam Aquinatem , preces quasdam diligenter adhibuisset. Quae, aliaque multa sincerae pietatis igna cum effugere non possent oculos suorum , illud fiebat, ut non minori apud illos esset. Opinione sanctitatis, quam doctrinae. Non post multo quam Sacerdos est factus, suscepit munus do. cendi ; docuitque eodem in Coenobio S. Marci

Philosophiam primum , satis quidem docte &perite; mox Theologiam tanta nominis sui commendatione , tantaque auditorum frequentia , ut magna adhuc memoria sit eius magiiterii. Etenim non exsuccum quidpiam exhibebat auditoribus suis, sed plenum ac perfectum , quosque argumentorum Vi, variaque eruditione animos & veritate percelleret, & singulari voluptate persunderet. Sed tamen adhuc Ursii fama exiguis continebatur finibus. Hi veror multis

postea ab eo scriptis libris, magnisque doctorum virorum de iis iudiciis, sic amplificati sent, ut ille non minus fuerit absentibus, quam suis

355쪽

civibus cognitus. Est Florentiae Melani, quod vocant, Oratorium ad S. Jacobi. In eo statis diebus coetus habebantur illustrium aliquot civium Florentinorum , cum quibus una adesse , deque divinis rebus , rectaque institutione morum famuliari sermone colloqui unus aliquis conssieverat Coenobii ad S. Marcum Alumnus . Id munus cum Ursio obtigisset, accidit ut aliquando sermonem instituerit de mendacio , docueritque quam illud esset indignum non selum orthod

xo , sed etiam honesto quolibet homine. Cui e sedalium unus r Valde tibi assentior illud quod

a te dictum est ; sed velim mihi persuaderi ,

non extare , ut aliqui existimarunt, O in his Caresus Ambrosius Cataneus , legem quandam hominum eonsensu statutam, quae verbis interdum omnem

adimit sensum, sic ut est, O non est demant esse nota assismationis negationis , nibitque s

nent,quando ex proditione veri nasci oportet grave aliquod damnum, puta vitae, rei, atque existimati nis. Hanc sententiam paucis tum verbis confutavit Ursius ; sed mox accuratius, & copiosius au-elaritatibus , exemplis , & rationibus conquissetis, oppugnandam putavit. Librum ergo confecit,

356쪽

fecit, ediditque Romae an. MCCXxvri. quo comtendit legem illam ignoraue veteres Philolophos & Ecclesiae Patres, e quorum scriptis, ac praesertim Augustini multa sumit, quibus in . hac quaestione testimoniis utatur r clara & illustria Martyrum exempla in medium proteri, qui mortem oppetere maluerunt quam Uerit tem laedere et hoc exigere Dei Numen , natui neque rationem dicit, ut verba declarent animi nostri sensus, proptereaque non esse in pintestate hominum, excogitato materiali, ut U cant , Verborum usu, divinam hanc , natura-

lemque legem dissolvere . Haec aliaque huiusmodi bono in lumine posita, S haud impolite patrio sermone explicata, satis multa esse putabat Ursius ad sententiam sitam propugnandam . Quoniam vero non defuere qui illa conati sunt invadere , non dubitavit iterum in arenam descendere ; editoque in vulgus altero libro, ut sua magis magisque confirmaret, & quae con-

tra dicebantur dilueret , excitatae de se expectationi cumulate satisfecit. Sed non propte, rea alterius partis propugnatores siluere. Cum que horum nescio quis epistolam vulgasset, quae

357쪽

maximam apud eosdem consecuta fuerat celebritatem , hanc continuo adortus est Ursius , opposuitque ei Demonstrationem quandam Ne logicam , in qua eil summa quaedam continu tio serieique argumentorum , ut aliud ex alio nexum, & omnia inter se apta colligataque videantur . Inter haec siquid incurreret subsecivorum temporum , quae homo , siquis unquam alius indiistrius , perire non patiebatur ,

id ille totum insumebat in actis martyrii Sa ctarum Perpetuae, Felicitatis, Sociorumque illustrandis, vindicandisque tisitem Sanctis Martyribus a Montanisini nota, quam Samuel Basnagius , plaudentibus Actorum Lipsensium Scriptoribus , illis inurere studuerat. Quod si Iaude dignos eos existimamus, qui scriptis filis a Platone, Aristotele, Epicuro , Solone , aliisque antiquitatis Philosephis criminum suspicionem propulsarunt ; quanto magis p dicandus est is, qui non inanis ac falce, sed selidae ac

Verae sapientiae cultores, propagatoresque eximios , & unde tot & tam praeclara ad nos di- manarunt exempla virtutum , sibi defendendos

simit adversius inimicorum calumnias p Ursius igitur

358쪽

tur librum elucubravit, ac typis commisit an . ΜDCCXYvIII. in quo firme , eleganter, ac copiose comprobat horum Martyrum orthodoxiam, omnesque contrarias Bastagii rationes Iabes etat. Cuius rei nullum certius afferre possumteltimonium , quam quod iidem Actorum Lip- sensium Scriptores non dissimile huic nostro de illo libro pronuntiarunt iudicium ' . In hoc ipsblibro haud pauca disputantur contra Ruinartium de Dodu vellum , qui negabant horum Martyrum Acta collegisse atque edidisse hominem e grege Montanistarum di deinceps disseritur de visis , qua in re illud Ursius ostendit, prioribus Ecclesiae ciculis Deum illa iape sectatoribus sitis dedi ila ad occulta iis aperienda. Porro id caussa sexigere videbatur, quoniam Basilagius non leve se arbitrabatur ducere argumentum , cur ii Martyres dicendi essent Montani haeresi conitaminati, ex iis , quae eosdem in somniis vidisi se, atque praedixi ila Acta narrant. Demum

quasi quandam appendiculam in librum intulit, quae Franciscus Castilionensis scripserat de vita , , Rique morte , quam pro vera Christi religione

359쪽

exeunte iaculo xv. occubuit B. Antonius Pede montanus, eaque notis illustravit. Sic enim se put ivit de Coenobio, in quo degebat, mereri optime , propterea quod Pedemontanus eius alumnus fuerat; quodque tum ille , tum Caliblionensis fuerant S. Antonino Florentino Archim piscopo coniumstissimi , quem institutorem ac parentem habunse merito idem Coenobium gloriatur. Vix dum opus istud perfecerat Ursius , cum aliud est aggressus, ut probaret adversius Μartentum , Lupum , Petavium, Iuveni nium ac praesertim Albaspinaeum, Ecclesiam tribus primis ciculis minime denegasse reconciliationem iis , qui essent capitalium criminum rei . Videtur Ursius orbem omnium peragralse Ecclesiarum , quae ab Apostolis conditae fuerant,

aut quae illarum erant soboles , ut ex earundem monumentis gravissima certissimaque in eam rem semeret testimonia . Nec vero ignorabat iis temporibus fuisse quosdam in Affrica,& in Hispania tantae severitatis in maioribus

criminibus animadvertendis , ut iis , qui eorum culpa tenerentur, reditum in gratiam cum Ecclesia patere noluerint; sed aiebat, unum aut

altem

360쪽

alterum huiusmodi exemplum nihil valere conatra morem & disciplinam , quam homines ab Apostolis acceperant, quaque docti fuerant, sic in sontes severitatem adhibendam et se , ut mugnis condimentis lenitatis, ac misericordiae mi tigetur. Profecto in hac libro Ursius se praesi tit Theologum praeclara , reconditaque eruditi ne atque doctrina. Cum vero non semel a re proposita , opportune tamen semper , digressius Diiset, ut tempora constitueret quibus aut Μar. cio in Ponto & Asia disseminavit Cerdonis edi rores , aut Tertullianus Montani sectator esse caepit, librosque suos vulgavit de Corona MAlitis , & de Pudicitia , aut uterque Decius Urbem reliquerunt, aut Ileberitana Synodus habita fuit , tantam temporum mentiam ostem

dit, ut huic rei in primis studuitse videatur. Accidit interea ut Religiosi ii viri , quos idem sodales contubemalesque habebat, sibi de more constituere vellent Praesidem . Etsi permulti erant quos aetas , rerumque usus , & virtus, doctrinaque commendabant, unus tamen Ursius cunctis suffragiis electus est, cum vix Octavum di trigesimum ingressiis esset aetatis annum ω

Υ 3 Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION