Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1730년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

. erectione adhaereret. Qua animi praesentia & constantia, maxime vero devotione i summa, & pia in DEI & Salvatoris gratiam di merita fiducia conspicuus, animam tam demi placidissima & beatissima analysi reddidit creatori maximo die tertio Januarii. anni hujus 173o. hora post meridiem nona , quartum supra octogesimum annum. agens, in quo vere ιmpletum esse puto, 'quod dici solet: Q Heum oportere sinem mori. Ita quidem issus terrenis ereptus est ' illustris SCHROECLIVS, plangunt Musae, dolet patria , lamentantur aegroti, ipse ta. men meliori sui parte superstes, divinae Aea- demiae Socius adscriptus coram aeternae s i, pientiae throno inenarrabilia verba disserit. aeternam interim nominis immortalis post . st trahens nobisque relinquens se grantiam. Quam in ultima' voluntatis quoque suae demonstratione insigniter au- xit, variis Iegatis ad pias, quod dicunt, causas destinatis. Immo ut Orbi literario post cineres quoque & saxillas prodesset, Bibliothecam quoque tuam, optimis&prm silantissimis libris refertam, celeberrimae Augustanae Rei p. Bibliothecae Legato intulit, in qua tam diu de SCHROECKIANI Nominia & famae celebritate loquetur,quam

52쪽

Et haec sunt, Amice Iucundissime , quae de tanto Viro, uti imperasti, non tam copiose & ex argumenti dignitate persequi, quam insubida potius di praerupta scriptione, qualem meam paupertatem nosti, delineare constitutum fuit. In qua tractatione, si vel Tu vel alii balbutientis offendentur infamia , dabit tamen gratiam & conciliabit benevolentiam argumenti nobilia

53쪽

VINDICIARUM

EXercitationis suae de Ain

LIActenus ergo abunde docuimus, nulla A perspieua loca a Cl. Gunduvio allata esse, ad Systema suum defendendum. Videamus jam utrum alia argumenta in promtu habeat, qui suam sententiam tueri possit. SecI. VIII. Dipist. suae incipit systematis sui psnere fundamenta , omnia huc

D B. Lector Deile deprehendet, dissertati inem hanc apologetieam, vivo adhue & spi nte Cl Guo lingio, ab Auctore conscriptam. Cum enim iam ad prelum parata esset, fama ad ipsum delata est, Illustrem virum ad plures abiisse. Haesitabat igitur, utrum illam luci publicae expositurus esIet, nec na

54쪽

De Abeismo Platonis. 49

f huc redeunt z Materiam Platonis secun- dum me esse aeternam, minime a Deo e. nihilo creatam, eandem ab aeterno fuisse in confuso motu 3 motum autem materiam non habere a se, non item a Deo creatum.

necessario igitur ad emanationem cons giendum ι ubi autem emanatio , ibi flu- . ertum locum habere, materiam igitur a Deo V. ab aeterno emanasse. Haec sequentibiis thesibus identidem repetit, atque ad ea tanquam principia mathematica provocat.

Sed tota illa suppositio falsa mihi videtur. Confundit enim perpetim quaslionem juris cum quaestione facti. Eucissis inter Cl. Via ψ rum S me hae est: utrum Plato vino ea sera untiae addictus suerit, necne Z asserit ipse,ego

ne, verebatur, ne quibusdam mortuo Leoni insulta re, uti proverbium habet, videretur 'Cum autem amici, quibus multum tribuit Auctor dissertationis, monerent, apologiam illam , ad illustrationem hujus thematis, aliquid conserre posse, desiderio illorum satisfacere voluit. Quod si beati viri adm ratores putent, verbum aliquod duriusculum Apologetae exincidisse , illud non dictum quam maxime vellet, fimui. tamen rogat, ut illi, qui manes ejus venerantur, velifieationem B. Viri legant diligenter,antequam apo logetiea hae dissertatione acerbius, quam par esIet ν

xceptum elis Defunctum, iudicent.

55쪽

st, Meismo Platonis. i

nia, ex quibus sententiam Platonis cogno- istere licet. Adduxit ille duo loca, quibus , probare voluit, materiam e sinu Dei propulsam. Ego non solum directe alia huic sententiae opposita adduxi testimonia; Sed . ostendi etiam, illa ipsa ex Philebo& Locro adducta prorsus nihil probare. Existumo a tem , in explicatione veterum perspicuis testimoniis insistendum esse, sive illa vera

vel falsa, nostram sententiam confirm/tu ra, aut subversura. Tota autem moles ra liseinationum Gundtingit ex meris conjecturis & eonsiquentiis em s. Absura . dum est, inquit, Platonem materiam. aeter.' nam per se subsistentem, confuse motam, credidisse. Ita est. Sed num ideo sequi- tur: Ergo Plato id non professus est 3 ergo clarissima testimonia neganda, aut alium in sensum torquenda ξ cedo consequentiam. Non enim quaeritur, quidsentire detuerit. auth: quomodo potuerit ratiocinari , sed quid sen- i' seri V ab hac quaestione st distedimus, merasiurgem tenebrae. Meroetis aliique inter ve- teres agnoverunt, absurdum esse, materiam aliquam statuere aeternam, hinc nimio tan-- dem amore Platonis abreptus Hierocles adin' seruit, Platonem ereaιionem materiae e nihi- .: lo prosesium. Sed vapulavit ille. Quare

56쪽

quia, quid dicere debuisset Plato, ostendit, non item quid senserit. Si ad Spinoetae

Systema oculos mentis convertamus, non minores dissicultates occurrunt, sed erro

rum monstra. . Quid ergo faciendum

r mea opinione, positis omnibus pnaejudica. tis opinionibus, legendus ipse Plato, neque unus aut alter locus evolvendus, sed to. ' tius Systematis nexus, quantum fieri potest,introspiciendus,& tum demum quid sen. serit, verum an falsum, absurdum vel soli. dum. dicendum. Hoc pro viribus praestiti, ',' apertissimaque adduxi loca, quibus probatur, Platonem materiam aeternam a Deo prorsus diversiam , nullo modo conjunctam agnovisse. Sed fluxionis materiae e Deo nullum est vestigium. Num autem prO.pter motum materiae, quem Plato in ma- i' teria illa indigesta supponebat, contra eviis dentissima illa testimonia & nexum Syste- matis, asserendum est, fluxionis illius cau. iam in Deo quaerendam, Platonemque unucam substantiam agnovisse t non putave. , rim. Eadem ratione, si ita veteres interis pretari liceat, probabo, Platonem Creati nem e nihilo agnovisse. Exaggerandae tanis tum erunt dissicultates , quae in Systemate duorum principiorum & Dinoetae locum

i 1 I . . . A

57쪽

32 De Meismo Platonis.

habent, di adferenda quaedam loca, quibus hoc probari videtur, & habebo, quod vOlo. Sed ita frustra me esse, omnes rerum V aequi arbitri judicarent. Hinc puto, inutialem esse illam quaesionem Sect. Io. alibique roties totiesque repetitam, quomodo materia a Deo moveri exornarique potuerit, si per se extiterit quodnam ius habeat Deus in materiam 8 Neque enim ego ablatadae sententiae a Platone assertae explicationem dare vel possum, vel Eebeo. Si D. Guniami interrogarem , quomodo admirabilis ille ordo a causa necessario agente secun

dum SpinoZam exoriri potueriti sine dubio responderet, quaeri, quid SpinoZa senserit, non item, quid statuere debuerit. Sibi e go habeat idem responsum. Nullus ex iis, H qui absurdum Transsiubuantiatioms dogma defendunt, hoc σῆροελον explicare potest,

nec minus tamen constanter defendunt. Suffcit igitur probasse, Platonem materiae, aeternam subsistentiam probasse, licet, qua ratione eam probare, aut cum aliis assertis conciliare potuerit, explicare non possimus. Haec cum iam in dissertat. mea dixissiem, D. Gundling. Sect. 98. hanc meam responsionem abseurdam vocat, s nscire me leges

verisimilitudinis. Sed ego pro mea sim-

58쪽

De Atheismo Platonis. 53

pi tate hactenus credidi , summum gradum verisimilitudinis emcere aperta testia monia, in quasione nimirum fata. Utrum autem testimonia adtulerim persipicua necne, aliorum, qui extra partes sunt, judicium

esto. Neque enim, adiat D. G. omnes, quas . inos cernimus oriri inde periculosas eonclusio- nes ex emanationum doctrina, comprehendit

Plato. Sed probandum primo, Platonem emanationem ex Deo statuisse. Deinde maiori jure eam responsionem meam facio. . Ego non conjecturis, sed argumentis pro- , Platonem materiae aeternitatem agnovis- .se, & hoc posito, ajo, frustra absurditatem hujus dogmatis urgeri, quandoquidem omnes consequentias inde orituras forsian non perspexit. Plato ordinem universi contemplans, summum mundi Rectorem esse conclusit, dum autem ad materiam . se convertit, creatio ex nihilo illum tu habat. Asseruit igi ur, materiam esse aeteris nam, de modo, quo Deus in eam ageret, aut quod jus in eam haberet, interea solugitus non erat. Exornata est secundum eum

a Deo materia , ergo hoc fieri etiam m. tuisse conclusit. At Chaldaei, inquit, 'ii, Pythagoras, Heraclitus, Socrates aliique απο uης sta erunt, hos secutus es Plato. '

59쪽

At ego haec omnia mihi probari vel Su. f Scio, Heraclitum, P hagoram aliosque assem . ruisse, materiam in perpetuo fluxu est. Sed . materiam illam in perpetuo fluxu existe tem ex Deo tanquam substantia corporea ' emanasse, hoc inquam probari vellem. . Seio, P. Baulium jam ante Gund grum talia i perhibuisse ; sed suo tempore ostendam, non iis argumentis superstructam esse banc assertionem, quae veri amantem in adien ς )sum pertrahere possit. Sed pone , hos omnes vinoeae sententiae addictos fuisses . . i. . tum quaestio gravissima superesset, utrum it' Plato hae in parte ab iis secesserit nec ne t& ita denuo ad perspicua loca Platonis omnis controversia devolvetetur. Cum -- . tem hactenus e Platone perspicue consen' A, A 'sus ille cum Spinota probari haud possit , iure ad sero. eum in alia omnia ivisse. η

' gemmat , veteres quidem sternitatem mate-

pro os, sed si mul tamen eandem matr- . riam fluidam ex effintia divina emanain,

/ὸ hibis. Nullo autem cum hoc probet testimonio , opus non est , ut multis .

60쪽

huic objectioni inhaeream. Sect. X Vcν XIX. eandem cantilenam repriis, caerogat, , ut explicem, quomodo ergo materia aeterna ordinari potuerit a Deo quam potestatem habeat Deus in materiam aeternam eunde motus ille confusus materiae 3 Sed supra satis respondi, ad has quaestiones in terrogandum essePlatone ipsum. Probandum saltem, posita illa materiae aeternitate, Deum tolli, aut unicam enici substantiam. Sect. . denuo ad ' ptios, Chaldaeos cn. pro--cati ἀποφλας defendentes. Novi, CGL daeos de intelli Iuridus Sentionibus & άπορροιαις loqui, siquidem standum est fragmentis illis, quae restant. Sed earum nomine intellexisse proprie dictum aliquem Auxum, pamriumque draul nem, probandum esset. Materiam interim certo sensu α γεννάον & γεννῶσα dici posse, supra jam monui. Proum cat ad Stillivsseret Orst Sare. Lib. Ill. p. 846, in quo Museris ille Praesul ostendit. Thaletis dc Platonis materiam confuse motam idem esse. Concedo hoc , sed probetur: Thaletem dixisse, materiam illam, quam υδωρ vocat, e sinu Dei per fluxionem emanasse. Non quaeritur enim, utrum Platonis materia aeterna in perpetuo fuerit fluxu 3 sed utrum ex divina Estentia Numinis

SEARCH

MENU NAVIGATION