Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1730년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

gre Pentas Epistolarum

tua in me caritate. Vtinam tandem aliis

quando referre liceat f At quamdiu vixero, asylum mihi tam amice oblatum numquam obliviscar.

Doleo, quod Mabillonii effigies quinto Annalium Tomo tibi misso desit. Jactrura resarcietur. Haereditarius Princeps mir-tenbergicus Parisiis nune degit: Juventutis eius moderator Christophorus Psamus, mihi dudum notus, in comitatu eius est. Huic credidi fasciculum sex icones a tibi amieisque tuis destinatas continentem, di septimam tenuioris chartae, initio Tomi, obversa ad titulum facie, praemittendam. Promisit, se brevi missurum, vel Vima, vel Vienna , prout occasio , quae non deerit, se offeret. Tantisper igitur sustine: le.. ior quippe fasciculus est, quam ut vectoribus publicis mitti possit. Regiis quidem eurioribus uti si lieuisset, brevius &expeditius 'fuisset: Sed Rege nostro mortuo, totaque aulae facie immutata, qui jam cursores sint, non novi. Opus R. P. Hieronymi , germani tui, de Rerum Austria- carum Scriptoribus, avidus exspecto. HONrare, urge, stimulos adde, ut cito prodear. Quantum enim utilitatis ex eo percipere

312쪽

possim , probe nosti. Tu interim quod moliris, amice mi Vereor, ne susceptum a te opus de Scriptoribus nostri ordinis r frigescat. Nollem tamen: id quippe vehementer cupiunt multi; & nisi tu adgres sus fuisses, adgressi fuissent alii, quos dehortatus sum. Superior noster Generalis, vir quidem honus & litterarum fautor , sed operum haud satis rectus aestimator, quoscunque potest, hortatur ad id ingrediaendum ; Et quidquid dixerim, altius animo defixum amovere non potui. Nuper adolescentes duos ad S. Dionysium acce svit, ut in id incumbant, & intra bienniisum conficiant. Papae t tantum opus intra hiennium t At emunctae naris iuvenes sic deterrui, ut segnes manus, ne palam rem pugnare videantur, operi adserentes ad alia utiliora animum intendant. Nihil proi de est, quod ab iis timeas. Si enim impositis sibi mandatis parere cogerentur , imiseliciter omnino iis cederet. Vt tamen vel eorum, vel aliorum quorumvis prurbentes digitos coerceas, auctor tibi sum, ut operis tui Prodromum quamprimum conficias , & in publicam lucem emittas, quo

consilium tuum exponas, horteris eruinditos omnes, cum domesticos, tum eXII 1 3. teros,

313쪽

o8 Pentas Epistolarum

teros, ut tibi opem ferant, opus jam paene maturum denunties , ac intra paucissimos annos, puta biennium , praelo commitis tendum , &e. Id fac, si me audis, & quam . cito. Cave , Prodromus Epistolae limites excedat, ut facile ad exteras gentes percursores publicos mitti possit. Exemplari quaedam ad me mittes , quibus nosti tum & aliorum , quoscumque novero , praeproperos impetus coerceam. Volo

quippe , ut operis istius gloria tibi uni seta

vetur.

Paene obliviscebar, quod tibi ingratum non fore certo scio, Eminentissimum Carisdinalem de Noailiis , Archiepiscopum nostrum , virum utique veneratione dignissimum , quem Jesultarum furore paene abjectum vidimus & e sede sua pulsum, tanta apud D. Regni Administratorem caeterosque optimates valere , ut ab omnibus consiliis & arcanis sit. Con. silio rerum Ecclesiasticarum praefectus est,adisjunctis ProcuratoreGenerali SenatusParisie sis, & alio ejusdem Senatus SenatoreEcclesi sileo, viris utique & protussimis &'eritissimis& legum nostrarum tenacissimis, quas proinde RomaniS violare deinceps impune

314쪽

non licebit. Exclusi ab hoc consilio S ab omnibus aliis Iesultae, de beneficiis Eeclesiasticis pro arbitrio in posterum non disponent, nec sic vilibus mancipiis suis ea ratione gratificari poterunt. Quanta rerum conversio i Tu si quid novi nou ris, quod ad Constitutionem Pontificiam spectet, nuntiare ne dubites. Eam nullo

e suggestu publico vestris in regionibus promulgatam suisse, jam scripsisti; idque

te aifirmante pro certo teneo. Plurii mum valuit hic testimonium tuum s sup-α presso tamen, ut par erat, nomine tuo ad refellendos eos, qui contrarium palam di praefracte jactitabant, & in vulgus sparge- hant. Vale, amicorum optime & suavissime, meque, ut facis, amare perge. Plurimam salutem verbis meis dicas velim germano tuo R. P. Hieronymo, cui. addictissimus & devotissimus & sum &ero. Sabbaterius meus studiorum nostrorum pertaesus, me derelicto , ad S.

Dionysium secessit, ut sibi soli studeret. Alios duos in eius locum mihi adjunxi et alter , cui nomen D. Francisco te Texier, ex Sacrae Theologiae Professore, vir haud vulgaris meriti di eruditionis, ultimum Isa Actorum

315쪽

Actorum Sanctorum Tomum absolvendum & edendum sibi suscepit. Alter in Petrus Vallee, junior est , sed & ipse magnae spei. Vterque plurimam salutem tibi dicit. Iterum vale. IV. Non.

' . Octob. MDCCXV.

316쪽

STRATONIS

Dissertatio Epistolaris .

Virum Clarissimum

Auctore

ΙΝter eos, de quorum impietate erga DEMUM mentionem in Tuis fecisti, Claricsime Zimmermanne, Strato quoque est, a patria Lampsacenus, a studiorum genere& excellentia Physicus dictus. Huic non heri demum vel nudius tertius Atheismi U notam

317쪽

3Ia De Stratonis

notam fuisse inustam, vel solo terso CΙ-CERONIS testimonio constat, qui Acad.2q. l. II. via I. Im potius p. m. 48. T. III. Opp. edis. Dion. Godost. de Stratone e is, ait, negat opera Deorum se uti ad fabrie

dum mundum, quacunque sint, doces omnia essem natura - - - Me siti s Deum magno

opere Aseras, s me timore. Euis enim ρο- res, cum existimet a Deo se curari, non es dies snoctes divinum numen horreres cssi quid adversi accideris, quod cui non aecidit i existimescere, ne id jure evenerit ' Quibus ver- his vir in veterum philosophorum sententiis pernoscendis felicissimus Stratoneo potissimum ariete providentiam divinam in. fringi, & sine assertione operantis in natu ratibus Deitatis totum tamen philosophiae systema consistere posse infert. Ex recentioribus inter pestilentissimum hominum

genus Stratonem retulerunt non gregarii in exercitu literario milites, sed praestantisi ssimi antesignani & aeternitati inscripta no

quam digni in his rebus arbitri 1 Ast d, verso id quoque a singulis factum modo . diversoque respectu. Illustris enim LEIM

318쪽

quoque jungit , qui rebus necessitatem quandam ccccam adscribunt, quod docuerit, res omnes existere sine intelligentia &eligendi libertate, adeoque sine Deo, quo opus minime sit, quia, necessitate rerum ita cogente, Omnia ex propria existunt na. tura & essentia , ut necessario duo & tria quinque faciunt, reflex. Fur is se e de Mnmues, Theodis. yag. m. 428. edit. Gall. rein centiae CVD ORTHO vero eo potissimum nomine Strato vapulat, quod materiae animam licet brutam adscribendo athe-ismum hyIozoleum invexerit, Susem. intelleia pag. Io7. eujus epitomen dedit Cel. CLERICUS Bibl. ehosse T. II. an. I. g. 7. p. 29. non dissentiente ipso hoc viro do.

ctissimo. PETRUS vero BAYLIVS Din.

histreis. T. III. art. Spinosa ideo inter atheos Stratonem refert, vel eos saltim, qui Spianogae impietati praeluserunt, quod non alium Deum, quam ipsam naturam, sive hoc universum agnoscat, quem quoque sequitur Vir summus, & nunquam nobis sine honore nominandus IO. FR. BVDDE. VS in disi . de vinoessimo ante vinoetam g. 6.

Asheismo e. I. q. 16. qui tamen post Baylium more suo egregie monet, differre

319쪽

314 De Stratonis i i

ejus sententiam a SpinoZae, quod cum E- .picuro materias in plurimas particulas diccerpat, cum SpinOZa contra unam hujus universi subitantiam agnoscat: praeterea, Strato initium mundo huic dederit, ex teis merario fortunae impetu illud cum Epicuro accersens, Cum SpinoZa contra vi suae hypotheseos non possit non aeternum per petuumque mundum asserere. Has quis non gravissimas accusationes esse vel aucto- ,rum testiumque auctoritate magnum praese pondus ferentes concesserit Verum non auctoritate solum gravissimorum virorum , sed rationibus quoque magnam speciem prae se ferentibus Strato. premitur, quas paucis delibabimus. Primum enim, quod supra monuimus, & ex adducto quoque Ciceronis loco satis patet, providentiam divinam ex rerum natura sustulit. Deum vero tollere videtur , qui

providentiam negat ; vid. Viri magni Jo. νFR. BVDDEVS thes . de Atheisimo cap. III. f. i. & JO. ALB. FABRICIVS SMIN. strade m R. C. e. XVII. p. Αος. & quos hic f se laudat. Sed secundo quoque ipsam divinam mentem ex rerum natura prostri.

bit, qui dat, monente CICERONE t. c. Deo immuni sem magni quidem muneris :

320쪽

negat se Deorum opera uti ad fabricaniam mundum, quaecunque sint, omnia effecta esse natura 3 nec uι is, qui asperis cae laevibus

hamatis uncinatisque corporιbus concreta hae

esse dicat, interjecto inani Iomnia haec censet esse Democrisi non docentis sed optantis; ipse autem segulas mundi partes persequens, quicquid aui fit, aut fax , naturalibus fieri avefactum esse ponderibus 2 motibus. Immo teristio, quod majus atque pejus, teste eodem CICERONE de nat. Deor. l. I. p. m. 278. omnem vim divinam in natura sitam esse eo fit, qua causas gignenis, augendi, minuendiis

habeat, sed careat omni sensu Agura. Qui-hus verbis non aliam divinitatem admittere videtur, quam naturam rebus ipsis impressam, quam cum plastieam, omniaque formantem faciat, non incommode hyl Eoismi auctor vel assertor censeri potest.

Quibus sustinit AUGUSTINVS de Crin

Der l. G. e. I o. ubi eum Deum farere fine animo , id est rebus corporeis vel materiae saltem divinitatem adscribere sensu & r tione carentem observat. Quibus quarto id adjungi quoque posse putamus . si res omnes per se solae ex natura sua se ipsam formante oriantur & fiant, & ex se suaque egentia existant , quod Stratoni adscribit Cicero

SEARCH

MENU NAVIGATION