장음표시 사용
291쪽
Bernarde mi carissime ; at nullas pro meritis in me tuis, quidquid agam , referre valebo. Id unum spondere possum, e
rum memoriam numquam apud me m
rituram, quam si meis qualibuscumque officiis testificari queam, faciam certe pro virili mea parte. Paulo ante Pascha misi Ti. hi per Sanctum Gallum unum exemplar Irenaei mei, eum Mabillonii animadversionibus in vindicias Kempenses, quas expetierat R. P, Anselmus Schramb. Sarcinam commendavi R. P. Mauritio Mulier, qui missam & a vobis acceptam non ita pridem nuntiavit. At donec ipsi nuntietis, nonnihil sollicitus ero. Longiorem simul epistolam scripsi, Tibique directe misi. Eidem inserui' Catalogum librorum Tibi necessariorum & a Te evolvendorum: ut a te discens, qui penes te sint, tutius & minori labore exscribere tibi possim, quae in scriniis
Mabillonianis ad institutum tuum conducentia occurrent. Satis enim erit, si libros habeas , loca tibi indieare ; responsum exspecto. Quintum Annalium nostrorum
mum sub praelo esse, jam , ni fallor, nuntiavi. Lentiori gradu procedit impres.sio, Typographis nostris ex vini copia, quam Deus indulsit hoc anno , ad potandum quam
292쪽
quam ad laborandum promptioribus factis. Interim Mabillonii vitam latine scribo, operi praemittendam ; sed sere litterariam, qualem nimirum exoptant eruditi, omissis videlicet aut pressiori stilo narratis pluribus, quae fusius in Gallica vita edisseruit Ruinaristus noster. Vbi e praelo exierit opus, coninfestim tibi mittetur , in foliis, an more nostro compactum quid magis placuerit , nuntiabis. Id ex te sciscitor , veritus, ne quintus mus quatuor prioribus, qui jam . penes vos sunt, compingendi modo nimium absimilis sit. Eadem occasione remitis tam Lambertinae Abbatiae historiam, quamum benigne mihi commodari curasti: sed meliori ac cultiori veste prius indui cur bo , ut aliquid saltem e Gallico itinere socum reportet. In quinto Annalium Tomo plurima reperies, quae nec injucunda , nec inutilia, pro scopo tuo, crunt. Quaecunque etiam tunc rihi ex scribi potuerint , tum a me, tum a socio meo, quem in laboris partem vocabo tibi simul mittentur. Dudum missa fuissent, nisi Irenaei editi nem citius, quam sperabam, excepisset quin
ti Annalium Tomi impressio. Ne proinde incuriae adicribas velim. quod improbi ac pene continui hactenus laboris, qui inq
293쪽
alio avocavit, effectus est. Quamquam vix tibi, ut par est, vacare possum, donec priori Epistolae responderis. Absoluta Ma. billonii vita, quod brevi fiet, totum me tiis hi mancipabo. Vide Tu, amice carissime,
si quid aliud sit, quod tibi gratificari pos.
sim. Vbi novero, persuasum habeas, nullum non sapidem a me motum iri, ut tibi satis fiat. Dudum scripsi ad Reverendissi. mum & optimum Abbatem Herbipole sem Sancti Stephani, qui & ipse rescribere dignatus est. Iterum brevi scribam , repetitas. leto missa historia gratias acturus , simulque responsurus ad aliqua, quae a me quaesiit. Certe vir bonus est, bonorun, que omnium veneratione, obsequio ocamore dignus. Plurimam salutem, quam reverenter possum. per te dico, Reverendissimo & Amplissimo Abbati Mellicensi. eique quam maximas ago gratias pro Gemmania Austriaea, Aquila Polono . Benedictina, G hi laria cisiensi, quibus ipso permittemte , me donatis. Multum etiam salvere j heo R. P. Jacobum Mayr, cujus beneficiis Germaniam Austriacam acceptam gratistamus refero. Nec obliviscaris, qua G, R.
P. Clementis Schramh , Anselmi nostri germani, cui multam salutem pariter im-
294쪽
pertior. Quid jam tibi, Bernarde mi carissime Nihil prorsus quod votis respondeat, amoremque in te meum, gratum animum, ac reverentiam satis exprimere possit. Vale, meque, ut facis, amare
Perge. Dabam in Monasterio S. Germania pratis Parisiensi Kal. Decembr. MDCCXL
Admotam Remerendo, Religiosissimo ae rissmo Domino is Patri Bernardo Pea, amico dulcissmo, Fr. Renatus Agassues San-Germanensis
S. P. D. Q d nuper Tibi scripserim, quam ma
inimas possem gratias acturus pro a cepta librorum & MSS. a Te missorum sariscina , cito poenituit ι . non quod gratias egerim et ecquas enim tantae humanitati pares agere umquam possem e sed quod nulla postremae epistola: Tuae, quam non dum acceperam, mentione facta, Tibi sorate curas addiderim. Quas ergo imprudens injicere potui, jam tandem abigi iubeo, monens, octo circiter post acceptam sarci-
295쪽
nam diebus, redditam mihi fuisse & Epistolam, datam licet V. Kal. Novemb. Quid vero de ipsa tandem Totum dixerim. si
totam Bernardum meum, pectoris mei delicias , fidissimum illum amicum , dulcissi.
mum ac certissimum spirare dixerim. Ut tamen fatear, quod res est, candidiusque loquar, ex quatuor omnino paginis, quibus constat, una est quam spongia deleri v lim , ea videlicet, in qua mutato stylo te totum in Irrain mei laudes effundis. Hem Bemarde mi, quam disertus orator quidem hactenus historicum , ad conscribendam historiam egregie a natura comis paratum, Virum Graece & Latine doctum, in bonorum auctorum lectione subactum, nitore sermonis nulli secundum noveram: at Rhetorem nondum. Id forsitan laudi tuae deesse apud me putabas: sed defuisset uenihil de ea, qua apud me vales,existimatione decessisset. Scis amice,quid de elorica semtiam Z Artem bene esse dicendi, jam puer in scholis didici. Sed, meo quidem iudicio, nemo bene dicit. nisi quivere. Ad eam regulam expende laudes tuas, & vide cui comveniant. Non certe mihi, ad quem nurulum fere orationis tuae bene Iongae membrum quadrat. Sane praestitisset, obducta . . stonte
296쪽
fronte, Virga censoria notasses quaecumque mihi vel incauto vel imperito excidere potuerunt. Haud angustus Tibi dicendi cam. pus fuisset. Ut ut est, cum Tibi sucum s cerit amicitia, qua me colis 3 id unum ex oratione tua colligere licebit, opus meum . qualecumque Tibi non displicuisse , nee ingratum fuisse munus meum. In hoc gaim
' deo. Si quid amplius sit , DEO Patri l minum sint laudes, a quo de sicendit omne datum optimum. Sed de his satis, jam ad
Id semper suspicatus sum, Te in extre- mis orbis eruditi partibus commorantem . longe maiorem in opere tuo condendo dissicultatem experturum ex librorum penuria, quam ex te ipsa. Vix ullum Tibι ob locorum distantiam, cum Anglia comis mercium esse potest 3 Et si bene ex epist ' la tua conjiciam , Anglorum auctorum imopia laboras. Atqui tamen praecipui Rerum Anglicarum Scriptores Benedictini fuerunt, quorum opera diversis temporibus & voluminibus collecta & edita, Tibi saltem delibanda essent, ut iudicium de iis serre tutius posses. Idem fere de Norman. nicis rebus dixerim, quamdiu saltem regibus Anglorum , a Willelmo conquaestore
297쪽
paruit Normannia nostra et quarum Scri- .ptores in unum volumen congessit Andreas idu Chesne. Sed eae omnes collectiones , licet in Bibliothecis Parisiensibus frequentes, cum tamen jam vel omnino senuerint, vel in senium declinare incipiant, dissicile Venales occurrunt, frustraque vel in Belgio , vel in Anglia ipsa requirerentur. Pit-seum tamen, Wamum , & Mathem qu quo pretio Tibi reperire conabor jamque Bibliopolarum ossicinas, easque varia, nec spernenda librorum omnigenorum suppellectile resertas lustravi Sed frustra. Iterum plus semel adibo, scrutabor, versabo. nullosque Libros non movebo. ut Te tandem voti tui compotem faciam. Ecquid lnon tentarem , ut amico tam benefico αossicioso gratificarer 3 , ' De Bibliotheca auctorum ecclesiastic t rum Labbei , & Apparatu Possevini recte censes. Melior Eliae du Pin Bibliotheca , sed nec ipsa accurata,& satis limata; &N, talis Alexandri historia, farrago potius 'quam historia dicenda est. At certe flores prodigis, cum plenis manibus effundis in Plaecium, Struvium, Gothostedum oleariisum , & si quos alios recentiores Bibliograis Phos septentrionales. Unum excipio F r bri
298쪽
hricium, haud contemnendum auctorem ssed qui nihil ad rem tuam faciat. Alii offensatores sunt, offendiculum incautis Praebere nati, duces infidi, a quibus proinde
caveas. Eos tamen omnes auctores percu
ras necesse est, sed cauto semper pede: hae que Tibi prae oculis Regula semper esse de-het , ut quotiescumque soli quidpiam proferunt, toties, si non falsum, saltem valde dubium Tibi videri debeat, nec proinde a Te umquam in eorum fide asseri. Multo
minus eos auctores, nullius certe in republica litteraria auctoritatis, assertionis Tuae vades citare umquam debes, acriori quippe iudicio polles, quam ut perversum Se. Ptentrionalium tuorum morem imiteris, qui multum se fecisse putant, eum libro. rum suorum margines oppleverint inflabiis auctorum nullius nominis citationibus:
quae quisquis nasutior legit, miratur qui dem vastissimam scriptoris lectionem, sed temporis jacturam dolet, iudiciumque desiderat. Sed vix ab ira tempero, cum Bailium a Te laudibus efferri audio. Virum nosti, amice P Homo fuit nullius religionis, nullius fidei, nullius judicii, qui obvia qua que, vera an falsa, prout sub manum v niunt, temere arripit, permiscet, consum
299쪽
dit, sucumque Lectoribus incredibili diacendi audacia , etiam ubi turpius fallit aut fallitur, facit; qui denique vanos rum res, aniles fabulas, ae misellorum a uctorum testimonia plerumque captat sequiturque. Paulo quidem accuratior secunda Dictionarii eius editio, quam prima, quam Probus nemo sine rubore legisset e Sed illa mendis adhuc & erroribus scatens. Sic igitur legas, ut quam maxime dissidas, nee quidquam eius auctoritate nixus umquam
Equi bonique consules, puto, si tib Tius ac candidius Tecum loquar , sententuamque meam, immo & eruditorum omni- vim , Tibi pandam. Quamvis enim in ordinibus Tibi facile concedam, Teque ma. gistrum lubens audirem t in eorum tamen librorum, qui Tibi minus noti sunt, lectio. ne paulo magis versatus, amicum monere debeo,quo loco auctores numerare debeat, ne duces parum tutos secutus, cum iis onfendat , maleque apud eruditos audiat. Quod ergo Bibliographos, quoscunque pintes, Tibi comparas, bene facis: audiendi siquidem omnes, sed paucis adhibenda ει des ; iis nimirum solis, in quibus mens in bonorum auctorum lectione subacta , acrei . iudicium,
300쪽
iudicium, diligens & accurata rerum inis, quisitio, aliaeque eiusmodi dotes eluceant. Η Ee Te facile docebit usus, facilius doc ret assiduum cum viris eruditis & exquisiti judicii colloquium. Sed vereor ut pluri. hus abundet ea Germaniae pars, in qua de-gis, quippe quae nec litteras nec libros adis
O utinam, Bernarde mi, Tibi liceret per annos aliquot hic mecum Parisiis versari. ubi Musae in honore sunt, frequentes er diu, Bibliothecae libris omnigenis instructae, aptissima denique omnia ad iudicium in formandum. Si quid certe apud Revere dissimum Abbatem tuum valerem, id ab eo ,
precibus extorquerem, ut Te hue per bienanium saltem nobiscum victurum in hoc San . Germanensii Coenobio mitteret: nec ipsum, nee Te itineris S expensarum poe
niteret. Quidni ά vobis fieri posset, quod a tot aliis abbatibus Germanis, Belgis, re
Italis factitatum non raro vidimus. Ii nem. pe iuniores timae spei monachos ad nos miserunt, Gallicis moribus, lingua, litteris vi studiis informandos. Etiam nunC duos e nostris Italos habemus in hoc monasterio hospites, alterum a decennio, Ragusinum ἐCongregatione Benedictina Meletensi; alis
