Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1730년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

296 Pentas Epistolarum

terum Venetum e Congregatione Sancte Iustinae, a sex circiter mensibus. Prior in Patriam mox reversurus, egregia hic inge. nii sui monumenta relinquit, duo scilicet nova Volumina in solio, de antiquitanias Constantinopolitanis , quae e praelo exeunt. Hi Parisinae commorationis fructus. Nec minores de posteriori speramus. Fatetur uterque, fatentur & exteri omnes , quo quot ex omni orbe huc confluunt, nullam urbem litteris opportuniorem esse, atqae Lutetiam Parisiorum. Veni & experire quid rei sit. Interim jam paulo liberior, quam hactenus fuerim, rebus tuis deinceps naviter vacabo, eaque omnia, quae tum in Mabillonii scriniis, tum alibi ad seopum tuum conducentia occurrent, sedulo colligam, mittamque, tardius saltem cum quinisto Annalium Tomo : Si prius parata sint, mittam cum aliis libris, quos a me exspe'ctas, si tandem comparare possim. Iterum dicam, quod jam dixi Patientiam habe in me, omnia redda ibi. Quod abbatem Sanctae Crucis in Polonia in mei

gratiam convenire dignatus sis, graiias ago. Scripsi ad Procuratorem nostrum gener, lem in Curia Romana, ut eum adeat, eiu que commentaria commodato accipiat, ex ' i iis

302쪽

Renati Massueti. 297

iis excerpturus quae, utilia mihi sore noverit. Plurimam salutem, quaeso, meo nomine dicas charissimo Socio tuo R. P. Hier nymo Per, quem ambabus ulnis comple- ictor. Multum etiam te salvere jubet Tibi devotissimus Socius meus Petrus Sabbaa.tier. Vale, amicorum optime, haecque

Bocchi apud Salustium verba Tibi dicta puta : Fuerit mihi pretium eguisse aliquando tua amicitia, qua apud animum meum nihil earius habeo ; id adeo experiri licet 3 quidquid animo lubet, siume, utere e s quoad viaves, nunquam Tibi redditam gratiam putiveris, semper apud me integra eris: denique nihil me siciente frustra voles.

Parisiis XIII. Kal. Februar. M. DCCXII.

Admodum Remerendo Patri ae Domino Bernardo Pea, amico singulari, sin Renatus M. et

S. P. D. V Cee litteras tuas aecepi, ut sinapi post prandium ; Sic fert tritum apud n strates proverbium. Iam enim & sarcinam biduo ante Argentinam miseram, &

τ s litteras

303쪽

α98 Petitas Epistolarum i .

litteras scripieram, non ad te, quem vivenistem nelciebam, aut tota Germania vagantem suspicabar, sed ad germanum fratrem R. P. Hieronymum. Siccine tempestivas numquam dabis, meque immeritum indiligentiae tuae poenas luere coges t ut tamen longissimas a me litteras exspectas 3 immo quam brevissimas habebis. ut te vel haec poena, levior utique pro culpa, diligentiorem deinceps faciat: feci tamen quod vo

luisti, s& quid tibi vel ab irato negari potas et 3 in Scripsi clatim ad D. Bartenstentum

patrem, ut sarcinam tuam Vlmam primum mittat, pro votis tuis. Quid ea complevictatur, ex epistola R. P. Hieronymi disces. Praevolui , quod ipse voluisti, immo quod voluit Dominus Gentilotus: ad eum quippe misi Bibliothecam Coistinianam Mon telalconis nostri , cum novis Petri nostri Coustant vindiciis codicum inS. adversus novas Germonii Jesultae ineptias. Curabis profecto, ut tum sarcina eidem Cl. Viro in scripta, tum epistola mea tute perferantur. 'Haud scio, an ira placitura sint, quae tibi mitto. Admodum placent, quae tu misisti, Et gratias ago quam maximas possum.

Sed vehementer displicet, quod dicis, te prae verecundia & pudote ausum non fuisse

304쪽

a me petere quintum Annalium Tomum. Sic tu mecum agiS, amicus cum amico in bςneficiis cumulas ac muneribus, totuque Germaniae mei causa stimulos addis et di tamen librum a me petere pudor est At tu non petebas 3 Sed rogabam ipse, an haberes , incertus an tempore belli tibi comparasses nec ne : Si enim mittendi facult/s tuisset; ut voluissem, non rogassem, sed ilico misissem. Pone, quaeso, timidum nimium ac praeposterum pudorem, & si me

amicum habere vis, eadem libertate me Cum utere, qua tecum utor. Pete,sic volo, sieiubeo, quodcumque penes me esse noveris,

certus re confestim habiturum. Sed vereor ne paullo inconuultius quintum hunc Tomum miserim, non satis inspectis foliis, ne quid sorte deficiat. Praeter caeteras ic isnes aeri incisas & propriis locis assixas, duae aliae inesse debent exemtiles: altera Mabit. Ionii, nova & initio praefigenda; altera e clesiae Cluniacensis circa medium ; quae utrum insint, haud satis memini : inesse tamen puto. Si sorte deessent, quam cito moneas ; interimque librum ad usum tuum consul, non certe compingi iubeas, donee per cursorem aliquem regium mi

serim quod defuςrit. Sed doleo, quod plu-

305쪽

3m Pentas Epistolarum

res Mabillonii icones, nec dissimiliter, nec ineleganter effictas, tibi, amicisque tuis ac meis non miserim. Excidit penitus e m moria, sed alia occasione fiet. Quos li-hros memoras , mihi eomparabo vel per Bibliopolas nostros, vel per D. Bartensteis nium. Si quos tu ex iis, quos nuper misiusti, emeris, dic, quaeio, ut sumptus refunis dam. Opera quippe tua libenter utar, at non pecunia. Haud dubium, quin plura tibi cum in Archivis, tum in Bibliothecis occurrant mihi apprime necessaria: quihus tamen carere malim, quam a te tuisque tanto cum labore & temporis jactura exscribi. Sed si mercenarium quempiam exterum conducere posses, qui quaecumque describere tibi operae pretium eta videreis tur, nostris sumptibus exscriberet ; quam cumque pecuniam solvisses , omnem ad obolum usque, ut par est, tibi vel per Bassi enses, vel per Argentoratenses rependerem, nec sine multiplici gratiarum foenore. Vide, mi Bernarde, quid fieri possit deceatver. rem totam tibi prudentiaeque tuae & eo mitto & permitto. Is sum, qui malim omnibus carere, quam cuiquam mortalium oneri esse, multo minus amicis. Satis stio,

nihil me. boni e Germania habere posse. nisi

306쪽

nisi per te: id tamen nolim cum tuo, vel levissimo quovis, incommodo. Cogitavi ipse plus semel Germaniam adire, ut quondam fecerat Mabillonius, nec repugnarent Superiores nostri: at deterrent innataeGemmanis in Gallos suspiciones. Vni Germ no patere possunt monasteriorum Archiva, Gallo cuivis impervia. Vellet tamen, o quam vellet i amicus quispiam tuus in aliquo Germaniae angulo iis praesertim temporibus delitescere, ubi procul turbis Vni

Deo & studiis vacare liceret. Quod horistanti te Episcopo morem gerere renuisti, prudenter omnino fecisti. Sed alii sunt, qui ad incitas redacti, scriptorumque gramdine obruti, non hortantur modo, sed c gunt, & quisquis renuit, non sine libertatis periculo facit. Calan insontem ac p tum servare sibi amicissilie constituit, nec foedabit umquam. An pune Deus scit Quid si eum aliquando genibus tuis prinvolutum videres, frustulum panis emendi- Lantem, vel potius locum secessui aptum rogantem Z operam laboranti non densis gares. At Austriam nollet ille, quia maior illic quorundam auctoritas. Vrbem liberam, puta Augustam Vindelicorum, vel

tutum quempiam locum mallet , in qu

307쪽

goa Petitas Epistolarum

nulli gravis, omnibuS commodu& viveret. Fuga sibi quandoque eonsulere , docente Christo, licet, ubi salutis aeternae discrimen imminet, modo ne fuga vitae licentioris ,

occasio sit, quod absit. Si quid infausti evenerit, quod Deus avertati Tu de amico illo tuo cogi ra , & vide , prudentissime trumen , quid fieri possit Sed cave nomen umquam prodas , quod aeternis tenebris mancipari vult; tibique soli scripta sint ista, nec a quoquam alio legantur. Nulla tamen te conficiat aegritudo. Dei nutu reguntur omnia , nec tentari nos umquam

sinet supra id quod possumus. Nostrum est avitam fidem etiam cum vitae discrimi ne servare , caetera ad omnipotentis arbutrium permittere. Si prius aliquo in loco non liceat, quaerendus alter, ubi id liceat, nec de incommodidatagendum, ut saluti consulatur. QuiMefert hie vel illic simus, modo Dei simus, cuius est terra & plenia ludo eius. Satis intelligis, quo loco res sint: plura alta M reseram vetat prudentiajpraecluditque verba dolor. Tu cum de iis tescripseris, obscurius facias. Vale, amiacissime mi Bernarde , Deum nobis iratum assiduis tuis tuorumque precibus placaro studeas. - Plurimam salutem verbis meis λέ , dicas

308쪽

mnati Massueti.

dicas dignissimo germano tuo R. P. Hier nymo , cuius percupidus sum. E Coeno.hio Parisiensi S. Germani a pratis Non. Iul.

MDCCXV. Remerendo admodum , Rectiosissimo ae inrissmo Domino Patri . Ner nardo Pea, amico dulcismo, H. R. M. quidquid amicus

o Eversus ex itinere, quod in Norimanniae' partes suscepi, litteras tuas siisvissimas reperi; & quidem eo suaviores , Ruo utiliores. Nec enim ossiciosa verba dunt xat, sed & res continent , quibus gratissimus utar. Sed quid de adjuncta schedu-Ia 3 Paucissimis quidem verbis, sed iis efficacissimis tuum in me amorem prodit,

cui quidem ego amori utinam caeteris rebus possem l amore certe respondebo. o Bernarde mi, adjutor in opportunitatibus , in tribulatione s Tanta haec erat, cum nuperas ad re litteras scribebam , ut paene succumberem. Foris pugnae, intus timores, undique tonitrua & tulgura & voces: Pro

309쪽

Pentas Epistolarum

procera quaeque capita fulmen attingebat. Conterebatque. Meum quidem & vile &- humile , at multas ob causas fulmini ob noxium, quia & laesae Societatis reus dic , ,& Evangelicae veritatis studiosus existimor. Ad haec Eminentissimo Archiepiscopo nostro fidem servavi, nuperaeque Constitutio.

ni Pontifidiae , quae Christianam fidem ab

imis fundamentis suceussit, adversatus , ei propugnandae calamum meum consecrare nolui: immo non detrectavi modo, sed α' ad ipsa verba exhorrui. Hoc meum cri. men, quod & proborum quorumque fuit, quos idcirco Molinianorum furor vel in teis terrimos carceres detrusit, vel solum veristere eo it. Plura quidem de rebus nostris audistis, sed nunquam tanta, quanta revera erant. Fumum eminus conspiciebatis, nos ignem late grassantem, ac tecta

nostra misere depascentem, sibi quisque tumens sarcinas colligebat: colligebam &ipse , paratus primo signo dato in sinum tuum convolare, extrema quaeque perpeti malens,quam avitam fidem prodere. Sed tandem qui mari terminos figit, saevienti heu i nimium procellae dixit, hue usque. Et certe in tempore opportuno. Ad e trema quippe ventum erat, nec quidquam

deinceps ἡ

310쪽

deinceps nisi teterrimum ae funestissimum l exspectandumerat. Vix credent posteri. I . At ex quo regni habenas, vix quinquenni , I. rege , sibi sumsit Serenissimus Dux A N i

. lianensis, sapientissimus moderator, in ca-- & freno persecutorum maxillas constrinxit, carceres aperuit, exsules revoca

vit ; adeo ut liberiori iam coelo uti, de aliquantulum respirare liceat. Qui prius

exultabant in rebus pessimis, jam dolent, non de patratis malis, sed de iis, quas patrare non licuit. Ignoscat illis Deus, E clesiamque nostram tot tantisque procellis dudum jactatam ac paene quas tam comis ponat. Magna quidem spes ; Sorbona diutius oppressa caput effert: Superest ut Bulla pontificia, per vim obtrusa, proeulfinibus nostris pellatur. Admittant, si lubet, Infallibilissae vestri: nos, qui infallibilitatem non ex vanis praeiudiciis, sed ex rei veritate expendimus . infallibilem negabi-

se, eertis ac invictis argumentis demonstrare possumus. Sed de his satis. Nonis dum eatenus tanta, tamque libere, quia i i tutum non erat. Nunc & scribere & loqui tutiust tutissimum certe, immo aequissimum , immortales tibi gratias agere pro Tom. XIII. V tua

SEARCH

MENU NAVIGATION