장음표시 사용
241쪽
mia praestantiorem: duas in fornacibus Botryitim &Placiatim , illa in editioribus domorum partibus collectam: Placi-tim vero in inferioribus. Ideo Botryitim tenuiorum partium esse, crassiorum vero Placitim. Vtranque vi desiccandi praeditam & mediocriter extergendi. Attamen quae in fornacibus colligitur, igneae facultatis aliquid habere, merito itaq.
Iavantes eam medicamentum eisicere mediocriter tum desiccans tum extergens absque mordicatione, utile ad ulcera impletionem carnis exposcentia, & in oculis, & in toto corpore . At cum Galenus non meminerit Onychitis, quae inter praestantes ponitur a Dioscoride, suspitionem affert, ne hanc per fostilem intellexerit, quam caeteris praestantiorem repertam scribit. Forte & Dioscorides innuit hanc fossilem esse, cum inquit: huius odi enim sunt, quae ex veteribus metallis effodiuntur, id est fodinis antiquis: quod si per vetera metalla,intellexisset aes collectaneum, cum iterum conflatur : non dixisset effodi, sed parari aut cifici per sublimationem. Lapidem hodie habemus vel potius terram lapidosam, grauem, colore candido cum pallore quodam: Ca- Iaminam, seu lapidem calato inarem vocant, vulgo Gi allaminam, quam fusores Aeri admiscent, ut aurichalcum fiat: funditur enim cum eo, colorat, & pondus adauget, cum per se non fundatur , sed comburitur, & evanescit in fumum, qui noxius est, stuporem inferens, paralysim, & spirandi diώ- cultatem. Oritur in Germania iuxta fodinas Plumbi,&in Italia prope Comum, & alibi. Quamuis incertum est an hic lapis in Cypro oriretur, quia tamen candorem Onychis habet non absurdum fuerit si Onychitis Cadmia censeatur: caeruleus autem color, quem in superficie habere testatur Dio- orides , forte in fornacibus acquiritur, vi duplici ratione ex eadem materia Cadmiam habeamus, fossilem vi pote rudemi, & in fornacibus sublimatam. Nam & Plinius lapidem
ex quo aes conflatur Cadmiam vocat fusuris necessariam , unde rursus in fornacibus aliam sui nominis originem recipit. Aliam Cadmiam fossilem habemus testaceam,& nigram ,
242쪽
gram, de qua inter Pyritas diximus vocari a Plinio Pyritem
viuum: Sic & Ostracitis inter fossiles fuerit.Vtrum vero Galenus hoc tulerit e Cypro, ut scribit, an lapidem Calaminarem, non est quod perquiramus. Arabes Climian vocant, tradentes & fossilem, & fornacum: Avicenna Botryitim vocat Climiam auri, reliquas argenti. Affertur hodie Cadmia fornacum sub nomine Tutiae Alexandrinae similis corticibus arborum,intus lenis sublutea,exterius granulosa instar racemi admodum minutis granulis cinerei coloris, aliquando ad
caeruleum vergentis. grauis, & sonorae ex forma autem cognoscitur adhaesisse ferreis hastis : haec pro Botryite accipitur , alia porro affertur crustosa, aspera, & nigrior . quae improbatur .
C A P. XXV. Pompolyx autem & Spodium disserunt a Cadmia substantiae tenuitate, non enim condensantur insolidum corpus, ut Cadmia, sed in tenuem farinam parietibus adhaerentem . Oriuntur ex eadem materia non in primis fornacibus, sed ubi aes perficitur, aut ubi Cadmia crematur, aut utrumque . Disserunt inter se Pompholyx, & Spodium, ut tenuior Cadmia a crassiore distabat. Pompholyx enim utpote constans ex leuiori, ac tenuiori fuligine, circa summas fornacis partes heret, & aliquando agglutinatur primo instar bullarum, unde nomen accepit, deinde facto incremen to ad similitudinem velleris,substantia pingui adeoq leui ut euolare in auram possit: colore candido, aut ad caeruleum vergente. Spodium autem seu Spodos, dicta quasi Cinerula, ut pote grauior, circa imas partes, & in ipso pauimento, quod fornaci superstar, colligitur in puluerem colore nigricante. Dioscorides de ijs inquit. Pompholyx specie distata Spodio: siquidem hoc nigricat, & plerumq. ponderosius est, intermistis paleis, pilis . quasi purgamendum quoddam . quod a pauimcntis & fornacibus artifices Aerarij euerrunt, Pompholyx autem pinguis est, & candida, vs . adeo leuis ut
243쪽
in auras euolare possit: cuius duo genera,vnum ad aeris colorem vergens, subpingue et alterum magnopere candidum, summamq. leuitatem nactum.Candida fit Pompholyx, quoties fabri in aere perficiendo detritam Cadmiam cumulatius insperserint: candidssima enim fauilla, quae effertur ab ea, in Pompholygem transit. Non solum autem eae aeris coctiOne , & artificis industria paratur, sed etiam ex Cadmia per se follibus perflata in furno, & domo ad id opus constructis. Pars enim tenuis, & leuis in summam domum euolat di parietibus, tectis, fornaciq. adhaerescit, constituens inter initia veluti bullas aquarum, postea incremento facto, Velut glomuscula vellerum. Ponderosius autem in ima loca se recipit, partim fornacibus adhaerens, partim in domus pauimento, quod deterius existimatum est altero tenuiori,quia
multum terrae collegerit ex aceruata immunditia.Optimum
creditur Cyprium, quod accepto aceto halitus aeris praestat colore aliquantum piceo, sapore coeni horrido: & si fraudem non est expertum, flagrati carboni impositum aeris colorem contrahit. Antedictis autem notis diligenter attendendi mest: siquidem in nonnullis adulteratur glutine taurino, pulbmone ouillo, aut marino,aut grossis crematis, & alijs similibus: quod facile deprehenditur,quia nulla ex prq dictis s*gnis apparent. Fit quoq. Spodium ex auro,& argento, & Pium-bo . Post Cyprium autem Plumbeum maxime commedatur. Fiunt & Antispodia diuersia, quae Spodij vice assumuntur excrematis Myrthi folijs cum floribus & fructibus immaturis, aut ex oleae germinibus cum floribus: aut oleastro, malis cotoneis,Gallis, linteolis laceratis, moris immaturis candidis in Sole siccatis, & alijs multis, modum praeterea lauandi in
communi tradit, & vires,nunc Pompholygem vocans,nunc Spodon,pro eode accipiens utrumq. nomen, ut patet lege
ti Intentio autem est in lotione separare, & harenosam substantiam,quae non soluitur in aqua, sed suo pondore sidit, &pilos,& paleas quae supernatant, ut tantum limosa substantia assumatur, & pinguis, quam siccatam recondunt. Hanc si libeat
244쪽
libeat torrere, diligenter tritam, & irrigatam aqua, colligi iubet in pastillos, fictilique nouo subiectis leuibus prunis or.
biculos continuo versari, donec siccati futuescant. Vires autem habere asti ingendi , refrigerandi, explendi , abstergendi,obstruendi,& aliquantum exsiccandi: numerari inter medicamenta, quae leuiter crustas obducunt. Galenus eundem
genera di modum Pompholygis, & Spod ij se vidisse testatur
in Cypro. Excipi fauillam camera incurua nusquam pertusa, quae in Pompholygem transibat: at quod reflectens in pauimentum recidebat, Spodon esse, quam vocant: quae plurima colligi solet, ubi ars in Ornacibus uritur: quidam Spodium neutro genere pronunciant: cui similem facultatem habet Antispodium. At se nunquam usum esse spodio nec Antispo, dio,cum Pompholygis copia large suppeteret.Est aute Pom- pholyx medicamentum prope omnium pr stantissimum,quq citra morsum desiccant, si lota fuerit.Plinius de ijs varias asefert sententias: nam primo inquit. Oriri in Aerarijs quae vocant Pompholygem & Spodion. Differentia, quod Pompho-lyx lotura paratur, Spodios illota est. Deinde recenset quae a Dioscoride traduntur. Tandem de Spodio Cypria inquit. Fit liquescentibus Cadmia, & Aerario lapide: leuissime haec efflatur,& ocyus,euolaiq. e fornacibus,& tectis adhi rescit,a fuligine distans candore. Quod minus candidum ex ea, immaturae fornacis argumentum , hoc quidam Pompholygem
vocant:quod vero rubicundum ex ijs inuenitur, acriore vim habet,exulceratque, adeo ut cum lauatur, si oculos attingat
excqcet. Est& mellei coloris Spodios, in qua plurimum aeris intelligitur. Sed quodcumq. genus lauando sit utilius. Et alibi inquit: fieri spodium ex plumbo eodem modo,quo ex Cyprio Aere dictum est, lauaturq. simili modo. Arabes Tutiam
vocant,quod nome hodie vulgo retinetur etiam in Cadmi a. At Serapio affert quoddam genus fossile. Inquit enim: ex ea quaedam est,quae inuenitur in fodinis,alia vero fit in fornacibus,in quibus aes tingitur luteo colore, & colligitur, & rcponitur ut Cadmia. Fossilis tres sunt species: nam quaedam est alba
245쪽
alba,quaedam viridis,quaedam lutea rubore aspersa. Fodiuntur in India in littoribus maris: & melior omnium est alba, quae cum aspicitur, videtur sale aspersa: post ipsam est lutea . Sed in viridi est asperitas,& est perforata , quae defertur ex marittimis Syriae: alba est tenuior,viridis crassior,quam quae in fornacibus reperitur. Deinde explicans Tutiam fornacum
affert historiam Dioscoridis, & Galeni de Pompholyge, &Spodio. Puto autem ipsum intelligere per fossilem aliquid simile lapidi Calaminari, que in genere Cadmiae posuimus:
color enim albus & luteus inest. Confusa vero historia eiusdem est apud Auicennam, cum dicat: Tutiam fumum esse qui sublimatur, succudum autem quod residet in fundo, nec sublimatur: nisi velit per succudu inteIligere Spodium,quod non altius ascedit. Succudum etiam vocat, quod ex ablutioneTutie aggregatur sub aqua.Hodie tam Pompholyx quam Spodium ex Germania habetur cineri simile, & consistentia& colore, Tutiam Germanicam vocant: apud eos Nil vocatur,unde cessit in iocum: nil oculis prodest, sed commodius, ct syncerius in ossicinis Aerarijs haberi potest, in quibus aes funditur.Cinis enim quidam candidus aut aliorum colorum non solum fornaci sed & parietibus adhaeret ad similitudinem floris farinae: nemo tamen colligit, sed inter immunditias verritur. Aliquando optima Pompholyx reperitur agmglomentata instar flocci candidi modico caeruleo aspersi sub Crucibuli operculo, in quo aurichalcum fuderint, fumus enim lapidis Calaminaris candidus est. Sed circa verbum Spodium cauere oportet, aequivocum enim est, apud Arabes vel potius apud Arabum interpretes , significans radices quasdam adustas, vocant Spodium de Canna, de quo diximus in Plantis: medicamentum intus propinandum ad Syncopem, Candialgiam,& alia multa, ut scribitur ab Avicenna, de Serapione. At Metallica, de quibus diximui intus
auumpta necem afferunt :FINIS.
246쪽
RE GESTUM.1b ABCDEFGHIΚLMNO PQRSTV XYZA a Bb Cc Dd Ee. Omnia sunt folia.
