De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

231쪽

ex acie , haec enim caetuleum colorem contrahit, qualem aliquando videmus in mucronibus ex optima acie , prius quam fuerint abstersi. Dioscorides huic vim tribuit eandem, quarrubigini , sed imbecilliorem: opitulari potam ex aceto mulisso aduetius Aconitum. Galenus inquit. Scoriae omnis admodum resiccat, potissit num serri. Siquidem ad Laeuorem redigens ipsam ex aceto quam acerrimo, posteaque dequo queris, ad aures, quae longo iam tempore pure fluxerunt, ea v tor , medicamento maxime exsiccatorio, adeo ut mirentur qui praeparantem me vident , & ante rei periculum , fidem non habent, aures tale posse ferre medicamentum. Arabes Iaudant in potu ad stomachum dissolutum, & ad fluxum tri irae, ec menitruorum. Vnde recipitur in conscetione Tri, phei m moris, ct in altera apud Rasini de Scoria fici ri,quantidem iubet praeparari fundendo in aceto per septem dies pomst ea torreri. Alij per quinque dies nutriunt aceto acerrimo, lingulis diebus in nouando acetum pos ea torrefaciunt super laminam erream ignitam, deinde aerunt in puluerem tenuissimum. Quod medicamentum longe tutius est, quam rubigo ferri, aut eiusdem scobes praeparata qua hodie vivam tur dimissa scoria. m

EX argento habetur scoria, tantum dum a Vena sua puringatu r,nam purgatum si fundatur, nullum emittit reta mentum, ideo non est sine scoria Plumbi, cum non excoqua

tur sine Plumbo: Haec priuatim Helcysma appellata est, quia eius substantia tenax visci modo trahitur, dum fusa est, vitro similis, colore nigricante, sed in fracturis splendorem quendam aut eum prae se ferte aliquando vari s coloribus caeruleo, ac viridi constat. Dioscorides inquit, vim Molyh campe haberet addi emplastris fuscis ad cicatricem obducen , astringi t enim de extrahit.

232쪽

C A P. XX. P Lumbi scoria distat a caeteris, quia minime Iapidosa est,

sed lenta ob mollitiem metalli , non fragilis ut reliquae ideo contumax frangi traditur a Dioscoride. Inquit enim , optimam esse , quae Cerussam repraesentat, lenta, fractu contumax , & quae pIumbi nihil habet, ad Iuteum colorem accedens , & quadam vitri similitudine, idest splendore quodam vitri. Eadem potest, quae plumbum ustum, sed magis astringit: lauatur autem diuerso modo quam caeterae Scoriae. Nam cum facile ob mollitiem, eius substantia soluatur in aqua,toties abluitur,donec Scoria absumatur, reddit autem in aqua colorem luteum, siniturque ut desidat eius crassamentum, quod affusa aqua digeritur in pastillos. Non habetur pura, cum excoquitur vena cum caeteris metallis.Gignitur in qualibet susione Plumbi instar corij nigri, aut cineret, sed nisi amplius percoquatur, non contrahit colorem luteum sple

dentem

CAR XXI. AD Scoriam Plumbi reduci posse videtur spuma argenti , Graece Lithargyros: oritur enim ex Plumbo in fornace diutius percocto , donec conuertatur in substantiam quandam olei modo liquidam, quae frigcsacta concrescit intimilitudinem spumae. Ab argento autem nomen habet,quia Oritur dum argetum purgatur iniectandis fornacibus , quanuis & sine argento fieri possit ex solo Plumbo, aut vena plumbi , ut Dioscorides tradit. Cum enim sine plumbo argentum purgari non possit; dum feruet mistura, plumbum paulatim vi ignus extenuatum leuitatem acquirit argento supernatas, cum prius eidem ob naturalem grauitatem subsideret: Fit igitur veluti Scoria, quae iactatur ad latera, unae artifices exitum parant f appellant autem Ghettam vulgo, qua utuntur figuli cum harena vitri, aut cum cinere stanni ad crustam Dd vitream

233쪽

vitream fictilibus inducendam. Fusionem enim facilem praestat corporibus. Dioscdrides tria. gene a pacit. Quaedam, inquit, gignitur ex harena plumbaria in fornacibus, don ecperfecte uratur. Altera ex argento, tertia ex Plumbo . Profertur Attica, secunda Hispaniensis: has sequitur quae fit Puteolis, Baijs, in Campania, & Sicilia: nam plurima in his locis gignitur e Plumbeis laminis flagrantibus. Quae fauo colore splendet, Chrysitis appellatur omnium optima: Quae in Sicilia Argyritis: Quae ex argento Calabritis . Haec Dioscorides. Plinius tria genera hoc modo distinguit . Optima, quam Chrysitim vocant, secunda quam argyritim, tertia quam Molybditim: & plerunque omnes hi colores in eisdem xubulis inueniuntur. Chrystis ex ipsa vena fit . Argyritis ex argento, Molybditis Plumbi ipsius fusura, quae fit Puteo

jis. Omnis autem fit ex cocta suae materia, ex fit periosi Catino defluens in inferiorem, ex eo sublata verticulis ferreis, hique in ipsa flamma conuoluitur verticulo, ut sit modicitpmporis. Est autem, ut ex nomine ipso intelligi potest, feruentis, & futurae materiae spuma: Distat a Scoria, quo potest spuma distare assere. Alterum purgantis se materiae, alterum purgatq vitium est . Haec Plinius. Hodie duo tantum genera faciunt colore distincta: aureum 8c argenteum et Putant aureum ex aliqua mistione arris fieri, quod ab argento secernitur cum Plumbo . Argenteum, cum solum Plumbum ab argento separatur: Hoc candidius est, ad cinereum Vergens , primum veluti ex squamis compactum videtur lucentibuS colore flatio: alterum minutioribus scintillis constat colore magis diluto, utrumque ponderosum, unde iterum conflari Plumbum possit, ut ex Cerusci, & Scoria & Plumbo v sto. Vim habet, ut Dioscorides tradit astringendi molliendi: explet caua: reprimit excrescent i a in carne: ad cic tricem ducit: refrigerat,& occludit. Praeparatur autem usti ne, & lotione, qua dealbatur. Galenus inquit. Desiccat veluti omnia alia metallica , lapidea, terrenaque medicamenta : sed omnium moderatissime , & secundum alias tum quali-

234쪽

qualitates, tum facultates quodammodo in medio est, sam. manifeste excalfaciens, neque refrigerans, modica tamen astringendi, abstergendique facultas ei inest. Quamobrem inferior est de sarcoicis medicamentis, quae mediocriter extergunt contrahentibus atque astringentibiis: utilis ad intertrigines femorum. Iure itaque medij ordinis in metallicis habetur. Proinde ea frequenter utimur ceu materia, miscentes ijs, quae valentem facultatem obtinent. Haec Go-Ienus. Illud peculiare huic inter metallica: nam cum olea soluitur, ut non sit opus cera ad Emplastri consistentiam. In ius vero assumpta venenum est, quod aliquando suo pondere intestina exulcerat, ut Dioscorides testatur . Cur vero exterius refrigeret, interius exulceret, explicauimus in argento vivo.C A P. XXII. Non absimilis natura videtur esse Molybdarnae, idest

Plumbaginis. qiuq & Galena appellata est,de qua Dioscorides inquit. Optima est flava Lithargyro similis modice splendens, cum teritur , rusti: cocta in oleo Hepatis colorem trahit: vitiosa, quae colore aerem pre se fert, aut Plumbum . Gignitur ex auro, dc argento. Est&fossilis ad Sebastiam de Corycum inuenta, quo in genere probatur, quae non lapidosa est, nec Scoriam refert: flaua, dc sci stillans . Vim habet Lithargyri, dc Scoriae Plumbi. Vritiir, dc lauatur eodem modo. Galenus multam se conspexisse testatur in via proiectam ab artificibus. Eius temperamentum paulum quid recedit ad frigidum, in caeteris similem vim Li thargyro possidet. Manifeste tameu differre ponitur a Plinio . Inquit enim: quidam duo genera faciunt spumae argenti , Sterelytida, de Praetimenem appellantes, quasi unam solidam, alteram inanem, tertium Molybd nam in Plumbo dicendam: de qua postea inquit. Est dc Molybd na, quam alibi Galenam vocavi inus, plumbi, de argenti vena communis . Melior haec, quanto magis aurei coloris, quanto I. D d et minu S

235쪽

minus plumbosa, friabilis, & inodice grauis. Cocta cum

oleo Iccinoris colorem trahit. Adhaeret, & auri ,& argenti fornacibus: & hanc metallicam vocant, laudatissima, quae in Zephyrio fiat. Probantur minime terrenae, minimeque lapidosae,& reliqua ut Dioscorides. Alibi de Galena inquit. Excoqui non potest argentum, ni si cum Plumbo nigro , aut cum vena plumbi: Galenam vocant, quae iuxta argenti venas plerumque reperitur. Eius qui primus fluit in fornacibus liquor Stannum appellatur, qui secundus argentum , qui remansit in fornacibus Galena, quae portio est tertia addita venae . Haec rursus confiata, dat nigrum plumbum deductis partibus duabus. Ex his colligere licet, Molybdaenam in primis fornacibus oriri ex vena communi. At Lithargyrus non nisi in secundis oritur, ut dictum est. Vnde non mirum, si una cum Scoria proijciatur, ut ex Galeno h bemus. Haec igitur in fornacibus oritur. Fossilis autem ea fuerit, quam Plinius inquit, plerunque iuxta argenti venas reperiri, venam quandam Plumbi aut communem colore simili Lithargyro. Quae oritur tu fornacibus, squami S constat quasi auripigmenti, densa: Fossilis autem minutis granulis , pumicosa Xigit ratio, ut hic de vitro agamus, substantia enim tam ilis est Scorijs metallorum, cum fusionem habeat similem: S cum susum est, adlicereat, & trahatur instar visci: refrigeratum autem fragile reddatur et opposito modo quam metalla: nam haec fusa nullis corporibus adhaerent nisi sibi ipsis fusis, ut aqua aquae, nec trahi possunt, sed diuiduntur in guttas: cum antem coagulata fuerint, non franguntur , sed dilatari, & flecti posi mi, exceptis quibusdam ut visum est. Testatur autem Plinius, Principe Tiberio excogitatum vitri temperamentum, ut flexibile esset: & totam eius ossicinam abolitam , ne aeris, argenti, auri metalltis praecia

C A P. X X II I

236쪽

detraherentur. Sed eam famam diu crebriorem quam ce tiorem fuisse. Nisi enim restituatur humiditas metallica,impossibile est flecti, at illa nulli iungitur nisi sibi ipsi. Antiquiorem autem fuisse scoriarum inuentionem ad vasa se manda, quam vitri, indicant Obsidiana vitra, quae non ex alia materia,quam ex scorijs metallorum constare videntur.

Appellata vero sunt Obsidiana ob similitudinem lapidis ab

obsidio inuenti nigerrimi coloris. Testatur enim Plinius antiquiorem materiae Obsidianae originem esse, quam vi trirrepertam nanq. in Aegypto obsidianam imaginem Menelai: Reperta quoque sunt fragmenta vasorum nigerrima d ritie gemmas imitantia, quod Scoriae faciunt, praesertim argenti. Varijs quoque coloribus Scoriae reperiuntur, unde forte & Murrhina vasa ab Oriente inuecta maximi praecij apud Romanos Imperatores ex hac materia costabant. Splendor his sine viribus, nitorque verius quam splendor, sed in

praecio varietas colorum subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque, & tertium ex utroque ignescentem, veluti per transitum coloris purpuraTubescente, aut lacte candescente. Sunt qui maxime in his laudent extremitates' quosdam colorum repercussus,quales in cilesti arcu spectantur. His maculae pingues placent: translucere quicquam aut pallere vitium est. Item sales verrucaeq. non

eminentes, sed ut in corpore etiam plerunque sessiles. Aliqua di in odore commendatio est. Inueniuntur in pluribus locis maxime Parthici Regni pr cipue tamen in Carmania. Humorem putant sub terra calore densari, amplitudine nussequam paruos excedunt abacos, crassitudine, quanta vafipotorio satis sit. Expetita etia sunt vasis escarijs .Haec Plinius de Murrhinis. Dicta autem videntur a Myrrha, quia illam redolerent, ut lapis Myrrhi te s. Vitri autem origo casu reperta est, ut idem memoriae mandauit. Cum mercatores

nitri naue appulsa, in littore pararent escas in Syriae Phoenice, S pro lapidibus, quorum non erat copia, glebas nitri ideo subdidissent ad ignem parandum: ecce liquato nitro, ct cum

237쪽

&cum harenis commisto visi sunt riui fluxisse transIucentes nobilis liquoris, & hanc fuisse tradunt originem vitri . Sed postea , ut est astuta & ingeniosa solertia, non solum nitrum admiscebant , sed & Magnetem Iapidem, quia creditur trahere liquorem vitri ut ferrum. Nec solum ex harenis illis, sed etiam ex alijs calculis splendentibus, & Conchis, & h rena fossili confici ceptum est. In India autem e Crystallo fracta, ideo nullum comparari Indico . Denique omni lapide, qui fundatur saltem ingenti igne, ut sunt Silices, addito nitro, quod humorem liquabilem ex lapidis crassitie extrahit, fit vitrum. Hodie aliud genus vitri conficiunt aptius ad id opus, ex cinere herbae cuiusdam salsae, quam Arhbes Cali vocant, quod genus nitri Sodam vulgo appellant.

Pro Magnete autem addunt Pseudomagnetem, quam Magnesiam vocat Albertus, vulgo autem Manganesse. Hic certa mensura additus vitrum clarius reddit, si amplius purpureum. Ex harena& nitio fit massa, quam Plinius Hammonitrum appellat, hodie Fritia dicitur. Haec in fornace sunditur in vitrum. Non quilibet autem harena ad id apta est, sed alba & aspera: aut lapides in genere silicis comminuti . Summa laus vitri est in candore translucente proxima Crystalli similitudine,appellantque hoc genus Crystallum. Tingitur autem vitrum omni colore, nam fit in tincturae genere Obsidianum, & ad escaria vasa totum rubens atq. non trans

lucens Haemati non appellatum: fit album & Murrhinum, aut Hyacinthos Sapphirosq. imitatum, & omnibus alijs coloribus, ut nulla alia sit materia, qua melius adulterentur Gemmae. Nam si ad lapidem Crystallinum comminutum in farinam pro nitro addatur triplum Sandycis, quod Minium vulgo appellant, funuitur in vitrum Smaragdo tam simile, ut etiam peritos decipiat . Summa tamen ratio de-

pr hendendi adulteratas gemmas est tactu linguae: frigidiores enim syncerq sentiu utur. Victri usus praesertim Crystallini ad vasa potoria pepulit argenti & auri metalla inullus

odor nec sapor ex eo communicatur: a nullo vincitur liquin

238쪽

te, nihiIq. transpirat: ideo alia nulla aptior materia ad liquores continendos. Solum repentino frigore aut calore frangitur , ct i Itu. Galenus, & Arabes ad medicinae usum tran-hulerunt. Nam Serapio de illo inquit: unum lapidosum e se, alterum harenarium, Liquari cum Magnete : assumere omnes colores, unde stulto assimilatur: facile in igne liquari, in ambiente autem citissime congelari in lapidem . Crystallum praeterea esse vitri speciem sed fossidem : vitri tem p ramentum esse calidum in primo gradu , siccum in secundo: excipi in multis collirijs: tollere porriginem & furfures, lenes capillos & barbam efficere: assumptum cum vino tenui calculos vesicae valenter confringere: conferre pulmoni &casui capillorum. Galenus vitrum cum Ophite coniungit.

Habet, inquit, Ophites vim abstergendi confringendique,

ceu etiam vitrum. Hoc enim ex vino albo ac tenui epotum, lapides vescae admodum conterit, atque confringit: verum

ipsum in lapidibus quispiam forte non numeret. Videtur autem per Ophitem intelligere non genus marmoris, quod apud Dioscoridem habetur, non enim conueniunt facultates : sed Murrhinum a Plinio vocatum, quod paulo ante recensuimus: coloris enim varietate , ac maculis serpentes

aemulatur. Nec prohibet Murrhinum quidem effodi, vitrum autem arte parari. Nam incendijs subterraneis eadem fieri positat,quae in fornacibus fiunt: Murrhinum autem esse humorem calore densatum sub terra testatur Plinius. Vtrum vero Serapio veram cry stallum gemmam vitium fossile existimauerit, an illi simile vitri modo fusibilem incompertu est. De vitro Avicenna inquit, valentius esse,s aduratur,sic enim exhiberi ad lapidem frangendu,unde conficitur electuarium de cineribus ad usum praedi iam . Sed modus urendi per di sicilis est, nam in igne no comburitur liquor huiusmodi. Ideo

recentiores modu hunc obseruarunt faciliorem: illinunt pice liquida, deinde inter carbones urunt, donec ignitum appaveat,postea exemptum extinguunt in aqua,& abluunt, quod

opus septies repetum sic enim in cinctam facile cominuitur.

239쪽

DVm excoquuntur metalla, pars quidem terrestrior &m: ulenta abit in scortas,de quibusdictium est,pars vero aerea & exhalabilis sublimatur, quae si adhaereat parietibus, aut partibus superioribus fornacum, concrescit instar

fuliginis in Cadmiam, Pompholygem,& Spodium, de quibus superest, ut dicamus. Cadmia oritur in primis fornacibus , in quibus venae excoquuntur Aeris aut argenti. Est autem substantia lapidosa agglomerata secundum crustas, aut racematim. Dioscorides quatuor genera tradit. Optima Cypria Botryitis appellata, quasi racemosa, densa, in dice gsauis&in leuitatem declinans, superficie racemosa,

colore exterius cinereo, interius, si frangatur, cinerulenta,& Aeruginosae. Proxima habetur foris caerulea, intus candidior intercursantibus venis onychite similibus: tales enim sunt,quae ex veteribus metallis habentur: haec onychitis vocatur. Tertia Placodes , idest crustosa dicitur, segmentis quibusdam quasi Zonis cincta, unde & Zonitis appellata est. Quarta Ostracitis nominatur, macilenta, O magna ex parte nigra, terrestris, superficie testacea, improbatur candida . Duae priores ad oculorum medicamenta utiles, reliquae ad Emplastra, & pulveres, quae cicatricibus inducendis insperguntur: ad quae probatur Cypria: nam quae ex Macedonia, Thracia, & Hispania deseruntur, damnantur . Oriri haec genera idem Dioscorides tradit ex Aere in fornacibus candente fuligine egesta flatu, & adhaerente lateribus, cameris . soria acum. ferreis quoque rudibus inhaerere,& cum spisssius insident, in corpus concrescere, unde modo unum genus , modo duo, modo omnia perfici. Fieri & in argenti fornacibus candidiorem, ac minus ponderosam,sed viribus non, comparandam Aerariae. Parari etiam in Cypro ex Pyrite lapide cremato. Reperiri quoque fossilem: lapidem in fodinis similem Cadmiae, sed sine viribus. Dignosci leuitate,

240쪽

LIBAR TERTIUS. a i

nam hic leuior Cadmia, nullo sepore alieno, manducatus dentes offendit, at Cadmia cedit, esum non respuit, in farinam detrita, & aceto subacta, & in Sole siccata coit, quod lapidi non contingit. In igne quoque depraehendi: nam lapis detritus prosilit, & fumum igni similem edit et Cadmia

vero quieta manet, fuliginemq. luteo colore aut Aereo sple- dentem expuit vario Zonarum discursu. Item lapis ignitus& refrigeratus colorem mutat, ac leuior multo fit. Cadmia nihil horum patitur, nisi multis diebus cremetur . De hoc lapide diximus in Pyrite . Vritur autem Cadmia, ut praeparetur, obruta carbonibus donec lucida fiat, & bullas attollat , ut ferri scoria: mox extinguitur vino Aminaeo, quo modo ad Emplastra praeparatur: alioqui ex aceto

ad Psoras. Repetunt alij ustiones in fictili, donec prorsus in cinerem redigatur sine ulla scabritia, qua vice Spodij utuntur. Latratur autem trita in mortario & aqua effusa, donec

nihil sordis remaneat, dein siccata cogitur in pastillos. Haec apud Dioscoridem . Plinius Cadmias fornacum hoc modo distribuit. Quaedam tenuissima est in ipso fornacum ore, qua

flammae eructantur, appellata Capnitis, exusta,&nimia leuitate similis fauillae . Interior optima cameris dependens,& ab eo argumeto Botryitis cognominata: ponderosior haec priore, leuior porro secuturis. Duo eius colores. Deterior cinereus, puniceus melior, friabilis, oculorumque medica mentis utilissima. Tertia est in lateribus fornacium, quae propter grauitatem ad cameras peruenire non potuit. Haec dicitur Placitis, & ipsa ab argumento, crusta verius quam a Pumex, intus varia, ad Psoras utilior, & ad cicatrices trahendas . Fluunt ex ea duo alia genera: Onychitis extra pene Caerulea, intus onychis maculis similis. Ostracitis tota nigra , & caeterarum sordidissima, vulneribus maxime utilis.

Plinius igitur praeter quatuor genera a Dioscoride tradita, addit Capnitim, quae potius ad Pompholygem redigenda est ut inferius patebit. Galenus Cadmiam unam fossilem esse tradit, repertam in Cypro lapidosam, omni alia Ca, E e mi a

SEARCH

MENU NAVIGATION