De metallicis libri tres

발행: 1596년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 화학

221쪽

omnibus enim his modis aerugo nascitur rasilis. At scolec a maiore apparatu perficitur: teritur enim acetum album inmortario pistilloq. aeris Cyprij, donec crassescat, additurq. portio aluminis, & salis, aut nitri, teriturq. in sole aestiuo

sub cane, donec Aeruginis colorem contrahat, & concres ac in speciem vermiculorum. Quidam addunt duas partes vrinae veteris ,& efficaciorem efficiunt, colorisque melioris. Santerna eodem modo perficitur, sed pro aceto urinam immpuberis terunt addito nitro & Cypria aerugine, ut testatur Plinius . Adulteratur Aerugo rasilis pumice admisto aut marmore, aut atramento sutorio: Illa attritu digiti madefacti aut dentium depraehenduntur: atramentum autem sutorium igne, rubescit enim: aut papiro galla madefacto, nam contactu atramenti nigrescit: visu quoque maligne viret. Scolecta quoque adultera ratisi improba adaiidb i tan& formatis vermiculis, quod in totum damnatur. Omnibus praefertur Scolecta fossilis, secundoloco Rasilis, tertio scolecta arte parata. Santerna aequiparatur Rasili. Habent facultates Aeris combusti, sed efficaciores: acres enim sunt, digerunt, mordent, liquant carnem non modo tenellam sed & duram. Cum cerato cicatricem inducunt : tandem ulceribus putridis, & fistulis maxime accommodantur. Hodie tantum rasilis in usu est alia vero genera non amplius parantur: Vritur donec colorem fauillae acquirat, ut Plinius

inquit: vel subcineritia fiat ut Dioscorides.

C A P. XIII. FErrugo idest rubigo ferri russa est aut crocea ad fuscum

vergens, a Chimicis crocum ferri vocatur, quo & infectores ut uiatur ad colorem croceum. Paratur eodem modo,

quo Aerugo rasitis: sed praestantior ex Scobe in aceto acerrimo, ut in patinis superemineat acetum quatuor digitis. Nam flos eius ascendit olei modo ad superficiem instar telae Araneae , colore croceo, quod per interualla colligitur & sic

catur.

222쪽

eatur. Facultatem habet siccandi, & astringendi. Ea dici tur Achilles sanasse Telephum: pingitur enim eam decuties

gladio. Sistit profluuia foeminarum admota, sed potu prinstat ne concipiant,ut testatur Dioscorides. Illinitur praeterea Erispelatis ex aceto & eruptionibus pustularum, & ad multa alia. Recentiores scribunt propinari pondere scrupulorum quinque cum vino calido aduersus antiquas Hepatis &Lienis obstructiones: sed sumptam in multa quantitate vomitum prouocare, & ducere ad necem, cuius remedium inquiunt esse aquam,in qua magnes maduerit , aut eius puluerem ex aqua propinatum: reprimere enim eius vim ,& vomitum sistere. Tutius autem esse puto, non scrupulos quinque exhibere, sed scrupuli dimidium, cuius character aliquando decipit, cum idem sit cum numero quinario. Alij non rubiginem assumunt, sed ipsius ferri scobem , quam

praeparatione conuertunt in rubiginem, hoc modo. Eligunt puram Calybis scobem absq. vlla admixtione aut Aeris, aut Plumbi, aut vitri, nam haec in potu lethalias in te eum irrorant aceto in vase mundo, operculo superposito et nam post dies septem inuenitur colore rubiginis , postea sc-cant, & terunt. Sunt qui abluant cum aqua & aceto, eam

percolantes, & dimittunt sub dio, donec putrescat, deinde iterum abluunt cum aqua dulci, & siccatam reponunt: hoc enim paeto aufertur rubigo per ablutiones, & scobes pu gata assumitur absque periculo. Datur Ietericis, corpus i pinguatis

C A P. XIII I .

CE russa, Graece Phimmithion, est rubigo PIumbi colore candido, paratur simili modo ut Aerugo, Iaminis super vaporem aceti appensis: sed hic materia quae soluitur, defluit in acetum, aut etiam deraditur: inde aceto transfuso & colato, crassamentum siccatum teritur, & cribratur:

Quod non exit, iterum teritur, & cribratur, repetiturque donec

223쪽

donec lassiciat. Differentia eius est. Nam quod primo exit,

praestantius est, eligiturq. pro medicamentis oculorum: se quentia pro ratione discedunt a bonitate. Inde aceto acri

subacta diuiduntur in pastillos, qui in Sole aestatis siccanture ita enim Cerussa candida fit, & efficax. Quod si hycmep

rare oporteat, supra furnos, balnea, aut fornaces peragendum est, ut calore perficiatur. Leuissima tantum ex omnibus ad candorem foeminarum adhibetur. Torretur autem uno modo in fictili nouo coli nue mouendo, donec cinereum colorem traxerit. Alio modo in patinis ferulacea rude ve

sando, donec colorem Sandarachae acquirat, quam quidam Sandycem vocant, ut Dioscorides inquit. Apud Plinium usta casu reperta est incendio Pyrae Cerussa in Orcis crem ta, qua Nicias Pictor primus usus est : optima nunc Asiatiea habetur , quae & purpurea appellarur: Fit & cremato Sile marmoroso, & restincto aceto : sine usta non fiunt umbrae. Eaudem paulo inferius videtur Sandarachania adulterinam vocare,quq fit ex Cerussa non in fornace cocta: color debet esse flammeus. Haec si torreatur aequa portione rubrica admista Sandycem facit: nec sunt alij colores maioris ponderis. Et inter factitios est & Syricum, quo Minium adulteratur: fit autem Sinopide & Sandyce mistis. Haec Plianius. At pigmentorum commistiones, & nomina ab antiquis usurpata non pertinent ad nos. Hodie Sandycem idest Cerussam ustam eousque ut colorem rubentem acquisierit, vulgo Minium vocant, facultate longe diuersum a Minio antiquorum, quod Cinnabrium hodie vocatur ut alibi e plicatum est. Cerussae facultates refrigerandi, & occluden-d ideo a Galeno inter Emplastica numeratur: quae autem per xstionem transijt in Sandycem, tantum reddita est i nuior , sed nondum excalfaciens: usurpatur a medicis frequenti usu ad reprimendas fluxiones ex ulceribus, & partibus contusis illita ex cerato, quod unguentum album vocant . Ex Sandyce autem paratur ceratum ad cicatricem in parribus mollioribus inducendam, vocant unguentum de Minio.

224쪽

b inio . Sed hausta Cerussa, lethalis est: nam occludendo& refrigerando , vias spirituum intercludit , & s cando ex asperat . . Forte & aliquid calidae facultatis concipit , ut Lythargyrus: simili enim substantia constat e& Plinius vene num hoc Lithargyro comparat: linguam aridam reddit,&alia symptomata a Dioscoride , Nicandro , & Atticenna tra dita . Ob has Cerus e noxas verendae sunt aquae per fistulas

plumbeas transeuntes , aut detentae in valis non stanno sed Plumbo maiori ex parte illitis : nam ex ijs Cerussa emanat adeo ut aliquando aquam pernoctantem turbulentam reddat . Quae etiam ex instrumentis lumbeis distillantur,aquae non carent aliqua suspitione, praesert uia qua: acres aut acidae

sunt, quanquam dei cari facile possinit ob Ceriali grauitateria. Stannum quo minus Plumbi habuerit admistum , eo ei diximus id album Hispani e vocari, candia ei us Cerussa plumbea: Alij Biaccam Alexandrinam vocant in ulteribus notam, & pictoribus .

Ex durioribus metallis nempe Aere , ac serro , cum post

ignitionem malleo percutiuntur, aut cum extingUtinmtur in aqua decidit squama , ut pote pars quaedam in superficie exusta, quae abscedit a corpore. Id non patitur aurum ,& argentum ob naturam in combustibilem : nec mollia ut Plumbum & Stannum, nam quod ab ijs abscedit in igne nequaquam arescit, sed corium quoddam mollius prae se bter t. At duriora corpora , & magis terrestria non solum in igne sed etiam vetustate exsiccata scabrosa redduntur, ac veluti leprosa, ideo si percutiantiar, aut etiam flectantur , reddunt squamam qnandam friabilem , & pulverulentam . Horc in Aere duorum g enerum est. Vna flos aeris appellatur, altera squama, Graece Lepis: in ferro autem squama tan tum. Flos aeris apud Dioscoridem sit , cum Aes fusum in Cc forta

225쪽

fornacibus delabitur in receptacula: ibique aspersa aqua, obrepentinam congelationem expuitur ramentum quoddam , qui flos appellatur, & a quibusdam Psegnia idest immundi. tia Ve erum clauorum: Optimus est si tabilis, in attritu ful- uescens, in iiij instar numerosus, brevis,grauis modice splen-cens, gustu astringente, & qui scobem Aeris non participet, qua adulteratur, sed facile depraehenditur, dent ibus dilata ta scobe . Plinius Plegma vocat: sit inquit, in Aerari s of cinis iam liquato Aere, & percocto, additis etiam num cas bonibus, paulatimq. accensis, ac repente vehementioressa tu expuitur aeris palea quaedam: solum, quo excipiatur, stra tum esse debet: facile uiscernitur a Diphryge aqua: hanc; uim lat. Squama apud Dioscoridena duorum generum est . Quaedam ex Cyprijs metallis habetur , quae me lior est , dicta Helitis, idest clatraris: altera ex Aere albo tenues, , sin firma quae improbatur. Seligitur crassa, & ruisse, &quae aceto aspersa contrahat Aeruginem . Plinius squamam a flore Aeris distinguens inquit: sed & Aeris nos medicinae utilis est: sit Aere fus , in alias fornaces translato, ubi Latii crebriores excutiuntur veluti iiiiiij s inimae, quas v cant florem: cadunt autem cum panes Aeris aqua refrige, rata tum rubentque . Similiter ex eis fit , quam vocant Lepida , dc sic adulteratur i sos, ut squama veneat pro eo: Est autem squama luee decussa vi clauis per quos panes seres serrum minantur , in Cyprijs maxime ossicinis omnia. Disserentia laec est: quod squama excutitur ictibus ij dein panibus, flos sponte. Animaduertendurn vero est circa verbum Rem liti S, quod a clatus denominatum est: Clauos Cyprios apud Palladium significare 'es Cyprium, sorte quia ex eo claui optimi fierent quibus nauium compagem colligabant: ferrei enim claui citius rubigine absurnuntur in aqua; expetebantur autem ad aes vitam conificiendum huius odi claui vis attriti, magis quam aliud gemis aeris. Simili modo flos ariet

x veteribus clauis ferruminatis in panes colligebatur: Asquama

226쪽

squama Helitis ijsdem panibus malleo percussis r quae ex quocunque Aere veteri, id est coIlectaneo, &ex usu coempto , ut Plinius inquit, fieri possunt hoc enim attritu domitum & consuetudine nitoris mansuefaetium condimentum est aeris noui. Non igitur necesse est florem Aeris, & siqua .mam petere ex fornacibus, in quibus nouum aes conficitur,

sed in quibuscunque ossicinis, in quibus aes collectaneum conflatur, & malleis dilatatur, dummodo Aes adinistionem non habeat Plumbi aut stanni, aut Cadmiae , quae rubedinem Aeris aut in albedinem, aut in aureum colorem transemutant. Improbatur enim a Dioscoridesquama ex Aere albo , significans Heli tim ex rubro haberi, sue nouum siue a collectaneum sit, quale Cyprium est, & hodie in Germania nascitur, multisque alijs locis . Flos quoque candidus reperitur, quem Dioscorides laudat ad aurium grauitates. Illud praeterea notandum Milij similitudinem in flore ceris intelligi non de granis, sed squamulis Milij, ut Plinius scribit.

Idcirco flos aeris a squama tenuitate tantum ,&breuitate distinguitur. Squama enim erasi riest, alior. Facultates autem eaedem, nam astringunt, extenuant, & e Odunt.

Sed flos icnuiorum partium cst quam ars ustum& squama, ut Gasenns testatur. Praeterea tam flos quam squama vim purgandi liabelmam Flos pondere quatuor obolorum datus extrahit humorem crassum: sed squama ex aqua mulsa aut in Catapotio aquam trahit ; lauatur autem diligenter, Ut docet Dioscorides. Hodie haec omnia a medicis despiciuntur, sola aerugine vientibus, ideo &multis utilitatibus pri- Uantur, quas tum flos, tum squama praestant in videribus: cum tamen in ossicinis utraque habeantur, in quibus Vasa

aenea conficiuntur : vendunt autem artifices tam florem

quam squamam figulis ad viridem colorem fictilibus praestandum : sed animaduertendum , apud aerarios artifices di plex genus squamae oriri, unum quod sponte abscedit, cum aes ignitum extinguunt in aqua frigida, alterum cum post- Cc a quam

227쪽

quam refrigeratum est, ictibus dilatant. Contra autem in his accidit, quam quod scribit Dioscorides . Quod enim sponte abscedit in aquam, crassius est & latius: quod autem ictibus decutitur, longe tenuius est instar squamularum i-lij , quo quidam experientia ducti ulcera pudendi exedentia absque ullo morsu sanant longe stlicius qnam praecipitato: omnia vero haec iterum conflari possunt in aes .

CAP. XVI. EX ferro & Calybe squama decussa a Dioscoride Stomoma appellari videtur. Inquit enim: Squamae Stomomatis virtus eadem est , quae squamae aeris et Iavatur simili modo, & reconditur, sed ad mouendam alui deiectionem inefficacior est. Sic quoque Plinius accipit verbum Stomoma, cum inquit. Squamae est alterum genus subtilius, ex summa scilicet lanugine decussum, quod vocant Stomoma et nec dubium est ab alio metallo haberi, quam sit aes, cum dicat Dioscorides eandem vim habere cum squama aeris. Si igitur nullum aliud squamam gignit, quam ferrum, profecto dicendum est hoc genus squamae ex ferro esse At GaIe-nus y Simpl. verbum Stomoma non pro squama accipit, sed pro Calybe, quae acies Latin s dicitur, inquiens: squamae alia est Aeris, medicamen utilissimum, alia ferri & Stomomatis . Et paulo inferiisse maiorem obtinet astrictionem squama ferri , & hac etiam maiorem Stomomatis: quamobrem ad contumacia ulcera meliores sunt, quam squama aeris. EX quibus manifestum est, Stomoma apud ipsum significare aciem. Dioscorides sorte squamam serri appellauit Stomoma, quia praeferret ut ex Calybe, ex quo mucr nes fi inr ut Helitis ex aere clauorUm

228쪽

LIBER I QRTIUS. aos

C A P. XVII.

IN fornacibus autem,in quibus metaIIa excoquuntur, priamo gignuntur scoriae, quae veluti recrcmenta sunt venae quae excoquitur,vulgo Loppas Vocant. Plinius inquit: Quae e Catino iactatur spurcitia in omni metallo, vocatur Scoria. Supernatat haec metallo olei modo, tenax, & lenta, quandiu fusa est, frigefacta autem congelatur, fragilisque reddi-rur ut vitrum . Dum vero aliquid retinet humoris metallici, grauis est. At superato per ignem omni humore, leuis redditur , & liquidior & pura: cuius humiditas ob viscositatem

non evaporat, nec comburitur, quia quodcumque combustibile erat, in igne euanuit , remansit autem quaedam humiditas fusionem praestans. Ideo inseruit artificibus ad venas agrestiores fundendas: admiscent enim tritam, ut cum ea citius fundantur: defendit etiam metallum ab igne ne sextenuetur in vapores: in natans enim metallo, fit veluti

operculum, quod prae sui densitate nihil transmittit, ut vitrea vasa faciunt. Sunt vatij coloris, nullae tamen transi cidat. Ex Are& ferro plerunque nigrae,&sordidae, spongios que, sed cum in igne magis purgatae fuerint, quae ex Aere nascitur, rubedinem acquirit, appellaturque Diphryges: quae ex serro, caerulei colori seuadit. Ex Plumbo Lutea : ex argento varia, Hae solae recipiuntur a Medicis. De Scoria aeris inquit Dioscorides: lauatur ut aes ustum, & eandem vim habet, sed imbecilliorem . De Diphryge autem appellato, quia bis coctum sit, tria genera inquit esse. Vnum fossile, quod ex luto quodam fit in Cypro sola, eruto ex sp

cui hoc in Sole siccari, dein sarmentis vri. Alterum velati sedimentum & faecem aeris persecti, inueniri sublato aere post refrigerationem in fundo fornacis adhaerens , astaingenti gustu,& sapore aeris. Tertium fieri ex Pyrite cremato per inultos dies in camino Vt calx, donec colorem rubricae contraxerit ,

229쪽

traxerit , quod reponunt. Praeterea quosdam esse , qui tradant ex solo lapide de quo aes perficitur, Diphrygem haberi

in hunc modum. Torreri eum in areolis , mox in scobres translatum percoqui, & per oram earum ferruminari ambitu, quo detracto Diphrygem esse, quod superest. Praese tur quod saporem aeris reddit, aeruginisque, astringens,&vehementer linguam siccans : quod nequaquam inest in Ochra usta, quae pro Diphryge venditur. Vim habet astringendi, & purgandi, & extergendi: ideo cohibet excresce tia, & ulcera serpentia, & maligna sanat. Galenus testatur se vidisse Diphrygem proiectum a Metallicis tanquam rem

inutilem: in medicina tamen multas utilitates praestantem: valde enim siccat, & modice mordet. Plinius eadem ferme habet quae Dioscorides. De secundo autem genere, quod ipse tertio loco numerat, inquit: fieri in fornacibus aeris faece subsidente: differentia est: quidem, quod aes ipsum in catino defiuit, Scoria extra fornaces, Flos supernatat, Diphryges remanet. Alius modus subiungitur ex aliorum sentenistia: In fornacibus globos lapidis, qui coquantur, ferruminari, circa hunc aes feruere , ipsum vero non percoqui nili translatum in alias fornaces, & esse nodum quendam materiae . Id quod excocto supersit, Diphryga vocant. Hodie fusores metallorum alio modo utuntur: Cum enim venam fundunt, ne quid in fornace remaneat illi quatum, admiscent venam plumbi aut plumbum ipsum &scorias, quae facilem fusionem praestent: cumque uniuersa materia liquata fuerit,& egressa in catinum, auferunt supernatantem Sc riam , quae prius refrigerata coit, crustis per vices abscedentibus, donec subsidens metallum appareat: quan uis alij aptant orificium , ut prius exeat metallum quam Scoria. Huius praeterea metalli pars superior, quae aeris est prius coagu-tur, quam inferior, quae est pars Plumbosa & argentea, aut aurea, si ijs vena participauerit. Auferunt igitur crustam superiorem, quae prius coagulatur, deinde altetam, atque alteram a

230쪽

alteram, donec totum aes separatum fuerit ab inferiori installo. Vtrunq. genus metalli imperfectum adhuc est, & rt de ac si angibile. Ideo secundis fornacibus indigent ut pe

contiantur, & inuicem separentur alienigena. Aes igitur illud rude,si suspicentur continere adhuc aliquid argenti, aut et Lari. Iterum cum plumbo, aut vena plumbi fundunt, sep rantes crustas ut prius: Plumbum enim abluit, de secum di cit aurum, & argentum. Cum igitur susscienter ablutura existimant, ut plumbi rei quias extrahant , ignem temperam tum adhibent,quo plum in existens fundatur, S des et dat: Aes autem nequaquam: sic enim redditur veluti lapis spe piosus qui in tua fornace fusus, & percoctus, in aes purgatum vertitur: cuius Scoria Diphryges eli, purgatior quam Quae in primis fornacibus exijt, colore rubro : similis repetio tur de in interis fusionibus aeris , sed in minori quantitate rhanc officinae vendunt figulis Ranainam appellantes magis non dercaam quam squama & nos. Quanuis autem Scoro Meta Io supernatet, clamesso tamen prius metallo, remane Scoria in fundo in mens ob viscositatem. Nam idem con tin ere testatur Aristoteles q. eteo. cap. 6. ferro fuso, subsidet enim, inquit, in inreriori parte Scoria. De Icoria igitur Aeris, di Diphryge hac suificiari t.

CAP. XVIII.

EX ferro scoria largior habitur, quina CX Aere, terret

strius enim est , di impurius. Abscedit autem non solum a vena fusa in fornacibus, sed & ab ipsemet ferro , &acie, cum in igne mollificantur , quod non accidit Aeri, nisi enim fundatur, scoriam non gignit, eamque si sandatur admodum inodicam: sed refrigeratione nihl tam reddit 1 qua-mani, d florem. magis quam sertam. At ferrurn si iam, cum fit acies mustam gignit seoriam, ideo metalli climinutio ant suis succedit, ut Aristotelas testatuet. Purgat ios autem eu

SEARCH

MENU NAVIGATION