장음표시 사용
211쪽
patitur pustulas erumpere. Torretur autem certo modo, &vritur usque ad ignitionem: nam si amplius, funditur in Plumbum. Haec apud Dioscor idem: At Plumbum id candore argentum imitatur,sed vitro fragilius est. Ex eo Chimista conficiunt oleum rubicundum, quod praedicant ad tingendum argentum colore auri, & ad viuera contumacia , exedit enim . Nuper ex eo parant lapillos rubentes aut flauos Hyacintho emulos , diutius usto donec Iuteus quidam semus e ierit , & in cinerem copuersum fuerit: quem addita portione Botacis , aut salis Armoniaci conflant, & fundunt super aeris laminam , aut marmor: coit enim in lapillos translucidos Hyacinthinos,quod Antimonium praeparatum vocant Toc postquam ad metallorum transmutationem reperissent in ille , conuerterunt in usum Medicinae. Exhibent enim eius in puluerem comminuti grana tria, aut quatuor, aliquando usque ad octo, & amplius cum saccharo rosaceo ad purgandos humores crassos, & melancholicos, in morbis contumacibus . Ducit per superiora, & inferiora: & hanc purgationem saepius repetunt. Sanari testantur tremorem cordis:
Hypochondriacam passionem, Asthmaticos, Hydropicos, Phthisicos . Sunt qui in robustissimo corpore exhibuerint usque ad grana duodecim: Eicere etiam sanguinem nigrum concretum felici successita
STannum a Latinis vocatum derivato nomine a Stimml,
similem enim habet naturam : ab Homero Cassiteron vocatur . Non reperitur autem apud Dioscoridem nisi velimus cum Stibio compraehensum esse, quod enim ex eo conflatur, AE candore, ct fragilitate non differt a Stanno Plumis
bum tamen id vocat Dioscorides, & Latini distinguentes Plumbum candidum appellani De quo inquit Plinius. Praeciosissimum candidum a Graecis appellatum Cassiteron, fabuloseq.. narratum in insulas Atlantici maris peti, vitilibus .
212쪽
nauigijs circumsutis corio aduehi. Nunc certum est in Lusitania gigni, & in Gallecia summa tellure harenosa, & coloris nigri. Pondere tantum ea depraehenditur: interueniunt& minuti calculi maxime torrentibus siccatis. Lavant eas harenas metallici, & quod subsidit, coquunt in fornacibus Invenitur &in aurarijs metallis, quae Elutia vocant, aqua immissa eluente calculos nigros paulum candore variatos, quibus eadem grauitas, quae auro. Et ideo in Calathis, in quibus aurum colligitur, remanent cum eo: Postea caminis heparantur, conflatique in album Plumbum resoluuntur, AI-bi natura plus aridi habet, ideo nulli rei sine mistura utile est. Nec argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquatur argentum. Hactenus Plinius. Videtur autem signi rumcare Stannum non utile esse ob siccitatem ad argentum: quod non contingit Plumbo, hoc enim sua humiditate velocem reddit fusionem argento. Ideo superius dixit: nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro . Ex quibus patet Stannum per
se solum ob ariditatem inutile esse, dissicile fundi tam ipsum quam eius venam: egere Plumbo mollificante : quod hodie assirmant, qui Stannum ex Anglia aduehunt eius metalli fertilissima. Hinc nomen Stanni misturis datum est. Nam primu mistis venis argenti & plumbi primus liquor qui fluit in fornacibus Stannum appellatur Plinio, frangibile enim est. Hoc illitum aeneis vasis, saporem gratiorem facit , &compescit aeruginis virus: mirumque pondus non auget,specula quoque ex eo laudatissima. Sed postea adulteratum est stannum addita Aeris candidi tertia portione in Plumbum album. Fit & alio modo, misti albi plumbi, nigrique libris, hoc aliqui argentarium appellant: idem & tertiarium vocat, in quo duae nigri portiones sunt, & tertia albi: & hoc fistulae solidantur. Hodie hoc genus vulgo Saldaturam Vocant, ferro enim ignito rapiunt aliquam eius partem, qua illico ad eius tactum liquata illinunt Aera, subiecta pice colophonia, sic enim cohaeret ,& diuersas partes veluti glutem colligat , dcrimas claudit , unde vulgo derivatum est verbum:
213쪽
Stagnare. Hoc eodem illinunt ollas Aeneas,ne aerugo ego- tescat. Sed si plus addatur Plumbi facile contrahunt cerussae faeditatem . Improbiores ad Tertiarium additis aequis portionibus albi argentarium vocant, & eo incoquunt quae volunt. Nam si album incoquatur Aereis operibus, vix discerni ab argento possunt . Simili modo argentarium incoquere caeperunt, equorum maxime ornamentis & alijs multis. Haec apud Plinium leguntur. Patet igitur Stannum , quod hodie affertur ex Anglia ad vasa conficienda, Plumbi portionem habere, extensibile enim est, & facile funditur. Sed cum flectitur, aut dentibus mordetur stridorem quenda in edit, qua disrumpatur particulae stanni humore Plumbi glutinatae. Si autem caeteris metallis admisceatur, fragi- Ita reddit, excepto Plumbo & auro purissimo, etiam si in minima quantitate addatur,adeo ut solus odor aliquando sufficiat ad fragilitatem praestandam. Si enim in catino in quo
stannum fuerit conflatum, Aes aut argentum fundaturi fractionem patiuntur. Cum Plumbo autem conuenit: nam iungi inter ie plumbum nigrum sine albo non potest, ut Plinius inquit, ac ne album quidem sine nigro: Quod hoc modo
intelligendum videtur. Ex utriusque enim mistura corpus fit magis extensibile, quam singula seorsum: nam stannum per se non extenditur. Plumbum autem extenditur quidem, sed non in multam latitudinem, distumpitur enim: at commistum tenuius dilatari potest absque fractione. Oportetigitur tam plumbum sua humiditate extensionem comm nicare stanno, quam stannum sua tenuitate plumbum tenuius ducere . Esse autem admodum tenuem stanni substantiam ex eo patet: quod inquit Aristoteles a. degen.&cor. teX. yo. Stannum in exigua admodum quantitate Aerimistum colorat tantum, ut videatur esse passio sine materia, quod profecto non contingeret nisi tenuissimarum partium esset, ut diffundi in Aeris ingentem molem posset,& si autem stannum tenuius sit plumbo, non tamen grauius, quoniam ariditas eius non patitur tantam condensationem, quanta
214쪽
fit in plumbi humiditate. Colligi etiam potest eius ariditas ex sono , quem Aeri communicat admistum e Tinnitus enim non in molli & fiexibili corpore fit, sed in duro, & quadan tenus rigido, ut uno ictu saepius aer verberetur. Idem praestat& Stibium, & Moli vides, nam & ipsa sua rigiditate Aeris
sexibilitatem contemperant. Affertur ex Germania quotadam genus argenteo splendore adeo fragile, ut vitrum videatur : compositum ex squamis quadratis ad similitudinem Pyritis : Ideo quidam Marcastitam argenteam vocant, sed facillime funditur. Admiscent id Stanno Anglico, ut liquefactum facilius decurrat. Tradunt ex fidibus argenti viui haberi. Stannum dissicile rubiginem contrahit, quae candia da est: appellatur album Hiipaniae: hodie Biaca Alexandriiana qua mulieres libentius utuntur, quam cerussa ex plumbo. Si uratur , vertitur in cinerem eandidum, qui conflari iterum in Stannum vix potest sed in substantiam vitream colore lacteo, quo fictilia illinunt, ut in igne crusta vitrea.& candida obducatur. Vasa e stanno post aurum & argentum caeteris praeferuntur; quia rubigine minus fedantur: ideo ex eo Aera illinuntur. In medicinis Serapio vim tribula siccandi, & refrigerandi: in potu remedio est scorpionis id ita tenuissimum puluerem tritum . Reperiri in suis fodinis frustulis trium aut quinque drachmarum .
C A P. XI. ARgentum vivum opposito modo discedere videtur a
natura metallorum, ac Stannum, & ferrum , nam
illa ob siccitatem aut illiquabilia sunt, aut fragilia. Hoc humiditatem actu in existentem neque liquabile dici potest, quia liquidum est: per se enim fluit ut aqua, quod caetera metalla in igne tantum fusa id patiuntur: neq. ductile, frangitur enim in guttulas minimas: ideo & metalla quibus iungitur, fragilia reddit, etiam plumbum & aurum: quod ei cere nequit ipsum stannum: nam eius ariditas quae fracti
215쪽
nem affert, ab eorum humiditate temperatur . Quod autem humiditas argenti viui metallica sit, patet: nam cum omnibus commiscetur: auidissime autem combibitur ab auro, &argento; deinde a plumbo & stanno: dissicilius adhaeret A ri, dissicillime ferro. Chim istae Amalgama vocant quodcunque metallum cum argento vivo solutum, quod ad similitudinem pultis redditur, quale Albertus sponte aliquando reperiri tradit in metallis argenti . Vnde significatur vaporosam exhalationem in argento vivo minime congelatam,
ea facilius penetrare, quae similem naturam habent dominantem: ob similitudinem enim fit attractio & adhaesio. Aeri igitur & ferro dissicilius commiscetur quia magis terrestria sunt: impuram autem esse eius substantiam, patet, nam albedinem habet liuidam ad plumbeum accedentem :& cum
tractatur, nigredinem multam relinquit . Quoniam autem in igne facillime euolat cum tota substantia, significatur exhalationem continere non ustam, sed ustibilem: haec enim attollit vaporosam: non comburitur autem, quia uniformiter cum aquea humiditate dominante commista est, quae ab ustione dessendit. Ideo aeream esse eius naturam tradit Amristoteles, atque ob id incoagulabilem q.Meteo. cap. 8.Cum autem huiusmodi sit eius natura,cur pondere vincit alia omnia praeter aurum, alibi explicatum est. Plinius duo eius genera facit, unum appellat argentum vivum, alterum Hydrargyron id est argentum aqueum . De argento Viuo inquit . In venis auri & argenti sapis est, cuius vomica liquoris aeterni argentum vivum appellatur: venenum rerum omnium : exedit ac perrumpit vasa permanans tabe dira: Omnia ei innatant praeter aurum, id unum ad se trahit, ideo &optime purgat caeteras eius sordes expuens crebro iactatu invasis fictilibus: ita viiijs abiectis ut & ipsum ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, perque eas sudoris vice deflues purum relinquit aurum. Ergo & cum Aera inaurantur, sublitum bracteis pertinacissime retinet, qui usus & Hydrargyro adulteratur. Et alias argentum uiuum non largum inuentum
216쪽
tum est: eius lapis etiam in argentum excoquitur. De Hydrargyro autem inquit inuentum esse ex Minio secundario inuicem argenti vivi: fieri autem duobus modis. Aeneis mortarijs pistillisque trito Minio ex aceto: aut patinis fictilibus impositum ferrea concha, calyce coopertum argilla super illita: deinde sub patinisiaccensum follibus continuoloni: atque ita calycis sudore deterso , qui sit argenti colore , & aquae liquore. Idem guttis diuidi facilis & lubrico humore confluere: quod cum venenum esse conueniat , ut Minium , temerarium eius usum esse vult in Medicina: praeterquam ad sanguinem sistendum, illitum capiti & ventri, dum ne quid praetereat in viscera, & vulnus attingat. Argentum solum eo inaurari, cum & in Aera simili modo duci debeat. Haec Plinius. Dioscorides sub Hydrargyro Graece appellato utrunque accipit: non enim disserre videntur nisi origine. Inquit enim quoddam fieri ex Minio igne attollente fuligia nem , quae calyci superposito insidens refrigerata vertitur in Hydrargyron. In ueniri etiam in tectis guttatim, ubi argentum conflatur. Alios esse qui tradiderint per se in metallis inueniri. Galenus nouit tantum id quod artificio paratur. Hodie ex Germania habetur. Foditur eius vena in
monte Hydria prope Goritiam lapis est fragilis ad rubedianem tendens ponderosus instar Plumbi, minutis guttis a genti viui splendens: unde etiam sponte emanant aliquari do eius rivuli dum assessoribus eruitur. Lapidem appes antCinnabrium natiuum . Gigni etiam tradunt in lapide subalbido liuescente, aut simili Calci. Extrahunt autem argentum vivum igne super fictilia venam continentia, ut per eorum oscula descendat in subiecta vasa sub humo condita, rimis optime clausis. Aiunt ex fece quae remansit fieri lapidem fusibilem, quam Marcastitam argenteam vocant, colore argenti, de quo diximus in stanno. Vidi per se argentum vitium Pisis inter saxa, dum fundamenta vetera excavarentur. Testantur praecipue prouenire in locis vliginosis, ubi nebulae quaedam crassae ante Solis ortum attolluntur in Ve--E B b re, sed
217쪽
re, sed ob grauitatem non altius: arbores eius soci , & si viareant , frugiferas tamen non esse: ac tardius germinare: his signis artifices loca scrutari, ubi proueniat argentum uiuunia Haec sgnificant eius materiam esse admodum vaporosam, fumosam vero adeo exigua vi non sufficiat ad eius coagulatione. Eius evaporatio perniciosa est, adeo ut talores quanquam vesicis ori applicitis caueant, breui tamen intereant , aut Phthisi, aut Asthmate, aut Palpitatione cordis, aut Paralysi. Dioscorides tribuit argento vivo enecandi vim , nam potu erodit interna suo pondere. Et Galenus idem recenset inter Deleteria toto genere f. Simpl. I p. quae sunt erodentia , quamuis testetur alibi, nunquam se vidisse eius experimentum. Sed hic controuersita apud recentiores asserentes, non genere deleterium esse, sed sola quantitate: frigidum enim & humidum statuunt in quarto gradu, &ob id
putrefacere extinto calore innato. Afferunt experimentarquendam fortuito bibisse argentum vivum in magna copia, qui cogesatus paulo mox interijt, repertum sanguinem congelatum prope cor. Propinari praeterea sine noxa pondere scrupuli unius aegre parturientibus vltimo remedio. Sunt qui infantibus exhibeant magnitudine duorum granorum Milij ad vermes necandos citra ullam molestiam. Paulus Aegineta restatur,combustum & in cinerem redactum a quibusdamnviceri cum alijs speciebus, ac propinari Colicis dioiis. Quod autem Dioscorides inquit: suo pondere corrodere interanea, Avicenna minime confirmat. Praeparatur hodie eum aqua acuta coetum, donec in cinerem redigatur ,
qui siccatus in igne colorem rubicundum contrahit, Praeciapitatum vocant : Quod imponitur ulceribus putridis praecia piae pudendi ex morbo Gallico: nam exterit & siccat sine u hementi morsu. Exibetur quoque intus ad trahenoos hi mores crassos, & Melancholicos vicc lapidis Armeni, sed praecipue in morbo Gallicor videtur enim argentum vitium juem illam delere: mouet per superiora ,&inseriora. Sed setius est more lapidis Armeni diutius abluere cum aqua
218쪽
simplici, postea cum rosacea, ultimo puIuerem exsiccatum vino irrigare aut succo citoniorum adiecto Gummi Arabico et huius hoc modo praeparati exhibent grana quatuor, aut quinq. & vsq. ad duodecim cum Mastiches scrupulo uno, &Sacchari rosacei drachmis duabus post assumptionem fercu li. Alij nobilius faciunt,Aurum soluendes in argento vivo, de simul coquentes in oleo sulphuris,postea per se,donec puluis croceus fiat, cuius exhibent pondus denarij Veneti cu oleo Amygdalarum dulcium: purgat enim omnes humorcs sine
noxa . Nam aurum corrigit eius nocumenta, ut Dioscorides testatur: exhibens auri Icobem tenuissimam ad epotum argentum vivum singulari praesidio. Quod autem per sublimationem praeparatur Gamale Armeniaco, ascendente in igne
utrius orae & congelata in similitudinem saccha-
Dii re immacum Vocant, venenum est acerrimum xeden S: vitantur tamen eo mulieres temperato cum Cerussad faciem dealbandam. Ipsum autem argentum vivum cum saliua,aut axungia comminutum Vt non appareant eius guttae, quod extinctum vocant, illitum pediculos, & lendes enecat: scabiem malignam sanat, & ulcera praua, nam Vehementer repellit, &siccat. Sed mirum , perunctis ex argento vivo cum axungia, brachiorum, & crurum articulis, confluere magnam Vim pituitae ad os, unde totum corpus expurgetur in morbo Gallico: quo remedio dolores sanan-rur diuturni, & ulcera exsiccantur: sed aliquando lingua ex confluxu pituitae adeo intumescit, ut contineri in ore nequeat : & processu temporis ut plurimum incidunt aegrotantes in prauas distillationes, anhelationes, & cordis palpitationes. Sed ut ambiguitates soluantur circa eius temperamentum OrtaS, animaduertendum est: argentum vitium
quandiu in sui natura est, frigidum esse, nec multum differea Plumbo, repellit enim influentes humores, O illitum capiti & ventri, sistit sanguinem, ut Plinius testatur. Vnde
non mirum si austum in magna quantitate calorem innatum extinguat: eius vapor paralysim de conuulsionem faciat: ner-
219쪽
uis enim insinicum est frigidum. Si autem in exigua quantitate sumatur,ut a calore animalis duci possit ad actum, iam non frigidum esse, sed vehementer calidum & putrefaciens ritunc enim corrodit interanea adiuuante pondere ut facit Lithargyrus potus . Eadem enim Symplomata parit apud Dioscoridem. Cum tamen Lithargyri temperamentum exterius applicati, Symmetrum ponatur a Galenor non enim exterius ducitpr ad actum ut interius . Pondus autem eorum adiuuat ad impressionem inferendam. Quanquam facilius elabatur argentum vivum, quia lubricum est, ideo sine noxa aliquando sumitur, quia cito descendit. Disserunt autem utraque a Plumbo, quia hoc nec intus nec extra vim corrodendi acquirit: pilae enim Plumbeae multis annis intra cO pus latitare possunt pondere suo paulatim destisndentes absque dolore aut erosione. At Lithargyrus cum sibi tanti constet Plumbea , ob praeparationem, & ustioncm Vim VI cIdendi acquisiuit interius tantum. Argentum autem vivum vel absque praeparatione interius erodit: Nam ob substantiae tenuitatem ,& aeream naturam facilius duci potest ad actum. Si autem praeparetur, ut fiat praecipitatum, iam&exterius erodit: omnium autem maxime Sublimatum. Circa caliditatem igitur & frigiditatem, hoc pacto iudicandum videtur argentum vivum. Circa passillas autem qualitates ,
qui ponunt humidum esse,decepti qualitate sensibili liquida
non animaduertunt omnia metallica naturae humanae appliacata sicca esse, ut superius explicatum est, ex Galeno. Quod autem multam pituitam ducat per o contingit, quia natura eius evaporabilis caput petens, liquefacit cerebri humiditatem , quae ad palatum descendit, & aliquando prolabitur ad aluum. Sed haec amplius quam ex instituto nostro
220쪽
Explicatis metallis reliqua absoluamus, quae ab ipsis
egrediuntur. Quaedam eorum oriuntur in fornacibus, in quibus venae excoquuntur, aut ipsa metalla perficiuntur Quaedam extra. Extra fiunt rubigines de quibus primo loco dicendum es . Hae sunt veluti metallorum putredines, &sordes quaedam. Patiuntur autem id cum manent in loco humido, aut cum suspenduntur super vapores acutorum, ut ex aceto. Efflorescunt autem quadam magis quaedam minus. Solum aurum purissimum nullam sena ubiginem: impurum vero & argentosum, atque argentum ipsum tardissimo te E corinti rubigo caerulei coloris ,& hamaenuli mi, quam pictores praeterunt caeruleo vltra marino. Putandum est eius vires easdem esse cum caeruleo , quod sponte in fodinis reperitur ex vena eorum emanan S.
Ex aere autem efflorescit Aeruguo, quod vulgo viride aeris appellatur. Apud antiquos plures habet differentias. Quaedam enim Rasilis appellatur, quia deraditur ex ipso Aere, aut ex lapide aes continente in Cyprijs metallis, quem Plinius Chalcitim vocat , unde aes coquitur. Hoc genus Ion Xyston Graece dicitur. Alia Aerugo Scolecta id est vermicularis, quia ad similitudinem vermiculorum coacta es et, quae aut arte quadam ex Aere fiebat, aut ex lapide Aerario ex quo Aes conflatur, sponte habetur, quam fossilem Sco- lectam appellant. Tertium est etiam genus Aeruginis,Saterna appellata,& Chrysocolla, seu aurificum aerugo, quaesita quondam ad aurum glutinandum, in cuius locum hodie vsuccessit Borax. Quo autem facilius Aes floreret super vapores aceti acerrimi collocabant vas Aeneum, aut Iaminas ne acetum attingerent ,& vas esset optime obstructum. D cimo enim quoque die colligitur aerugo quae de raditur. Aut easdem laminas in vinaceis acescentibus condiant, aut sic
