장음표시 사용
361쪽
;6o PROVINCIA LUGDUNENsIs. nij consessione, re diuina facta Paternensium summo consensu, teste illo Caluinista, hostiae duae daemonio truculcto obieet . primum autem ea quam sacerdos non sonsecrarat. mandatum illi adoraret,
genua flecteret; risit, contempsit, non fecit. Christi deinde corpus oblatum : tergiue sata est satis diu, phst modesto vultu adorabunda procubuit,& Dominum tuum illum esse, quem ibi contemplaretur confessa est iterum altera illa hostia ostentata, potestas tangendi, lacerandique facta furiosae; subito concerpsit: iterum illi Christi corpus exhiblitum,
violaret, oscularetur, attingeret; abstinuit vehementer , & oscula terrae innxit tria ex sacerdotis mandato. Insolens hoc visum & admirabile Calui nistae, qui eam ob rern Auenionem migrauit, ut de fide sua paulo pluribus consultaret. Porro daemonium multa commouit aduersus nostrum sacerdotem, a quo lacessi secuerberarique identidem intelligeret. Concio nati sacra hebdomada raucedinem permolestam, urbi factionem iniecit. haec soluta est in paccm, illa non nocuit. Quandocumque vCtatur torquere mulierem B. P. Igna iij nomine , inventrem dc uoluitur, tacet Hoc paschate Murti num excursum est, quod oppidum in Prouincia Caluin istae tenent: hi adeo mores pauculorum C a tholicorum labefactauerant, ut perparum inter utrosque discriminis, aut nihil esset. totis viginti annis moribundi sine viatico, festi dies sine hono .
te fuerant. subuentum. Annis continuis tribus die
Allumptioni Dei par facio operas aliquas fulmine ictas extinctasque, cum operi suo intenderent & inprimis hominc in unum, cuius in corpore vestigiufulminis nullum apparuisset; in pistrino vero cum
moleretur plures eodem anniuersario die eadem vi tempestatis enectos, mutilatos, cerebro emotos memorant. Ex eo tempore is dies iuxta cum Do -
362쪽
PROVINCIA LUGDUNENSI s. 3s Iminicis apud illos sacer. Perversissimus usus ex conditionatis indocti presbyteri interrogatiunculis confitendi sublatus. Sanctioris hebdomadς diebus Sanctissimum Sacramentum de Ecclesiae more in abditiore angustioreque sepulchro conditum,& inusitatis Catholicorum haereticorumque Vigiliis celebratum; quod ante annos viginti factum non fuisse incolae assirmant. Vir Catholicus caeteroqui pius ab aliquot annis in acerrimis scrupulis importunissima daemonis fraude exagitabatur, ut
vulgo & se ipse & alij eum a daemonio .obsideri suspicaretur, innumeris territationibus conscientiae
dies noctesque pulsabatur, perpetuis ferὰ lachrymis suspiriisque conficiebatur, & adeo horrendae illi imagines obuersabantur, ut de Eucharistia vix unquam sine spurcissimo aliquo horrendoque phantasmate cogitaret. Ille confessi ohe generali magno animi sensu peracta, ita se .illa agitatione leuatuni sensit, ut se nouo sole , nouaque quadam vita frui diceret, ac pace omni tranquillissima d0naretiir. Visanh mulier quaedam totos nouem in
Coeno turpitudistis extremae annos volutata nullo
pacto poterat tenere se, coniugij que finibus inhiberi, donec aliquando et B. Virgo in mentem seribvenit: eius assiatu pulsata in sacellum ipsi dicatum pedem ponit,Virginem orat, Virgini deflet se.hoc
demum obtinet, ut cum castissimis de pudicitia contendat, nec ex illo die sensit aculeum. Mulier quae ex dc speratione turbata, & de statu mentis Aelecta videbatur asseclam habere cacodςmonem, sibi Deoque restituta. Perturbationis haec causa fuerat. Totis decem & octo annis vixerat cum improbo marito sine liberis, & quod fere sequitur sine domestica pace: tandem iteratis precibuS, ut proba erat & pia , filium a Deo obtinuerat. Sed,
iudicia Deil die festo deuota mulier ad templum
363쪽
PRovi NCIA L vGDUNENSIS . adit, ex templo reuersa puerum offendit collisis faucibus strangulatum. pluribus post inde mensi--bus, vi doloris perturbata, variis daemonum incursionibus appetita, in nostro sacerdote solatium.& quietem animi reperit, atque adeo socrui pepercit, cuius incuria calamitas illa afflictissimae familiae contigisse putabatur. Lubet alia cuncta complecti, quae aliis in oppidis per annum, cum varias
ob causas excurreretur, Deo bene iuuante perfecta
sunt, Mattingere lucri summam generati. Aliquot supra centum ad Ecclesiam collecti, innumerabiales in fide confirmati. Insiguia in hoc genere duo
triaue. Mollem ad irritamenta, sequacem ad nutus uxorem maritus annos triginta in haeresi continuerat . illa ut audiit conesonantem semel unum e
nostris, mundi ac mariti metu deposito, palam testata est esse se, victuramque semper in Ecclesiai Romana. Alia quaedam post omnem vitam in C tholica religione transactam morti proxima haeretici coniugis monitu haereticam mentem induerat, nostri hominis qua blandis precibus, qua cominationibus seueris ex inferni faucibus erepta pristinum animum recuperauit, & perfidiae culpam execrata cum lachrymarum vim ingentem
moribunda profudisset, omnibus Ecclesiae Sacra mentis communita in feliciorem vitam demigrauit: certamen morientis,& cum seipsa ferocissimὰ confligentis, spectabile ciuibus fuit;exitus perdito marito grauis. Bellicosus homo, & suae urbis Ma gistratibus mala omnia ostentantibus, licet harre - ticis, & ni deponeret sanctum propositum, comminantibus fore ut honore suo magistratuque abdicaretur ; sacerdotis nostri consiliis spectante
urbe conciliatus est Christo .Puer octo tantum an . nos natus patris crudelitatem patientia domat, Meum a sacro arceatur, cum detrudatur in carcerem,
364쪽
eum inedia conficiatur &fame, inconcussam pectus & immotum gerit , nec haeretica lue ciarumpi se patitur, aut per amicorum oblectamenta, aut terroribus parentum. Aspectum nostroruin adeo Ministri omnes exhorrescunt, ut praeter caetera insignis ad notam hominis fuerit fuga illius foedissima, qui Manoscuentem Synagogam multos annos administrauit. is pene annum extra Vrbem egit,& vitato Patris nostri vultu ac sermone suos homines docuit, quam tutus esset tectusque aduer- , sus veritatem. In xenodochia, templorumque instaurationem vis pecuniae inges variis locis collata, Sacramenti B. Virginis, pauperum , atque aliae aliis nominibus Sodalitates excitatae. Is puerilibus annis ardor iniectus ad Iudimenta fidei memoriae commendanda, ut integri saepὸ vici de victoria diuersorumque oppidorum pueri inter se illo nomine usque ad pugnos Verasque pugnas acerrime dimicarent. Oppidum quoddam hqrchici . omnes incolebant; sola loci Domina Christianam legem obseruabat. Noster cum eo appulillet, ma tionae mandato praecipui quique ex populo ad au diendum conuocati , nemo negauit innatam sibi ex concione de Caluini scista deserenda cogitationem. Appingam aliquid ultimo loco, quod ubi fama disseminatum est, inter haereticos non parum mouit admirationis. Haereticus miles, atque,
ut illud hominum genus cst audax & temerarium, vir ad omnia imperterrisus, de nocte iter institui ex illam aliquam suam versus negotij causa. Ecce tibi eunti per tenebras obsistit hominis porten, tum, imagine truculenta: lacessit ad pugnam; congrediuntur. ubi luctati sunt aliquantisper, tum ad. militem homo: Age, ait, insiste, & te aliae manus manent haud longe. pergit experiri viam sollicitur, minimo tamen cum metu . Perpaulum prOceste
365쪽
inil sit nec opinantem ex via in diuerticulum abripiunt: pedibus manibuique verbera illidunt: agii latum atrociter, quam altissime tollunt in aera. Tum primum ille intelligere , haud hominu istas essἡ manus, sed daemonum, & quod illum con- scientia scelerum obstringebat, perterreri. Venilia mentem attonito,& deorsum contem planti, Christianis usui esse signo crucis depellere genus hoc Vmbrarum.Imprimit, quod nunquam fecerat, signum sui a nostris faciendum esse audierat j & subito in terram, destituentibus illum furiis , exclamat maximo cum ululatu, ad exclamantem dς mones hoc tantum : Malam crucem tibi , scelus, cui crux nobis aduersaria profuit
QVod proximo anno curatum, ne ex praescripto
annalium mitterentur communia,& hoc curabo, & huiusce anni capita faciam duo: quae domi primum, deinde quae foris, a nostris gesta narrabo, de in ijs . distincte reponam quae Albenaci edita. Collegium Turnonium licet amplissimum & omnium quae in Gallia sunt iudicio omnium pulcherrimum, oportuno ad rem penuariam carebat aedificio. Auctoritate igitur&beneuolentia Illustrissimi Comitis T urnonh, &ciuium liberalitate effectum, adnitente Superiore, qui virosque multis & pru' dentiae & humanitatis sibi devinxit ossicijs, ut proximae Collegio nostro aedes coemerentur qu Orientem spectat, & periculo incendij Collegium nostrum eximeretur,&omnibus quod ad domestica illa pertinet negotia, partibus absolueretur. scholae nostrae cursum tenent suum. Sed Scholastiaci Parthenij & litteris & pietate praecellunt.Ad ino
366쪽
FRovINCIA LUGDUNENSIS. vasteria dimissi quinque, Sane plurimi ea medita tur,& eo illi numero, nobis ut his temporibus me tuendum sit, ne id aegerrime serant parentes, qui αea causa liberis Parthenium dissuadent,& Relistionum seminarium vulgo dictitam. Obiere ex illis septem eo pietatis sensu, Vt piam mortem pijssimi
homines mirarentur. Accensi omnium etiam ad
studia animi, Archiepiscopi Viennensis& praesentia& liberalitate in eos tam propensa, ut tertiam inquentem annum praemiorum distributionem se procuraturum spoponderit. Ex eis uni cum ad multam noctem vigilaret, obiecta species mulieris adnagitium Inuitantis; quod signo crucis facile est git,&,ut dicebat, vigilandum non esse contra mandata didicit.Septem etiam, quia ita tempora serunt ut in nostras admittantur scholas, haeretici in foro conscientiae ab haeresi absoluti. Absolutu & Chirurgus , quem Vincula verberaque a patre inflicta diu probauerant: sed euicit Omnia,&haeresim abiu- rauit,& bonis patervis libenter caruit, Vt potiretur xternis. Liberatus etiam a daemonis insidijs&spectris facta confessiione rusticus, qui a triginta quinque annorum spatio semel tantum &sacrileste comissius grauissima quaedam siluerat. Eluxit
cho & facerdoto septuagenario diuina pietas, miserumque luxuria perditum benigne respexit. Ergo lacrilega & domestica agnouit abiecitque flagitta,
&Sacramentis omnibuS munitus abhi e vita. Haec domi.Foris ista,siue excurrant nostri, siue concionum gratia Aductus &Quadragesim et seriis demorentur Valentia: Romoni, Monuimardi, Creta
Annonari, ad sanctum Andeolum & Marcellinum. Initae felici euentu cum Ministris disputationes plurimari In illis accidere nonnulla risu cinymiserationeq; dipnissima. Leguleius enim vir alias nou indoctus, cum ad disputationem nostrum sa-
367쪽
PROVINCIA I vGDUNENSI s.cerdotem impulisset, & vulgis apud suos haereticos
iactaret sacram Scripturam esse perfacilem, quaesitum ab eo est ut illum e Genesi locum explanaret, Masculum is feminam creauit eos. egregius doctor pro sua illa facilitate apertc AJ mum androgynum ide Eua meliora non dixi ij suisse professus est.Irrisus obmutuit,& disputationi finem fecit.At Minister alia disputatione, cum theses eidem sacerdoti de lingua sacra in eadem lingua proposuisset, parum abfuit quin a suis in Isaram fluuium conq-ceretur; qudd vidissent nostrum non modb & bene Hebraea, in quibus omnino versatissimus erat, legere, sed alium praeterea ignorantiae conuincere,
quod& inscribendo saepe aberrasset, &, quod turpius, in legendo. Alius vero de nostris absentibus triumphabat in hospitio. Adueniente casu e nostris sacerdotetobmutuit, & cum hospite pactus est, ne
aut se Ministrum diceret, aut de nostris locutum esse renunciaret. Oblatam vero a Ministro alio disputationem cum noster ad Praefectum urbis obedicta regia reiecisset, & modestia a Praesecto commendata,& Ministri damnata imprudentia, &sa cerdoti in exitu spoponditMagistratus, esrecturum se ut modestia nostrorum Regi innotesceret. Obtulerant alij duo disputandi materiam. venere cum
nostro Primarij ciues honoris gratia , & indicto tempore & loco assuere, sed gloriosi illi thrasones
abfuere,& turpi fug animos suis abstulere, nostris addidere. Atheismum deposuere duo, haeresim vn detriginta. in his priuatim reponam aliquos, quo
rum conuersio digna memoratu. In eorum ergo numero monachus concubina & spurijs relictis ad
Catholicam religionem redhi. Redij t& alius, quia Catholica religione defecerat, quod obleue crimen sic ille iudicabat a sacerdote non esset absolutus. Rediere & alij duo qui uxorum haereticarum
368쪽
PRovINCIA LUGDUNEN sis. cupiditate apud uxorios Ministros Missam eiur Merant. Redijt & aurifex, qui cum in via multa in Ecclesiam, multa in suriamum Pontificem ut antichristum certissimum esset debacchatus, in morbum inciditu quia sei sensit vindictam esse laesae maies halis Pontificiae, ad nostrum sacerdotem accurrit, omnia exponit: & cum inter exponendum multo sudore manaret . quod daemonem videre se assi rimaret, occasionem ad poenitentiam nactus sacerdos oportunam, de facienda peccatorum confessione admonuit, hominemque saluti corporis an ii iique restituit: felici omnino exitu . nam lenta febre post duas a confessione hebdomadas correptus, magna significatione pietatis interhi. Ponenda es in eodem nuriero mulier octogenaria , quae abiurata haeresi in conspe ctu B.Virginis,ut dicebat astatibus, obdormivit. Quatuor etiam aliae couersionem fecere mirabilem, quod octogenariet in hae
resi permansissent. Nec silendum quod puella nobialis Ecclesiae restituta assirmauiit, te nunquam coenam haereticam percepisse quin totis artubus contremisceret. Memorabile quod sequitur. Mulier quaedam utroque parente haeretico nata & triennis Geneuam deportata, haeretico nupta viro ad suos Teuerterat, ubi triennem iam puellam cum haberet, ita luxatis omnibus membris debilem, ut nec
pedibus niti, nec manibus posset, admonita est a vicina bona & pia femina, ut B.Virginem Dei Matrem imploraret pro filia : cumque inuocandam negaret: Ergo, inquit illa, uni trinoque Deo suppli- ea Patri, Filio, & Spiritui sancto, ut in filia signum ostendat, quo tibi manifestum fiat, num ut Dei Mater oranda. fecit haeretica simpliciter, quod eam sacere Catholica simpliciter monuerat. Vespere
priusquam in lecto filiam deponat, eam supplex offert Sanctissimae Trinitati, & sit quidem sperar
369쪽
petique a Maria Virgine auxilium potest, dari sibi
sirenum in debili filia obsecrat; componit in cubili filiam. Et ecce tibi clim mane illam de more nititur attollere, strato surgit vltro puella, statque in pedes, gressusque figit firmiter, ac deinceps nullius . adminiculo lota graditur. Miraculum mirata mater vicinae recipit Catholicam se futuram: sed mariti metu moram faciens filiam post aliquod tempus morte amittit, & nihilominus conuersionem differens,viro etiam viduatur: clim urgente vicina tandem cocionatorem Societatis adhi, apud quem haeresi deposita Ecclesiς est reconciliata. Confirmati in fide sane quam plurimi; Parochus maxime cum subdita muliere, quos libido Geneuam miserat. Sed oportune sacerdotis nostri colloquium a funesto itinere reuocauit, & utrumque in ossicio continuit suo. Pluribus locis haereticis fructu maximo habitus catechismus, nec edicta si reticorurn
viros mulieresque, nec verbem pueros auertere potuerunt, & palam Ministri grauiorem sibi concionibus esse catechismum iactauerunt. In confessi nibus adbibita diligentia, cui par fructus respondit. In oppido uno Catholicis haereticisque iuxta mixto die natalis Domini supra octingentos sacro Christi pabulo refecti. Pluribus vero locis auditae
de tota vita confessiones, tam multae, ut a nostris
sacerdotibus iniri numerus non potuerit. Sane generalis confessio & pudicitiam & famam reddidit monialibus duabus, quae castitatis deuotaeDeo terminos erant egressae; hinc reddita pax quinque norbilibus viris, quorum discordiae & forensia iura suntulerane, & consanguineos toto quinquennio in mutua vulnera saepius armauerant ; hinc inter duas familias potentissimas lites enatae demortuae; hine adulterae persuasa pudicitia, quam decennio coniugi non seruauerat suo; hinc a caede&sacrilegio
370쪽
fando quatuor auocati. Concionum Veto fructus singularis vel inde colligi potest, quod uno in
loco co npositae Canonicorum lites,& meliore loco famaque mores positi: alio vero aliquot sacerdotes e camo prςgrandium flagitiorum eruti, pluresque impedimentis canonicis quibus astringebantur absoluti. Concionibu etiam tribuendum quod Sacramentum Confirmationis, variis in locis aut ignotum aut neglectum ab omni aetate magno
pietatis sensu passim susceptum; effectumque ut
muris cingeretur coemeteriti. Haec pietatis ossicia ita animos hominum nostris conciliarunt, ut aduentantibus vel principes viri obviam irent, vel, ut cum sacerdote nostro loquar, oppida sese effunderent: histriones vero urbe cederent, qudd Iesu itar, inquiebant, histrionicam urbe, in quam semel po- , nunt pedem, eXulare cogant. Ponam hic seorsim aliqua quae mirac llo non carent. Puella nobilis &haeretica praestigiis quibusdam falci nata languebat miserabilirer. eam haereti ci precibus luis leuare conati nihil pro secere ; pluribus concionibus este- .cit concio nator nuster, ut Catholici pro eius salute deprecarentur: quod ubi saepuis fecere, salutem obtinuere puellae . Grandiusculo puero dςmon in specie gallinae albae illudebat, & contumelias ita parentes suggerebat atrocissimas, praeterea praecipitium sua dcbat. Adolescentem duos annos veXa- 'uit illusio. precatio & diuini agni sacra estigies prγscias illi remedium fuit. Vallis quaedam, quam vulgus Gallorum G :eciam vocat, extrerno adiacet Uelphinatu illa quidem, quod mirere, totaCatholica licet, Episcopum a centum supra viginti annos viderat nullum Venit eo facerdos, quem eX cepere Graeciant cxcbra genuum flexione, crebrisque lacrymis: auditus instar angeli e caeso lapsi. indicta tandem supplicatio, ad quam nouem oppida con-A A A a ue-