장음표시 사용
771쪽
minus Palatinus in Polonlam maiorem reuersus ignarus pestilentiae Sendom triae saeuientis, egit dialigenter apud Superiores, ut is e nostris quam primum mitteretur, qui ad fundamenta Residentiae Collegitque futuri istic iacienda erat designatus: quem cum haud grauate impetrasset, cum omnia metu contagionis Sendom triar prostrata iacere intellexisset, in bonis magnifici D.Palatini, dum desaeuiret pestis, substitit.Nec inutiliter.Nam Dominicis & festis diebus, verba ad populum secundis auribus facta, confessiones exceptae, & alia societatis munia pro virili obita. Ad, eluenda ritὀpeccata tantus concursus fuit, ut solemnitate Sanctorum omnium imminente, a tribus sacerdotiabus vix potuerit omnibus, tribus diebus continuis
satisfieri. Erant ex illis multi qui ab annis pluribus
maculas conscientiarum non eluerant. Erat & iri itinere femina nobilis, o .& eo amplius annos inhaeresi habens, quae crebrius solicitata nunquam potuit induci, vili resim relinqueret: at postquam eius filius in morbum, qui mortem certo allaturus
videbatur, incidit, coepit a Deo sanitatem filio potere, & promittere conuersionem. Et filium & ipsam Deus respexit. nam illi corporis, huic animae reddidit, per nostros, sanitatem. Altera e comitata nobilis feminae, pene ab infantia in domo haeretica educata, Spiritu Dei procul dubio edocta ac permota, ab aliquot milliaribus ad oppidum ubi nostri erant se contulit; ubi facta peccatorum confessione, Catholicae communioni est aggregata,