Ad Concordata Nationis Germanicae Integra Documenta 4. 1777. 406 S.

발행: 1777년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

seruit, adeoque Christo militat, quod Clerici munus est, quo casu Beneficium Ecclesiasticum confertur a Aut donique instat oeconomico Domino, seruitia rustica praestando, ouis adest, et benescium rusticum consequi dicitur. D Emp tesses et Precarias olim beneficia dictas, constat e Boneficiorum conditio ea antiquitus fuerat, quae nunc est eudorum, ita ut beneficium et Feudum promiscuo veniant usu in libris Feudorum.

QVID CCLESIA CIRCA HOC Ecclesia igitur suis largiri stipem Ministris

congruam, pro justo legitimoque esse censuit. Nunquid enim et inanium etiam Deorum Cultoribus atque Sacrificulis, id, quod ad vitam hanc non admodum aegre ac grauate decurrendam expostulabat necessitas, in suam pendebatur alimoniam Genesis id nobis liber testatum reliquit de optio rum Sacerdotibus ex publicis horreis uum victum larga manu recipientibus Q Ast mis-

datus.. Gen. c. 47. v. et a Praeter terram Sacerdotum, quae a Rege radirafuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebeantur , et idcirco non sunt

compulsi vendere posissione suas.

12쪽

sam faciamus umbratilem, commentitiamque Religionem omnium eorum populorum, quo rum in sacris administros, Pringipum aliorumue largitate, sustentatos nouimus. Tenebri- cosa etenim ea erat imitatio, et decolor im, go verissimae Religionis. Sed utcunque t meme ea VOX Naturae exauditur, et lex deprehenditur, quam omnibus pectoribus in scripsit summus Conditor quaeque ideo in omnes orbis nationes, in omnes hominum aetate propagata est. Legem eam Nattarae forsan obscuratam, non certe obliteratam, innovavit lex Mosaica, quae Ministros sacroSProcurandae populorum saluti, populos Vero Ministrorum sacrorum, seu Levitarum sustemtationi mancipauit.

Abunde id nobis erit, pensare verba Christi, summi et aeterni Ecclesiarum Magistri: Ex quibus manifeste elucescet non jus solum Ministrorum 1acrorum, ut sustente tur, et officium populorum, ut stipem eonferant; sed usus etiam et obseruantia sanctiGsmae hujus legis, quamdiu in terris Ille extitit superstes, et prima dedicauit Ecclesiae suae exordia. Quo primum die Christus Α-postolos suos ablegauit ad Euangelii promulgationem, auro, argentoque, cibis, vestibus-i

13쪽

riis necessaria vitae adminicula negari non possint. a Quin et ipse Apostolorum suorum iodalitio cinetus, pra2dicans regnum Dei se

elatrices habebat foeminas opulentas, quarum expensis vitam toleraret. ι Alium beneficentiae sementem reperimus in eleemosynis, quae recondebantur in futuros lus,

ut patet ex R. perfidiolo hujus sacri depositi Lustode.

Triplici ex hoc penu promebantur necessaria alimenta quihus victitabat Christus eum Apostolis suis, quamdiu et explicabat ipse et ab Apostolis explicari jubebat sacerdotalium iunctionum seriem Postquam vero revectus ab inferis secessit sempiternum Patris sinum, tum Apostolis fons caturire coepit longe uberio ex fidelium munifiea largitate. Qui enim Christi fidei accedebant, tum in-

cun math. o. v. . Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunstat, neqt e calceamcnta, neque virg dignus es enim operarius cibo suo. Luc. o. . . In eadem autem domo manete , edentes, et bibentes, quae apud illos sunt dignus es enim operamus mercede fusti

M Lucae 8. LI. Et aliae vitae, quae miniserabant ei de facultatibus suis. 6 Joan. s. v. s. Quia fuerat, et ocesos habens, ea, quae mittebantur , portarit.

14쪽

eunctanter haereditates et Iatifundia sua distrabebant, pretiumque in eos dilpensabant, quibuscunque quouis opus esset, atque ad eum modum communia erant Omnia a s VII.

SINGILARITER A PAVLO.

Obiter hic ad Pauli Epistolas conuertamur, ubi ex lege Naturae, Mosaica, et lege denique expressa Chris invictissime probat, insolubili juris vinculo teneri Iopulos, Ut temporalis vitae subsidia illis iussiciant, qui

vel praedicationis verbo , vel altarium ministerio sempiternae eorum salutis curam agunt.b Testatum mox facit, ea potestate Vios esse ceteros Apostolos, se sum non esse, Corinthi quidem, idque de industria, ut Corinthios facilius temporalium abdicatione Christo lucrifaceret

GJ Actor. a. v. 44. Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. Possessones et substantias vendebant, et diuidebant illam omnibus, prout usque opus erat.

U, Cor. 9 serme per totum Nunquid non habemus potesarem manducandi et bibendi ... quis militat suis sipendiis unquam ' uis plantat vineam, et de fructu ejus non edit' uis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat . . . Scriptum es in Iege Mostsi non alligabis os boui trituranti. . . Ego autem ιllo borum Uus sum. . . . Omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem. Vide ibi. Item a. r. cap. I, et '.

15쪽

Porro Apostoli non multo post tempore dilatandam in Gentibus fidem praesagientes, noluiss ab aliquibus dicuntur in udaea fundo ullos soruari, atque dedisse operam, Vt, qui dati fuerant, quam primum enirent. o Ast quiquid sit extra dubitationis est aleam, fideles praedia sua, aliaue bona non amplius

vendere, eorumque pretia a aerarium commune conferre coepisse quo factum, ut ab primaeva illa, in qua cum clericis et pauperibus hucusque vj xerant, bonorum Omnium communione recessum fuerit, solis ira ericis, pauperibus, similibusque in cadem relictis. b Quoad ceteros extra Judaeam ex Gentibus collectas Ecclesias, etsi litteris sacris mandatum nihil sit, neque de aliqua inter earundem fideles totali communione bonorum scitum quid exsistat, nemo tamen ambigat, ab illis saltem sacros Ministros et pau. Peres, milisque vitae aljmoniam recepisse, ad quem usum primitiae ac decimae reuocabantur. an quo antiquissimo fidelium more hodurna erectorum heneficiorum oeconomia adumbrata credi absque piaculo valet.

s. IX

U Ei Meyemde P. Hue iacit can. Fiaturam. s. C. XII. q. r. sed non admodum ni iramur, du-thentiae desectum.

Neon Sigeuatae dissi de Bonon Ecclesiast. Dotat collin. s. s.

16쪽

QUID SAECULO SECUNDO, TERTIO, ET QUARTO

Secundo et tertio saeculo ut indubitatum

nouimus, rem Ecclesiae temporalem ex

oblationibus potissimum excreuisse quae ad altare fierent. Cum enim Ecclesiae sua cl-sent templa et althria, sicut et acrificia, diuinae prorsus victimae qui vel ex Judaeis ad eam, vel ex Gentibus confluchant, non poterant non illi ex priori scitiae impulsu Religionis quin imo ex ipso instinctu impetuque Naturae ad altare hoc nouum hostias ob ferre, quibus et suae luerent commissa, et Ministros altaris sustentarent. Tanto autem sua Uius, validiusque inuitabantur fideles ad has hostias obferendas, quod ad earum communionem mox ipsi Dcabantur, quod paradoxum erat in udaeorum et Gentilium sacris. Vigebant SS. Patres, quos inter praecipuus audit Θ- primus variis in locis abG Vnieus hei nobis subficiat ex Epist ad Presbvt. Diacon et plebem Furnit. b. i. Emis edit Aa- γδ. de an is a pagor. , Orci initionis et religionis formam Levitae prius in lege tenuerunt, Vt cum terram diuiderent, et possestiones partirentur,ndecim Tribus, Levitica Tribus, quae templo et altari et ministeriis diuinis vacabat nihil de illa diuisionis portione perciperet, sed aliis terram colentibus, illa tantum Deum coleret et ad victum et alimentum suum ab undecim tribubus qui nascebantur, decimas percipe-

17쪽

coNTINUATIO ANTECEDLNTIS

rmam vehementes non poterant penitus ste-

I riles ne exhortationes. Simillimum

ret. Quod totum sebat de authoritate et di positione diuina, .ut qui operation: bus diuinis insistebant, in nulla re uocarentur nec cogitare aut agere saecularia cogerentur. Quae nunc ratio et forma in Cler tenetur, ut qui in Ecclesia Domini ad ordinationem clericalem promC- uentur nullo modo ab administratione diuina auocentur, ne molestiis et negotiis saecularibus alligentur, sed in honore sportulantium fratrum, tanquam DEClMAS ex fructibus accipientes, ab altari et sacrificiis-non recedant etc., Cons. --,unes, de Costumi de primiti Cristiani lib. tereto capo I. Grandissima eracia pieta de' nostri Magiliori verso i sedet bisognosi, embra esserella opportuna cosa che brevemente dimostra no quali fostero eis quai classe apparienesierole persone, che da loro erano Ovvenute. in primo uogo debbono essere mento vati l chi rici i quali essendos specialmente consecrati alculto, e a servietio de Signore, e essendo deis stinati es ministero de sacro altare e non O- tendo percio attendere a negoeti secolareschi do-veano essere sostentati dagii altri. Erano glino pertanto antenui colle oblaetioni, che de Criastiani iaceansi allechiese, talahe non mancava lOro ne ii vitio, ne ii vestito,ioiche altrimente sa-rebbero stati costretii a girare per procac arsi davivere, a qua cosa non parea conveniente allo stato, che professaVano , ,

18쪽

salutaria amplexatos esse consilia, et patriationia De consecrasse, quae nio Perlecutor inuolaturus esset. Itaque rcflorcicebat semper in Ecclesia primaevum illud decus eorum; qui voluntaria sua paupertate a et Omnium egenorum inopiam leuabant in terra, et in coelis incorruptibilem sibi congcrebant thesaurum. Hyninum porcipiamus rudentii

in laudom B. Latir ui θ. Tunc summa cura erat Fratribus, Vt sermoIestatur loquaX, Offerre undis venditis Sestertiorum millia. Addicta Auarorum praedia Foedis sub auctionibus Successor cxhacres gemit, Sanctis egens parentibus. Haec occuluntur abditis Ecclesiarum in angulis Et summa pictas creditur Nudare dulcos liberos.

S. l. ULTERIOR CONFIRMATIO.

on in toto nostrum largimur adsensum cla- I ri T. Barthesio exdum adierit, Ecclesia ina Ex his voluntaria in primis saeculis paupertas, Hymno a. de Coron. p. bomas. N. et . D.

peri. 3. lib. 1. cap. a n. q. o Di in species de conc Germ. cap. a. n. r.

19쪽

in tribus primis persecutionem saeculis bona aut praedia possidebat nulla suorum vero Ministrorum necossariam sustentationem . e quotidianis fidelium oblationibus desumebat.,, verisimilitudine enim nihil distat in Oriente complures fidelium consueta sua largitate Eeclasiis dono contulisse fundos, ut simulistsemel siue pretio sue fruetibus forum paupere juvarentur, quidni et Clerici alereptur, quorum cum Pauperibus eadem ferme semper

pars extiterati me istiusmodi fundis propriis ab Ecclesia sub Imperatorum Gentilium Tyrannide possessis testimonium perhibet Elius Lampridius Cum Pauἰus Samosatinus ab Episcopatu Antiochen legitima epilcopali sententia dejectus, ex Episcopi domo uli Eccle-sae propria excedere detrectaret, Imperator Aurelianus eam D rem causiatus, praecepit,

eas Ecclesiae aedes adtribuendas, quibus Christum professi Italiae urbisque Romae tiplicopi uberent incolendas Alter locuples

nobis testis est Eusebius de Consemtini Μ. Iege, qua redhiberijussit Ecclesiis domos, pos- sessio

In Alexaris Seuero. Cum Christiani quendam locum qui publicus fuerat, occupassent, contra Popinari dicerent, sibi eum deberi rescripsit

Ahaeander Seuerus, melius esse, ut quomodocunque illic Deus colatur quam Popinariis dedatur. Cons. Zech de Jur rer. Ecces Om. q. a. g. 6.

M De vita Constantini lib. x edit Basileensi elusi Per. p. mihi M'. - Idcirco, quae necessitas exisatiosa coegit, ut adirentur illa modo retinere

20쪽

sessiones, agros, hortos, quibus eas inuidemtissimus persequentium furor spoliaret, Vt ne ullus ambigat, ante Constantini Imperiurusuos fuisse Ecelesiae fundos, agrOSue.

DE HIS ECCLESIAE BENEFICIORUM REDDlTlBUS SPEClFICE AGITUR, AC PRIMO DE PORTULIS. Quidquid autem sit de sutidis, nemo tamen

quisquam inficias ibit, primitiuae Ecclesiae beneficiorum redditus opesque ferme omnes potissimum in Sportulis et distributio. nibus fuisse, quae variis sub nominibus pro. duntur qualia unisportulae, penedictiones, δε- eimae, primitiae, collectae, mensurnae, praebendae, Fortiones etc. atque ut primo de Sportulis duca-

' mus minime tutum est et curamus alioqui rationubus et exemplis auaritiam omnino imminue dam esse. Nam si aliquid ex his aerarium habe-hit non obtinebit uti possideat atque contra Hadicere non audens quae injura tenuit intervallo. aure concedet Ecclesiis. Ita quod ad Ecclesam pertinere constiterit hortorum, domiciliorum,sundorum et aliarum saevitatum integra Republica et legibus, ea dicimus condicenda. V nmtamen ipsa loca decora Μartyrum corpori-hus et praestabilis ab hac vita secessionis monumenta ecquis Ecclesiarum esse ambigat Ecquis authotitate sua secus jubeat ... quam . . . quae iniqua ratione ademerunt scelestissimi homines,

exhibita dea acclesiae conseruarii ,

SEARCH

MENU NAVIGATION