장음표시 사용
6쪽
CONTINENS LIBROS TRES DE IMITATIONE.
Libellos de evitanda, atque compescenda Iracundia, De Consilio Principis, In quasdam Andreae Alciati Latinas voces ab eo - male perceptas, Dialogum de Iudicio, Exequias Herculis II. Ducis ΙU. Ferrariae,& Creationem Alphonsi II. Ducis V. Italico sermone conscriptaS, orationem Ioannis Baptistae Pignae in Herculis senere habitam, & Epistolam Gasparis Sardii.
PATAVII, Typis Seminarii. MDCCXLVIII
Apud Ioannem Manse/. Superiorum Permissu, o Privilegio.
8쪽
Suum in literis Alumnum , Ilerculis II. Ferramensium Principis Filium.
Libras tres de Imitatione Alpiano Priae pἱ primum Aseriaptos multo eorrectiores , m emendatiores AIO o Fratri imsecunda editione nuncupat. Conssia sui eaussam asseri, qtidus rationibus ad idem Opus eum Fratre eommuniean dum eo ulsus fuerit , exponit , eumque hortatur , ne μbi δε- m eiusdam operis praeceptis recto , ac sedulo semvandis.
Cripsi ego , Nora , tres hosce tia
bros de Imitatione Alphonis Pria. cipi Fratri tuo . mihique in hiis ste humanioribus studiis etiam ,
cum tu in cunis esses , Alumno , non tam ut hoc quoque locupletissimo teste meum erga illum amorem maxime testatum ei relinquerem , quam ut hoc etiam docendi modo illi non deessem. Iam hic tertius agitur a nus , Cum primum opus est editum , nulli alii inscriptum , quam cui erat scriptum. Nunc Ve A a TO
9쪽
ro, cum hoc ipsum multo correctius, emenda. tiusque secundo edere statuissem , ac alicui item Principi inscribere pari ratione statuissem , ex iis , qui se mihi offerebant , cui illud hae sua secunda editione quasi dono mitti posset , te
mihi nullus opportunior oblatus est . . In Οωmnibus enim, ut omnia diligenter providissem , numquam id mihi satis cavere poteram , ne viderer , quod ajunt , ex una filia duos mihi generos comparare , ac ex ' eadem fidelia duos parietes dealbare voluisse οῦ qua suspicione in te uno prorsus liberatus sum. Nam cum frater sit sere alter cum fratre , in hac mea tibi inscriptione de Fratre tuo nihil detraxero , quod tibi cum eo hac fratris ratione non commune sit . Ad haec accedit , quod pari amore te prosequi Videbor , qui pari etiam munere te sim prosecutus. Nam si quid aliud tibi separatim scribere voluissem , nihil erat qaut si erat omnino , certe cum hoc de Imita
tione non erat comparandum . Praeterea Vero
qui ego , qui alios imitari doceam , ab imitatione discederem λ qui cum vos conjunctissima
Voluntate , atque mutuo inter vos maxime a
mari viderem , hoc modo meis scriptis disjungere , atque separare facile videri possem. aetas item nunc tua est , quae Fratris erat , cum illi hoc scripsi , studia eadem , par etiam intelligendi ratio , quibus rationibus non solum
10쪽
suasus sed etiam tractus hoc eum Fratre tuo charissimo tibi communicavi; quam tamen Frais ternam communionem si magis libet propriam tibi essicere , id facile a te obtinere poteris Neque quicquam aut propinquitatis , aut honestatis rationem violabis , si ita in hujus Operis praeceptis versabere , itaque hisce unis
peram dabis , ut brevi tui studii nihil te poeniteat. Ex quo isto tuo studio ego tibi polli.
ceor non multum abesse , cum hane non parisuam Voluptatem capias. Ingenium tibi non deis est et commoditas , quantam vis, datur; a me
vero Μagistro tuo , quod ad hanc rem facit nihil desiderabis ; ut tantum tibi providendumst, ut tute ipse tibi ne defuisse videare. Vale.