장음표시 사용
31쪽
potest , quin Latinam orationem nimis vetustis , atque horridioribus verbis absurde infuscet, obtenebret , exasperet , atque inculcet . Livium autem ut ejus candorem nunc missum faciam J magis in Concionibus suis summos sibi clamores excitare boni plerique existimant , ac eum illa in parte omnem laudem exhausisse facile consentiunt. Sed hic quoque in eo, in quo maximam laudem assequi videtur, ne interdum extra suos cancellos f ut Patavinitatis illud nescio quid ei condonem J dicendo em ratur,
magnum est periculum; cum eo orationis genere in Concionibus uti non liceat, quod acre, atrue contortum appellatur ; ae saepius usu veniat , ut milites hortandi sint acriter in rem promptius , ac vehementius gerendam. Jam vero, ut de Canare agamus, hunc ego mihi ex nostris , in quo omnes Historiae virtutes elucescant , nihil vitii contractum sit, sine ulla exceptione propono. Nam, si in Historia plana brevitas maxima in laude ponitur; quis uno Caesare pura , atque illustri brevitate dulcior, atque planior λ in quo ne verbum quidem , quod ad rei
pleniorem descriptionem desideres , aut ad nimiam luxuriam diffluens redundet , positum esse o flandes. Sincerus hic rerum est gestarum pronuntiator, nudus, rectuS, ac nullo oblitus suco , sed suo quasi sanguine coloratus. Quin eo ipso, quod omni orationis ornatu caret, nullisque ad venustatem calamistris ejus die io est inusta, multo ornatior , atque Venustior videtur ; ut mulier , quae suopte bono satis habens ad pulchritudinem, quo minus ad eam cultus adhibeat , eo multo venustior , multoque comptior fit . Verba in omni oratione ea maxime esse debent , quae usu probentur ; si vero ad id horum dei ctus accessierit , ni nil tum postea relinquitur , quod or tioni desideremus ; quae duae res in uno Caesare maxime enitent . Nihil enim verborum est usu , & consuetudine
non probatissimum , nihil humile , nihil abjectum, nihil
indignum in ejus oratione sentitur. Historiae item oratio ut leni, atque aequabili tractu profluat, non postrema est commendatio . At in Caesare quae verborum lenitas λquam apta collocatio' quae Vero hujus aequabilis concin
nitas Nihil in eo asperum , nihil incompositum , nihil
absurdum offenditur ; omnia item sic cohaerent, sicque apte coagmentata sunt, ut emblema vermiculatum imitarie;us oratio videatur. , Haec denique ita cum justo, ac to
32쪽
lerabili spiritu terminantur, ut ne verbo quidem productior, quam par est, trahi; aut angustior, quam deceat,
premi lentiatur ; cum in superiorum altero tribus interis dum verbis constricta, fortasse nimis arcte comprehendatur; in altero vix tribus versibus luxurians sententia longius dilaxetur. Qui autem hunc accusant, quasi omnem
Historiae legem in sua Historia minime complexum , ii, quam id recte, viderint ipsi. Equidem cum uno Cicerm ne errare malo , quam cum illis sapere , qui , cum de hoc ipso agit , sic inquit : Sed dum υoluit alior habere parata, unde sumerent , qui vellent scribere Historiam , ineptis gratum fortasse fecit , qui volunt ilia calamissis
inurere ; sanos quidem homines a scribendo determis ; ut ineptos eos appellet Cicero , qui velint manus addere
ac quasi pigmentis circumlinere ; sanos , qui ab eo munere suscipiendo sunt deterriti. Id quod nulla alia ratione factum est, nisi quia divinus Scriptor omnem Historiae vim in sua Historia consumpserit , nihilque , quod ad eam partem scribendi pertineret , aut omiserit , aut non sit omnino egregie persecutus . nunc igitur mihi, si Historiam scribam , sine ulla dubitatione proponam,
ad cujus scribendi rationem meam ipse Omnem consoris mem , atque constituam Historiae imaginem . Quae mea sententia eo quoque nomine meo animo longe probatior accidit , quoci idem Andream Navagerium sensisse memoria teneo; postea vero Petrum Bembum hoc ipsum in sua Historia secisse video ; quorum duorum praestantissimorum hominum auctoritas tanti apud me est, ut cum ab illa majorum nostrorum aetate dii cedo, quae elegantioris Latinae dictionis copiam omnem secum extulit , his& recte judicandi , & perquam ornate loquendi primas
facile concedam . Historicis uno plures sunt, qui de gricultura cum summa laude scripserunt . Verum in Catone multa inania, praeter verborum usum obsoletum, sunt qui graviter' reprehendant . In Varrone autem aliquanto Latinus sermo cultior est factus, sed ipse quoque paulo pressor videri potest , quam tanta rei magnitudo postularet . Viam tamen si quis utriusvis insistat, non
admodum eum improbem ; modo eam quibusdam in locis laxiorem , ac paulo patentiorem efficiat eundo . Hos
Columella sequitur ; sed qui ab utriusque angusta ut dicebamus J nimis praecipiendi ratione in patentiora praecepta
33쪽
eepta discessit , & ea ipsa cultiori illo dicendi genere,
quod magis probatur, elocutus est. Ad hos Palladius accessit, non totus hic quidem fortasse contemnendus , qui non solum veterum instituta non neglexit, sed suam etiam quandam praecipiendi viam adinvenit novam ; qui singulis separatim mensibus suum quodque studium constituit , ac certo quoque tempore quid faciendum , quid non, planissime demonstravit; in quo rem rusticam non
tam edocere, quam etiam componere est visus. Vereor,
ne meum iudicium in certissimum periculum adduxerim, qui tam libere de praestantissimis Viris, quid ego senserim, posteris etiam scriptum relinquere fim ausus . Hoc enim qui facit, non tam videtur de aliorum scriptis iudicium facere, quam sua ipse scripta, de quibus alii judicent, in medium proferre. Sed in hoc quoque Cicer nem, quem imitemur , locupletissimum habemus Auctorem, qui idem pradiclarissime secit in eo libro, qui Brutus inscribitur . Atque haud scio , an hoc quoque mea periculo studiosis, quod unum attendo, studeoque maxime, aliquid prosecerim omnino ; ut post hoc meum judicium non desint , qui suum quoque , sortasse rectius, interponant ; ac quod a me stuaiosi habere nequiverint, id mea saltem caussa ab aliis sint consecuti . Redeo igitur ad institutum , ac ad eos , qui Interpretem agunt, quique magis in alieno studio suum studium exercent, quam aliquid ejus generis, quod alii interpretentur, ipsi conscribant. Si mihi igitur Interpres sit aliquando agendus, nihil mihi aut Donati prudentia, aut Servii Honorati diligentia ξ ut reliquos minorum gentium Interpretes omittam J quicquam obstiterit, quo minus Asconi viri
Pedianum mini deligam, cujus ad rationem interpretandi totum me conseram , atque adjungam , quod a meia
Manutio in epistolis ad Atticum exponendis video fieri sane quam praeclare . Agant alii per me , quod lubet;
non se se ostentent ; non ab re aberrent ; non omninconturbent; non etiam perperam saepius exponant ; videant interdum, quid dicant; hic vero meus ita recte omnia pertractat, itaque plane docet, ut neque in re facili fastidium creet; neque in dissicili non facillime satisfaciat: quin id utrumque ea oratione persequitur, ut vi scias interdum , an is scit , an Cicero , qui loquatur.
Unum in eo tantum desiderari potest , ut aliquando integer
34쪽
teger alicunde in lucem emergat: id quod a meo Manuistio magna ex parte videtur expectari . In iis autem disciplinis , quibus singulis singuli tantum Scriptores mea morantur , facillima in deligendo accidit deliberatio . Quem enim fugit, si cui in re medica scribenda versandum sit, ab uno Celso Uiro mea quidem sententia divino, num quain esse discedendum y Sin autem in ea facultate , quae villas , quae aedes, quae Templa, quae Urbes ipsas , quales suturae sint , effingendo praemonstrat, atque repraesentat , operam suam collocarit ; quam ille imaginem sequetur , nisi quam illi Vitruvius constituerit, atque confinxerit λ Sed praeter eas, quas pauciores commemoravimus , longe etiam plures lcribendi formae supersunt aliae, quae suam & ipsae, cui se adjungant, a nobis imaginem desiderant . Nam & agimus cum absente perliteras , idque non uno modo . Artium deinde praecepta traduntur . Postremo incidunt accusationes , vituperationes, suasiones : totidem , his quae Opponantur, desensiones, laudationes, dissuasiones. Horum omnium generum imagines, mea quidem sententia, aut ab uno Cicerone, aut a nemine al1o sunt petendae . Siquidem hic ita eas Omnibus suis lineamentis , atque coloribus describendo expressit, itaque expressas omni orationis ornatu illustravit, ut, in utro sit maiorem laudem assecutus , non facile dixeris . Nam quod ad epistolas f plane scis earum 'multa esse genera J aut hic unus omnia felicissime executus est, aut quae non attigit, vel id facere ei minime usus venit, vel contempsit Omnino . Certe si quis , quae Cicero tractavit, persecte noverit, nihil vereor , quin cae-rera quoque a se ipso possit egregie pertractare ; quod Bembus in suis D ut dicunt J Brevibus optime comprobavit: qui sic ea in epistolae formam redegit, ut, cum illa legas, vere Latinas epistolas legere videaris . Cum vero
praecipit , non tam id agit facile s quod agit quam facillime J quam fideliter , atque distincte . Nam si de re
multiplici praecept ι sunt tradenda , statim ea in sua dividit capita; partes deinde cujusque capitis recto ordine,
atque ratione absolutissime, ac minutissime conficit. Sin autem oratio altius tollenda est , atque aut ad Iudices causa est peroranda, aut aliquem ad populum Orandum, aut in Senatu graviter sententia dicenda est; aut hic unus omnia egregie praestitit; aut alius nemo. Quis enim
35쪽
hoc videt acutius y quis inventa suo quaeque loco certius
disponit λ quis ornatius λ quis copiosius λ quis gravius loquitur λ quis item cum caussa exorditur aptius 8 quis brevius, suavius, magisque dilucide rem totam narrando complectitur λ quis suas vires auget sortius λ quis adversarii validius debilitat Τ quis item commodius a proposito digreditur quis aptius ad propositum rediit quis hoc postr mo & quibus animi acerbius impellantur ad iram , &quibus impulsi lenius ad misericordiam traducantur , aut miserabilius, aut acrius pertractat y In qua quoque postrema dicendi virtute maxima quia solus dominabatur , in iis caussis , in quibus plures Patroni adhiberentur, eam omnes illi conjunctissimis sententiis deferebant . Res una est varia, & multiplex Oratoria facultas, in cujus aliqua
parte qui excelluerint , multi sane quidem numerantur Oratores; qui vero universam ejus pertractandae rationem egregie, ac persecte tenuerit , cuique primas , & secundas , & tertias omnes uno consensu facile concesserint isolus est Cicero. Nam si in re humili versetur, eamque
aut demissius f ut par est J sequatur , aut si ad causta amplificationem illam ipsam altius tollat , dici non posset, quam utrumque faciat commode. In magna vero si idem usus accidat, aut hic omnem ad eam extollendam orationis vim , atque illam ipsam luminibus omnibus illustrandam splendidissime adhibebit , aut praeterea nemo. Sin autem contra haec eadem extenuanda sit , nihil hoc
humilius, nihil abjectius demitti potest ; cum in temperata nihil extrinsecus attingat , quo quidem magis ad hanc, quam ad alteram partem inclinare videatur. Duae sunt res in Oratore , quae illi maximam laudem afferre solent; dicendi vis, ac suavitas: utra quarum vas in quo extiterit, is certe magnus habebitur Orator. Utram Uero Cicero certius possederit, in dubio relinquitur. Nam cum vult, ita auditorum animos suavitate perfundit , ut eos
omni liquefaciat dulcedine ; contra , si libet , sic altius eos ipsos defigit , ut in iis gravitatis aculeos ad diuturnum tempus relinquat . Ac ne singula D ut coepi J per gam suis laudibus tollere , quae in hoc uno omnia floruerunt ; id tantum addam ; hoc imo in quovis dicendi genere nihil persectius, nihil cumulatius, nihil absolutius nec factum esse , nec fieri potuisse , huncque eum fuisse
Oratorem tenere possumus, quem Antonius se numquam
36쪽
- L I B E R Lvidisse dicebat, quemque Cicero ipse in suis oratoriis libris optime informat; tametsi is probe, & modestissime dissimulet . Hunc igitur unum in hisce dicendi generiabus, ad cujus imaginem scripta sua consormet, atque ad caetera dicendi genera locutionem transserat, quisque sibi proponere , ac deligere maxime debebit . Sed quoniam mihi iam integrum non est , ut Poetas ab Oratoribus segregem, quos supra conjunxerim ; pergo , ut eos quinque absolvam . Tametsi quam difficili , scopulosoque in
loco mihi versandum sit, plane video, cum de iis nominibus, qui animi vigore ad Deos propius, quam generae ad homines accedunt , ego homuncio iudicium fassurus sim. Sed hoc quoque loco mihi pluris sit, animum erga studiosos meum singulari officio extitisse, quam vel tantum meum periculum distimulando devitasse. Ego igitur ex tanto eorum numero fest enim paene infinitus J qui in pangendis versibus se se oblectarunt , paucos admodum reperio, qui ita ingenio floruerint , ita eloquenti praestiterint, ita denique divino illo spiritu afflati versus ejus generis ediderint, ut digni habeantur , quorum nobis imaginem proponamus ad imitandum . Atque ut ab illis exordiar , qui numeris huic , qua vulgo Latini l quebantur, orationi conjunctiores sunt : duo tantum nobis ex Comicorum numero supersunt , M. Plautus , &P, Terentius; ex quorum utroque satis habebis, quod in tuam fabulam transferre possis ad imitandum Nam sive risum quaeras creberrimum, quod populo maxime placere intelligo , id ex Plauto sumas . sed ne risus tamen excedat , erit tibi magnopere videndum . Sales enim &sacetiae usque eo sales sunt , quoad intra legem suam
continentur; cum vero ad scurrilitatem luxuriantur, tum
plebeio tantum dignae sunt the tro . Sin gravitatem in
scenam iuducere mavis , ac cum summa etiam dignitate
delectare ; qua via id efficias , Terentius tibi facile demonstrabit . De quorum utroque plura nihil attinet di--r , quam quae λο Andrea Navaserio in sua in Terentium epistola prudentissime sunt disputata. Latinam quidem orationem paucis quibusdam vetustis vocibus f sic ςnim ipsi tum loquebantur J declinatis , ex utroque tibi mutuari licebit ; longe tamen eam uberiorem Plautus suppeditabit. Sterilis enim quodam modo, vel f ut ma-dellius agam de tanto Viro J parcior est Terentius, qui,
37쪽
quae tes illi se offert saepius dicendam , eodem semper modo, aut paucis admodum mutatis , an pronunci et nihil laborat; cum Plautus in eo nunquam sit sui similis, novusque in nova oratione semper appareat ; politior , ac castior tamen, quodam etiam modo nobilior Terentii locutio omnibus semper est visa ; quae res una fortasse in eam opinionem homines induxit, ut ejus fabulas m gna ex parte a Laelio, atque Africano expolitas, vel et-3am consectas esse suspicarentur . Comoediam subsequitur Tragoedia, etsi scio alio ordine hanc natam esse. In hac autem si meum judicium libere proferam , Vereor magnopere, ne contra multorum sententiam satis id possim rustinere , atque probare . Nam secus , quam ego sentio , multis iampridem persuasum esse intelligo . Sed , ne ab hoc quoque deterrear , Navagerius efiicit , qui Terentio hoc modo , post multa secuta , adversus multorum sententiam in Comicis locum suum praeclare restituit . Secum igitur in hoc genere fabulae plerique pessime actum esse graviter queruntur ; neque id tantum Tragicorum paucitate , qui ad unum ex frequenti numero sunt rea acti s id enim incommodi cum multis aliis artibus illi commune accidisse , aliquam consolationem
habere posset J sed quia , qui reliquus est Seneca , ita
ejus scripta improbantur, ut ne digna quidem sint, quae perlegantur , ne dum in ullum eum Tragicorum numerum perduxerint . Utrum autem id ita sit , jam vide mus. Tria sunt, quae Tragoediae maxime conveniunt; eX-pectatio , gestio , exitus; horum nihil in tot hujus Tragoediis desiderari videtur . Summam enim hic audit ri cum magnarum rerum excitat expectationem , tum illum usque eo suspensum sustinet , ut , quorsum taΠ-tus apparatus prius , quam ad rem ipsam si perventum , minime sentiatur . Quod autem ad rei gestionem pertinet, aut ea verbis tantum explicatur; aut etiam reapsa ostenditur , & ut vera ante oculos geritur . Dictionis id quidem genus est, quod satis tolerabile esse vide tur. Certe quicquid habet minus purgatae locutionis, &illi aetati, & ejus fortasse nationi potuit condonari: aut tanti omnino esse non debuit, ut quae ejus caetera multa sunt optima, tam inique ex hominum lectione quasi delerentnr ; praesertim cum locutionis rationem paene totam aliunde petendam esse praecipiamus . Alteriim erat,
38쪽
cum res ante oculos , ut est prius vere gesta , iterum quasi vera geritur ; in quo neque hic exlex , aut temerarius est actor. Nam etsi Medeam coram populo necantem filios inducit; item Herculis a patre furenti sagittis consessos; licere hoc quoque per fabulae legem, sunt qui gravissimi testentur Auctores ; & qui Graecam scripsere
fabulam , hoc suo arbitratu factitasse constat . At Horatius in Latinis aliter sensit. At etiam rectius senserit, &naturam suam , & sortasse etiam sua tempora secutus, ab horum spectaculorum immanitate abhorruerit ; subs cuta est alia aetas , atque alius Scriptoribus animus est datus. Certe neque Horatio injuriam, neque mihi novam legem facio, si ad duarum legum alteram subscriptionem meam accommodo, ejus non sequor. Quasi vero & Terentius a Comicorum lege non interdum recedat, & non in fabulam bonam meretricem , socrum nurus cupidam, ac prorsus alienas personas ad quoddam certum tempus minime inepte introducat. Exitus autem is est, qui maxime Tragoediae convenit, luctuosus ; quin etiam ii paulo laetior adhibeatur , non is tamen est, quo minus fabula probari possit . Tragoediae una gravitas maxime propria est: haec autem aut personis, aut re, aut verbis ipsis contineri, atque praestari solet. Quod autem ad personas, eae quidem in hunc sunt inductae , quae Tragoediis conveniunt , Regiae, magnae, quaeque recte commiserationem
commoveant , atque horrorem incutiant. Neque enim
hic homines iustos in calamitatem aliquam incidisse facit; neque contra qui iniquissimi, ut beati; quin, ut ii suo scelere miserabiles fiant, inducit. Res autem nisi ea
quoque, quae Tragoedias excitet. Postremo vero sic graviter agit, ut neque rei Verba, neque verbis res perampla deeste videatur. In re enim horribili ubi ejus oratio non stravis λ ubi non tristis ubi non atrox Τ ubi autem temissa λ ubi laeta λ ubi placida λ ubi denique cum re tota non consentit, atque convenit optime Tragoediae v
To gravitatem , de qua nunc agitur , adjuvari in primis gravitate sententiarum nemo non intelligit. Quis aut miano Seneca in sententiis est crebrior λ quis etiam gravioricum in eo quot Versus, tot psne gravissimae 1bntentiae ninmerentur , eaeque omnes & suo loco , & cum dignitate
positae , atque dictae sint Quanto Tragoediae scriptor magis misericordiam auditori commovebit; quanto rem eru- - - Tom. III. C delio-
39쪽
deliorem, ac magis atrocem faciet; tanto ab eo maiorem sibi plausit in excitabit , tantoque ejus gratiam inibit aequiorem. At Seneca cum id exequitur, usque eo partem illam integerrime praestat , ut miras inter questus acclamationes auditori suo commoveat. Quin etiam, si tantum legatur hujus fabula , neque ullo spectaculo in scenis agatur , ejuS tanta est virtus , ut etiam, qui legit, is ita commoveatur , ut si Vere ea, quae legit, geri videret, atque ante oculos posita cerneret, gravius affici
non posset. Chori in Tragoedia nisi cum re ipsa consentiant, nisi pleni sint sententiis , nisi aeque scelus , atque
dignum est, lamententur, aut contra, virtutem laudibus e flerant paribus, ii.vitio aliquo carere non possitnt. Ubi autem hic noster legem eam non diligenter custodiverit, ac religiose conservarit , ubi non ea omnia cumulate
praestiterit , ubi aliquid admiserit , ex peelo , qui me doceant . Quod tantum abest, ut facile possint, ut f si cum hoc aliquando aequiore agant animo J in iis ipsis choris
scribendis nostrum Graecos omnes , qui extant, superasse fateantur , necesse sit . Id vero mihi in hoc viro perm rum videtur, quod, cum tot fabulas, easque tam copiose omnes perscripterit, novus tamen semper appareat, nunquam sui similis, neque qui, quod a te antea sit dictum
alias, in alium item mutuetur locum ; ut quasi amnem imitetur, cujus idem perpetuus sit cursus, quae tamen aqua semel praeterlapsa est, numquam relabatur . Ut inique , atque haud scio , an. impie isti facere videantur, rui tam ob parvam caussam unicum Poetam ne legenisum quidem esse contendant. Siquidem totum hominem levissima de caussa prorsus tollere , belluarum magis, quam hominis est omnino. Equidem, cum in hoc gen re plures scripserint, caeterique omnes prorsus interierint, resque Tragica ad unum rediata sit, huic, cui melior sortuna pepercerit, ab hominibus quoque parcendum, atque, in quo eum fortuna posuerit loco , in eo ab iis quoque Iehnendum esse , facile censeo . . Iam vero Catullo in eo genere carminis , cui ex syllabarum numero Hendecasy labo nomen est inditum , ne primas facile concedam, ii, eis iunI. , qui in obscoenum Deum tam lascive, tamque urbane jocantur . Sed post eos , vel una etiam cum iis, primum locum per me quidem licet ut teneat. Per
fose enim , & facete genus illud omne pertractat. Dii
40쪽
LIBER I. sacerent , ut ejus opus tam integrum haberetur quani ipse in dicendo pene nihil omisit, quod esset desiderandum. At aliter sensit Ioannes Pontanus: & quidem mihi gravissimus Auctor opponitur, cujusque in eodem numero versiculi mihi maxime arrident. Bellissime enim etiam ipse iocatur, & urbanissime ; sed vereor , ne ad nimiam mollitiem se se demittat. Venustatem quidem magis lascia
Vientem, quam ex aliqua parte gravitatis dignitate te peratam, non dissimulat. At Marullus ejus aequalis in eo quoque carminum genere gravior & numero, & verbis, de sententiis est versatus . Nec noster Gregorius Lilius, ut est a podagris membris omnibus captus , etiam dum minus feliciter versatur . Primum autem locum in Eleis gix Tibullum scribendi suavitate sibi vendicare putamus. Neque sit nunc , qui cum illo aut Ovidium , aut Proinpertium conserat ἱ quorum uterque omnino quasdam Elegias conscripsit, quae non admodum contemnantur . In caeteris vero, quorum longe maior est numerus, alter aut se justo demis Ilus agit, aut ita, cum numeri, tum verbo rum nullo prorsus delectu habito, versus pangit, ut saepius quicquid in buccam in carmen conjiciat I alter vero, aut rei difficultate, aut numero quodam asperiore paulo horridior habetur; cum in Tibullo pgne lectissima omnia, &propterea etiam facillima legantur, cadantque ita ejus numeri leniter, ut magis concinne cadere non postentς Rc, in quo primam laudem acquirit Elegia,' hic Ita apte v getur, itaque composite diversa conne etat, ut in re mutitiplici , ac pervaria integrum tamen ac perpetuum, quam longum est, filum existat. Quod Franciscus Molia planissimae lentit, qui ad hujus imaginem optime omnium Versus faciebat. Horatius in duobus carminum generibuS e gregige versatus est , Lyrico, & Hexametro , non illo quidem graviore Heroico , quo divinus Maro , sed quo utimur commodius . aut cum ad absentes amicos scribimus similiariter , aut cum praesentes modest isti me corrigimus: in quorum utroque, qui illi similior esse studebit , recte probabitur: ut in Lyrico meus Flaminius; tametsi nimis cito artem illam desivit. In illo vero altero , in quo ita laxis numeris adstrictam orationem incedere dicebam, ut rene libere ingredi videretur, Bonamicus, Lampridius, Priulus; qui tamen & ipse alio haec studia con vertit ad sanctiores literas; necnon etiam Manutius no-C a ster,