Operum Bartholomaei Riccii Lugiensis tomus primus tertius Tomus secundus, continens epistolas ad Atestios principes, ad Jo. Baptistam Campegium Balearium Majoris episcopum, et ad familiares. Accedunt epistolae quaedam ineditae, argumenta, epistolarum

발행: 1748년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Um de me lapius audires , Alphonse PrincepS , in omni facultate imitandi rationem

plurimum conducere , eamque unam esse aristem , quae , quicquid ageret quis , illi quasi& rectam , & facilem agendi viam praemuniret , atque conferret ; contra vero, qui ea tareret , illum laboriose omnia , & frustra conaturum ;ac Majores nostros cum illa, atque adeo cum posteris iniquius egisse , qui cum de caeteris omnibus ingenuis artibus absolutissime scripsissent, hanc unam tam nobilem, Iamque necessariam potius indicassent , quam quod ad eam intelligendam . atque percipiendam fatis esset , omnino pramitissent , de me eodem audires , mecum saepius egisti , ut quid ego de imitatione sentirem, ac quae de ea praecepta tradi possent, ad te copiose perscriberem duae tua honestissima petitio me diu , multumque tor sit. Nam cum id maxime cupiebam ; tum me omnia tua caussa debere etiam sciebam ; quippe qui nihil saeiam libentius , quam cum in hoc genere studii tibi o sequor. Praeterea vero si ulla mea est dignitas , quae haud fortasse exigua est , eam totam a te esse mecum omnes sciunt ; cum hoc loco , quo me Hercules Pater tuus apud te esse voluit , tum quod ipse tuis istis studiis majorem mihi in dies gloriam comparare contendis. Contra vero summa rei dimcultate , quominus & animo meo obsequi , & morem tibi gerere possem , vehemem ter impediebar. Qui enim in re tanta suscipienda deterreri non poteram , cum scirem primum , maximam esse controversiam , utrum imitatio daretur , nec ne λ deinde , si daretur omnino , quibus in praeceptis ea delit sceret , mihi paene divinandum esset, cum de ea multi multa disputent , pauci autem hanc ipsam aut sequantur , aut etiam noscant λ Ac quod unum in tanta rei difficultate mihi certissimum praesidium esse potuit , ut aut te ad Herculem Parentem tuum reiicerem , qui tibi quam.paucissimis rem tantam tam absolute , quam et

12쪽

ram amanter explicaret ; aut saltem ego eius consilio u- iterer , ac ad ejus sententiam meam scriptionem accommodarem , utrumque multiplices ejus feliciter gerendae Reip. cogitationes mihi prorsus auferebant. Illud etiam accedebat, quod , cum auo Scriptorum genera sint ; unum , quod ab imitatione prorsus abhorret I alterum ,

quod & eam optime callet , ct in suis seriptis fidelissio

me complectitur , ab utroque mihi magnopere pertimescendum erat ; ne si hoc , quo illa optime utitur , merauam in ejus praeceptis tradendis aut negligenter

di, aut parum prua ter vidisse Ι quando & ego in

tanta rei difficultata non possem non aliquod admittere,& ea plerumque sint hominum ingenia , quae longe vilia , quam virtutes attendant acutius I sua diligentia a. nimadvertisset, meum hoc omne studium iniquius aec saret , atque insectaretur ardentius. Cum neque id quoque prorsus contemnendum videri debuit, Me , quod i sti ipsi tritissimam viam quasi communire voluissem . quodam modo subindignaretur , ac minime aequo Perse ret animo. Ab altero vero, quod in sua loquendi lice,

ita libertatem communis orationis tueri profitetur , euuius numerus tanto est major , fuanto etiam nequior, magnum periculum erat , ne in iudicium vocarer , ac bniquissimae proditionis reus fierem ,qui mon Patriam, sed germanae locutionis libertatem prodidissem ; quando ego

unus tandem exortus essem , qui eos ad aliorum rationem loqui vellem. Quae me duae res gravissimae ad hune usque diem a scribendo retardarunt, ac paene etiam pro sus deterruerunt. Sed Cum is meus semper animus su rit , atque ea sententia, mi existimarem nullum majus vitium esse , quam officio mon aespondere ; neque culpam ullam majorem contrahi Posse quam de nobis optime meritis nullam memoris animi facere significationem ; malui a caeteris omnibus prudentiam meam .accusari , quam a te officium meum desiderari. Sim ergo e-

eo , qui primus audeam de ea facultate absolutius scrimere , quae tam difficilis est, quam etiam praeclara, quae praeclaritana est ; me hujus amici etiam oderint, accu-1ent inimici , atque imperiti ; Tu vero me eumdem Maiqua ex parte gratum habe , quique, in quo possim gratiam tibi aliquam retulisse videar : tibi assirmo , hoc .unum mihi multo plus voluptatis , quam molesti e illa

13쪽

8 DE IMITATIONE

Omnia , esse allaturum , meque prae hac animi mei benigna satisfactione nihili adversariorum meorum cal mniam , multo vero minoris inanem accusationem prorsus esse facturum. En igitur , Alphonis Princeps , quae mea sit de imitatione sententia, simulque eius praecepta, quae a me tantopere expetebas , in hisce tribus libris tibi fideliter perscripta ;.cui universae si tu , ut locutioni adhuc fecisti , atque adeo quotidie perbelle facis , aeque studebis ; non dubito , quin brevi , quicquid tibi scribendum accidat, id & facile , & certa cum ratione facere possis. Sed jam imitationem ipsam aggrediamur. iCum igitur de imitatione , de qua haec a nobis est o mnis suscepta disputatio , variae sint Auctorum sententiae, percommode hoc loco me facere sum ratus, si prius , quam ego quid de ea sentirem , ac eius praecepta tradere aggrederer , aliorum Opiniones accurata disputatione refellerem , ut, quasi totius aedificii iundamentis praeclare jactis , reliqua instituti operis substructio facilius ad fastigium suum perduceretur. Duae sunt igitur opiniones

de imitatione , inter se non leviter dissentientes ; una eorum , qui in sua tantum natura , quamcumque nacti sint, imitanda mirifice sese oblectent, extrinsecus , quo meliores fiant, nihil quaerentes Omnino I altera eorum , qui contra ad alterius imaginem se totos consermare , atque confingere prorsus studeant; quam unam imitandi rationem ita suspiciunt , itaque admirantur , ut in quo opere cujusque generis optimi Auctoris impressa, in quibus apte possint consistere , vestigia non agnoverint , quamquam id tale sit, ut ex caeteris ornamentis nihil ei ad omnem commendationem desit , nihil desideretur amplius ; illud se tamen posse cumulate laudare pernegent . Neque enim ego quemquam esse arbitror , qui , cum res , atque artes sere Omnes naturam ducem sequi, atque imitari magistram videat , sic a rerum Omnium , atque artium instituto , atque consuetudine abhorreat, ut nullum huic facultati in rebus agendis usum , per quam

Caeterarum rerum usus maxime comprobatur, attribuat

mnino. Quid enim , quaeὶ , aliud est tota agri colendi cura , atque studium , quam naturae ipsius non adumbrata , sed expressa quaedam imitatio Illa agrorum si citatem Coelesti humore tollit; homines vero, quod posta sunt , id ipsum irrigationibus efficere conamur. Quo ii tum

14쪽

LIBERI PIum natura est pinguius, id eo etiam multo est seracius. Itaque in eo , quoa vi illa naturali careat , hominum

solertia stercorationem excogitavit. Studiorum omnium moderata cessatione adhibita, ad susceptum munus promptius conficiendum multo alacriores , atque ardentiores

redduntur homines : id quod in novali agro prudens servavit agricola. Quoniam vero natura nihil sempitemum, nihil perpetuum habetur , omniaque , quae in has auras semel producta sunt , ad interitum suum ut aliquando

Iterveniant necesse est , aliud illa deficienti suffieit ad

ongioris temporis propagationem .' quo modo arborestum insitione , tum plantatione ab agricolis quotidie r parari videmus. Sed ut ab agro ad Civitates , atque ad nobiliores hominum artes me referam ; continuo Philosophia , quae est rerum divinarum , atque humanarum cognoscenuarum amor , & cupiditas , nonne in suis studiis naturae desiderium secuta est Siquidem omnes h mines nihil tam natura cupiunt, atque appetunt , quam scire , quam intelligere. Leges vero , quibus hominum societas incolumis , atque integra conservatur , nonne& ipsae quoque in vetando, atque imperando ad naturae rationem sua jussa constituunt λ Illa enim , quod honestum est , maxime tuetur , atque amplectitur; ab eo vero , quod turpe sentit , longe abhorret ; hae vero bonos praemiis , supplicio sontes affici jubent. In universa vero dicendi arte quid aliud Rhetores attendunt, quam ut ejus praecepta omnia ad naturam ipsam accommodentur Continuo enim oratori aut ab exordio , aut etiam sine , incipiendum esse praecipiunt ; quorum utrumque cum natura maxime iacit. Nam qui incitato , ac graviter commoto animo agit , irati naturam sequens , subito in adversarium irruit , ac quasi ante , quam gladium stri rat , ad manus venit. Qui vero secatius , ac tranqui lius agunt, eorum est proprium exordiri ; in quo aut

auditorum animi statim conciliantur, aut etiam revocan

tur , si aliquo modo fuerint abalienati. Quod totum Ltem a natura est , quae hominem docet, ut in eo, quod Petat , obtinendo , continuo , atque in ipso actionis imgressu 'etitioni suae studere incipiat , ac auditorem cum ad reliquam dictionem , tum aci rem concedendam fac, liorem sibi comparet. Narrandum est breviter ; quin iare nota ne narrandum est quidem I propterea quod nM

15쪽

tura veritatem paueis eontineri pernovit, ae ea , quae eptime noverit, fastidit, si saepius doceatur. Partitur btem caussam 1uam orator in pauciora capita ; quasi vero natura totam fabricam suam in pauca rerum omnium

primordia dispertiens non illud facile commonstrarit. Confirmare sua , adversarii contra argumenta infirmare , Atque debilitare debet orator; quod natura ipsa ad vince dum potissimum ostendit suas adaugere quemque debere vires ; adversarii vero , quantum possit , infringere ,

atque comminuere. Commode autem digredi a re , aut dicto aliquo auditoris animum defessum recreare , non postremum oratoris est officium ; quia videlicet naturaelatietas in iisdem , ac perpetuis rebus excitatur , atque

commovetur maxime; desessa autem natura aliqua recreatione reficienda est , si eam integram ad rei susceptae Gnem feliciter perducere velimus. Postrema vero orationis

pars ea est , qua auditorum animi maxime commoventur , cum eos aut ad odium , aut ad misericordiam pedi Drando traducimus , quae duo cum natura maxime consentiunt. Probe enim natura comparatum est , ut quisque pro errati, ac sceleris genere in ipsum reum aut immius ad misericordiam commoveatur , aut acerbius ad Lxam inflammetur. Quorum utrumque ejus orationis partis maxime proprium esse solet , ut aut ea ex aliqua aequitate misericordiam reo comparet non minimam , aut criminis atrocitate illum in eam invidiam adducat, qua onge copiosissime condemnetur. Universa autem oratio ad Trasimachi aetatem nuda , ac rudis quaeque tantum animorum sensa exprimeret , imperite atque negligem ιxer est perducta. Nullam enim in verborum collocatione iucunditas , quae de industria conquisita esset, nulla cometinnitas ad aures quoque oblectanaas prorsus sentiebatur. Trasimachus ad delectandum auditoris animum numerum

solutae quoque orationi primus admiscuit ; quem postea

Is rates secutus , longe hanc numerorum rRIIonem mωderatiorem etacit; quia sciebant naturam hominis , quae Mumeris constet, e Coelo ductam , quasi unde laeta e-TM , numerorum dulcedine maxime delectari. Id quod in Poetis , ac Musicis multo facilius comprobatur. M dendi vero ars , cui vitae reeuperatio debetur , nonne ει ipsa a eertissimis naturae experimentis profecta est ρ Nam quemadmodum a canibus vomitionem, atque a ci

16쪽

eonia excrementi provocatam dejectionem ex inferioribu partibus , sic ab hirudinis iactu sanguinis missionem mutuata esse facile videri potest. Quid autem Pictor,' quid Statuarius , cum ille pingit, hic format aliquam imaginem Nonne quo propius ad naturam aut hic caelo , aut penicillo ille accesserit, eo etiam laudem seret illustriorem Neque vero vilioris artificii facultates hac quoque imitandi ratione caruere. Veteres navem fabricati sunt. Si quaeras , unde sermam eam sint mutuati , ab avibus sumpsisse se respondebunt. Nam remi alarum loco perbelle , perque apte dispositi totum corpus ad cursum , quasi avem ad volatum, impellere videntur. Unde etiam Scriptores dixere navem volare. Contra vero de avibus iidem remigium alarum usurpare non dubitarunt. Quinetiam ut in avibus , sic in navibus rostra sunt dicta ,

ac utriusque nomen I ne quid similitudinis omittam Jquam paene idem sit , quis non intelligit Nam si pri--m tantum alterius literam tollas , alterius integram vocem remanere videbis. Sed haec hominum sunt ; quae subsequuntur, animalium. Corvus ita articulatam vocem in salutando Caesare aliquando protulisse sertur, ut illum paene sesellerit, ac pro homine acceptus sit : & nosti . quam rauce, quam aspere incrocitet. Ad quam item v cem etfingendam i ut nunc complures in hoc genere aviculas omittam J corvo psittacus nullo articulo obscurior habetur. Ita enim apte , & explicate utrique lit

ras omnes exprimunt , ut , si non videantur , eam vocem prorsus nominem sonare credas. Unam simiam in

hoc genere praeterire non possum ; quod animal quam natura & facie , & gestu ridiculum effinxit , tam ei

mirum ad omnia imitatione effingenda artificium adjunxit. Omnis autem administrandi imperii ratio duplex est Una, eum solus Princeps, altera, cum Cives ipsi Rem p. communiter gerunt. Haec in formicis, illa in apibus constantissime cernitur. Quid vero , quod ne arbores quiadem artis hujusce expertes remansere ρ quae tantum a est , ut alienam naturam refugiant, ut eam etiam Pro

sus induentes , suam quasi dediscant; ae s ut inquit M

ro J mirenturque πουas frondra, O non sua poma. Omnia si denique diligenter animo perlustrabimus , nihil tam humile , nihil tam injectum in naturae opere universo Terrimus , cui natura ipsa uon aliquid hi tribuerit , ad

17쪽

xa DE IMITATI IN E

eujus quasi regulam aut vivendi , aut agendi rationem suam dirigat, atque contendat. Quae cum ita sint, ut, quicquid agatur, id ad alicujus naturς aut suae , aut

lienae rationem omnino agendum sit ue jam videamus, mirum alienam tantum , an nostram propriam naturam

L quemadmodum a nobis initio est propositum J sequi debeamus imitando. Ac , quod ad eos, qui in sua tantum cuique manendum esse censent natura , quibus id argumentis convincere conentur , primum videamus. Id igitur isti duabus rationibus obtinere magnopere conten dunt. Una, quod imitando nulla spes sit vincendi ; altera, quod naturae Vis nulla umquam sit afferenda. Nam quod ad vincendum attinet, sic argumentantur. Cum in

ranis laus , ad quam quisque suapte natura ducitur , in una victoria sit posita ; in victo autem nihil honesti , nihil non contempti esse videatur ; ea autem imitationis sit ratio , quae a victoria longissime absit ; siquidem imitandi studium numquam se sic acuet, sicque incita bit , ut , quod imitetur , assequi , nedum superare possit ; sequi affirmant , ut qui hanc unam victoriam aste

duint , quam omnes naturae vi, atque impulsu Vehemen ter asse tant, ad nullam aliorum imitationem eos agere debere magis , quam ad suam propriam. Nam artis imitatorem perinde agere dicunt , atque ille Pictor, qui suis coloribus alicujus rei imaginem exprimere conatur rqui numquam tantum artificium, numquam tantam cum

manu diligentiam adhibebit, ut ad id imitando tam proinpe accedat, quin ei semper ad veritatem multo supersit ampliu& ; qui si contra libere , atque ex sua mente , &voluntate , ut ei magis videbitur , aliquid a se estingat, longe facilius contingere posse , ut eam laudem assequa- Iur , quam alium sequendo numquam attigisset. Pari item ratione in eo equo faciunt , qui liberior ex carceribus sese in cursum agens , quique nullis habenis obstrictus , sed suopte & cursu, & studio ad vincendi gloriam impulsus , eam multo facilius assequetur, quam qui dorso hominem serat, ac quasi ad ejus rationem pedem ponere cogatur. Nam qui in scribendo stylum suum, suum ingenium sequatur tantum , qui naturae suae quasi vestiagiis currat , non ad alterius rationem sese agat , aut quicquam attendat alienum , longe eam laudem , quam

omnes mire Principatus Uectant , facilius assecuturum

18쪽

LIBER I tresse assirmant. Quare etiam ad suam se quisque magis

naturam propriam imitandi studium omne ut revocet , atque in se uno totam illam , quam ad alterius exprimendi imaginem adhibeat , diligentem rationem ut constituat, praecipiendum esse statuunt. Naturae autem repugnare, atque eam in contrarium fleetere , tam esse ii n-

eum clamitant , quam si more Gigantum cum Diis ellum geratur. Cu)us quanta vis sit , nihil , inquiunt , attinet disputare ; cum plane sciatur, si qui maximo studio ab ea vel longissime aliquando abductus sit , atque

Per multum temporis spatium in alieno permanserit, ut ei primum ad eam recurrendi facultas oblata sit , illum eam tam avide arripere , quam quod avidissime. Nam , ut inquit Horatius :Naturam expellas furca , tamen isque recurret.

Quasi vero Cicero & Caesarem L. F. & C. Cottam non magnopere commendet , qui suo utrique dicendi genere delectati alienum contempsere ; cum neque item Curionem improbet maxime , qui quemquam non maSnopere suduerit imitari. Quibus suis rationibus quid emciant , ac etiam ad eorum imitationem, i quoniam in eius praeceptis versamur J id quam paucissimis fieri possit, videamus. Ac , quod ad victoriam attinet , quam nullam ex hoc imitandi studio reportari posse contendunt , continuo id istis demus : quod tamen paulo inserius secus accidere , ut ipsi quoque nobis concedant, facile convincemus. Sit, inquam , ita , ut , qui imitetur , eo semper , quem s quatur , longe sit inserior I numquam eum aequet; numquam superet ; certe ipsi mihi hoc dent, necesse est; ut inter se ipsi quoque imitatores suam laudem habeant , uam , qui caeteros anteibit, assequatur. Fiet enim quai cum qui in cursu contendunt, in quo cum plus uno Primus esse non possit , qui tamen a primo reliquos , aut qui saltem aliquos post se reliquerit , ea . qua potest , gloriae parte contentus discedat. Nam quanto isti longius imitatorem mihi relinquunt ab eo, quem sibi pro-Posuerunt ad imitandum , tanto mihi in eo spatio occu- Pando , ac propius ad verum accedendo , major cum c

teris imitatoribus gloria ostentatur; ut si, quem primum locum cum multis conor , assequi non possiim , conii tesCerte in eo imitandi studio complures possim longe supe-Tλre , quando primus locus non tam a nobis avide est-

19쪽

expetendus , ut secundum , & tertium prorsus asperae mur. Ac jam illum quoque , quem imitemur , & facile sequari, & Reerari etiam posse interdum, comprobemus. Certe , ut isti dicunt , in naturae rebus eiungendis tardissima est hominum ars , atque ingenium minime impigrum I sane tamen horum utrumque usque eo vires suas intendit , ut cum naturae opexe horum opus interdum

recte conserri possit. Siquidem memoriae proditum esse a doctissimis Viris legimus saepius , Zetam Heracleotem ,

Pictorem ejus aetatis excellentissimum, uvae racemum inta suo artificio ad naturam expressisse, ut ad eum aves. tamquam ad verum , cupide advolitarent , ac rostro etiam saepius appeterent. Hoc loco istos frontem video contraxisse , atque graviter esse perculsos , quando qui Η, storiam acculent , nihil habeant I habent tamen adhuc , quo confugiant, nescio quid anguli. Facile enim , inquient , fuit tam belle aviculas tallere , in ea praesertim re , quam mirum appeterent in modum : quod non ita illi ipsi in puero acciderat eisngendo , qui manu altera uvam Sestaret, altera baculum teneret. Nam si id quoque illi evenisset, potuit pari ratione puer baculo auac

las ab uvis absterrere. Age , aviculas Omittamus , & stendamus, non jam animantem ullum rationis expertem,

sed ipsum hominem , atque eum etiam hominem , qui omnium minime debuit , in eumdem errorem esse inductum. Ferunt iidem Aut ores, istum ipsum Zeusim, cum

in eo certamine uvae racemum a se eo artificio, quo est

a nobis supra dictum , sectum protulisset, ac ab adversario velum in tabula mirifice depictum afferri vidisset , aliquantulum commoratum, velo illo id tegi ratum , quod uvae suae opponeretur , tandem dixisse r Ecquando velum istud tollis ad quam vocem , cum Parrhasius f cum eo enim in id certamen venerat J arrisisset , tum plane sensit, se tu veli imagine maxime esse delusum ;atque ita illi victoriam sua sponte facile cessit ; ut jam et , quem sequendum sumpserat, bis parem habeamus imitatorem. Quid vero si nunc ipsum etiam superiorem, atque adeo longe superiorem eo , quem si imitatus , probatissimo istos convincam exemplo At hoc quoque quam facile praestem , vide. omnia Catulli ea cujusque feneris scripta sunt, quae a bonis omnibus maxime proinentur ; quae vero in Pelidae , & Thetidis nuptiis cecianit ,

20쪽

L I B E R 'L. nit , longe probatiora habentur , atque laudabiliora. Inus Aria)nae destitutionem , ac luctum querimoniis plenum inducit. Ea est ejus Poetae pars , si qua alia , a solute perfecta , atque expolita I omnia adsunt ad iniquissimae injuriae querimoniam , atque Iamentationem in perfidum , atque ingratum & hospitem , & virum , ex iis , inquam, quae in eiusmodi hominem excogitari, quae que dici possunt , nihil non visum . nihil non dictum , atque objectum est. At ea etiam dictione omnia sunt exposita , atque dicta , ut nihil ornatius , nihil prius aut

exponi , aut dici posse videatur. Hanc tamen partem integram cum Maro in suam Didonem imitando transfer ret , tantum abest, ut longissime ab illo relinqueretur hie posterior , ut eum ipse longissimo post se reliquerit inter

vallo. Utriusque carmina 1uo loco commodius conserentur , cum de inventionis imitatione agetur , ex quorum

collatione id ita esse , tum spero sere , ut facile probem. Ut jam isti clamare desinant, atque objicere cessent, qui

alium imitando sequiatur, numquam eum esse antecessurum , numquam primum locum occupaturum. Qui vero

Pictorem praestantiorem fieti posse eum , qu, ad suam mentem tantum ti artem , & manum dirigat, quam quialterius absolutissimam pingat imaginem , constantissime affirment, non ego satis, quid efficiant, intelligo, neque

sortasse isti ipsi prorsus viilent. Nam si pingendi liberi rem eam appellant , qua in Chimaera Pictores uti solent effngenda , iste per me quidem licet , ut etiam , quam avis in volatu , in pingendo sit liberior ; sin f quod mnes faciunt J eam ideam . quam jam conceptam ad alia

quam rectam rationem habeat , penicillo, & coloribus luis sequi malit , atque ad eam exprimendam omnem a tem convertat, is ab imitatione non discedet. Recte sane. At ea ejus erit propria imitatio , in qua etiam si is non aequet, Eliis tamen in eo facile praestare poterit ,

haud inepte quidem , & prudenter. Sed quaero ego , -- de eam ideam sibi hunc effinxisse velint. Nam si altu cisu rum affirment , victos se satentur ; sin a se ipsis d

sumptam . atque depromptam magis tueantur I quaero torem , ime eam satis haveant pro tam , quaeque bono rum iudicio , quo uno, non autem nostro proprio stan

dum est, minime improbetur ; praesertim cum illud per notum sit, ese eae o Di palli. Quare etiam Pictorum fi-

SEARCH

MENU NAVIGATION