장음표시 사용
21쪽
eile princeps Apelles , cum quid tale coloribus suis a se expressisset , propalam id proponere solebat , atque in o
culto angulo ipse delitescens praetereuntium sententiam , ac iudicium aucupabatur ; cui sic obtemperabat , ut eum ad sutoris correctionem crepidae fibulam corrigere non puduerit . Quid quod Cicero , & Virgilius , duo Latinae linguae splendidissima lumina , cum ea essent & natura ,& oratione , qua absolutius fieri nihil potuit , quamque posteri ad imitandum sibi omnes boni facile proponunt ;alter tamen nihil egit, quod sua imitatione careret I alter non solum id quoque praestitit optime , sed praecipere
non cessat, ad optimorum rationem , quicquid agatur , diligenter esse agendum Neque postremo equus , qui sessore vacuus , atque habenis ad metam liberior per se si,dium currat , eo aut citius , aut etiam celerius perveniet, quam qui levem , ac prudentem habeat rectorem. Ille enim passim , quo appetitus rapiet , pr ceps vagabitur ;hic , quo hominis , ac viae brevioris ratione ducetur , s curior pervolabit , facietque polludi , quemadmodum ille ait :Aere ad palmae per se cursurus honores, Si tamen horteris, fortius ibit equus. Et re vera qui ab optimo duce iter suum agat , is id numquam nisi rectissime conficiet, neque in eo quicquam temere admittet, quo ei aut in caput redeundum, aut quoquam declinandum, aut etiam in medio consistendum sit. Quod vero dicunt, naturae vim nullam esse afferendam , ac ab ea ne latum quidem unguem esse discedendum , nae suae nimis isti inauigent naturae , contra autem permultum detrahunt de artificio . Nam si ita sit , Isocrates doctor singularis minime recte Ephoro, & Theopompo discipulis suis consuluisse videtur , quorum utrumque a propria natura, quantum potuit , abduxit. Nam cum alterius orationem quasi abunde luxuriantem videret, alterius quasi verecunde cessantem, huic calcar , illi fraenum adhibens , quantum de alterius luxuria detraxit , istntum audaciae ad alterius cunctationem addidisse creditur . Neque Demosthenes tantum studii , tantum industriae , tantum laboris in una tantum litera apte pros renda posuisset , si a natura numquam discedendum esse iudicasset. Nam cum hic naturae vitio r literam nisi blaese, ac inepte proserret , tantum ab artificio conse
22쪽
oitus est, ut nullam aliam facilius, nullam aptius , nullam decentius exprimeret, atque proferret . Ab una litera ad magnam hujus eloquentiae partem transeamus . Omne: isti ipsi Demostheni vim in dicendo a natura tributam esse dicunt . Hic si in eo tantum naturae bono se se continuis et , neque ad artem in caeteris partibus Oratoriis transisset, atque se confinxisset, numquam eum locum, quem primum habuit inter Oratores, tam facile obtinuisset . Nam nisi a naturali illa sua dicendi vi , atque vehementia ad lenius, ac remissius genus , quoties res postularet , aeque descendere, ac dicendi faces illas remittere didicisset, eamque semper audire voluisset, neque umquam ad lenitatem imitando sese excoluisset, prosecto gravissimus Orator extitisset ; verum numquam primus, ac persectus . Contra vero JEschines , si quam habuit a natura dicendi suavitatem , in ea se tantum continuisset , neque sortius illud Demosthenicum dicendi genus intemdum esset imitatus , & ipse altera Oratoris optimi parte caruisset ; neque tam sortasse suavis , quam etiam elumbis, ac frigicia ejus oratio sentiri potuisset. Verbis es- servescebat Sulpitius adolescens , ac paulo etiam nimium redundabat. Si in ea verborum luxuria perseverasset in reliqua etiam aetate, id ei maximo vitio datum esset. Hic Antonii consilio ad Crassum se contulit , eumque sic animo , & mente complexus est , ut brevi eo studio , atque imitatione id dicendi genus , quod ei naturale erat , laxum , atque redundans , amplum , ac magnificum perfecerit , quod numquam solus effecisset . Nam quod ad Caesarem attinet , res quidem se sic habet . Sed hunc i- sum , cum a naturali illa festivitate sua nusquam di- cederet; quippe qui in Tragoedia quoque lenis esse cogeretur I ut Oratorem sine nervis , ac parum gravem adem Cicero notare non dubitavit. Cotta vero jam natu gran
dior ad Antonii imitationem se contulit . De Curione autem quid amplius dicam , quam eum , praeter unum verborum splena orem , nihil Oratoris habuisse i quique poene infinitis vitiis laboravit ; cum neque tamen eo in loco is sit Cicero , qui Curionem non amprobat , quod parum quemquam imitaretur; sed Antonius, qui ex sua ad ageret naturae dissimulatione . Quod autem ad Antonium ipsum attinet , nihil aliud dicam , nisi quod doctissimorum hominum sententiis , ac scriptis maxime est
23쪽
comprobatum , non tam eum artis contemptorem , quam dissimulatorem fuisse optimum . Hadtenus eorum rationibus , qui a natura propria toti pendent imitando, satisfactum esse arbitror ; atque fortasse ita , ut ne isti quidem ipsi quae a nobis sunt in eorum sententiam disputata , non omnia probent , ac Vera fateantur . Sed paulo tamen , quam suam isti naturam admirantur , atque unam earn sequuntur amantes, eam, si placet, sortius excutiamus . Primum igitur isti ,. qui ad suam quemque naturam scribendo revocant, quique a sese eam nihil discedere volunt , nimis stulte ac pueriliter facere videri possunt ; qui imitandi rationem universam , cujuS temmini longe , lateque pateant , intra unius homunculi naturae angustissimos fines concludant , atque constringant arctiu& ; qui mihi perinde facere Videntur , atque Imprudens agricola , qui ex una tantum arborum specie omnia situstuum genera suapte natura creari velit ;id quod sua stultitia exoptare facile poterit , re autem
numquarn assequetur. Certe vero id magna ex parte O tinebit, si artificii, ac naturarum communio fiat s. quem admodum ubique unam arborem insitione complures fructus , eosque omnes probatissimos ferre videmus . Deinde vero in magnum periculum suum judicium adducunt. Qui enim isti plane perspectum habere possunt an sua natura ex omnibus illis partibus constet , quae ad persectam dicendi rarionem pertinent ' praesertim cum minime sibi quisque notus sit , neque impeditius quicquam judicemus , quam cum de nobis id facimus ipsi . Naturam habuit Aput ejus ad eam scriptionem , quam continenter est persecutus . At hic rei rationem , quam a gebat , aliquam habuerit : convenerit id dictionis genus
ad asini ruditus. Politianus f quando hunc imitatio gravissimum habuit adversarium J & de rebus gravissimis ,& ad familiares complura volumina scripsit. Ubique
eam naturam dicendo. est persecutus , quam, eum aliis etiam sequendam esse aliquando praecipere non puduit . Horum duorum locutio tantum abest , i ut ulla ex parte
probata sit , ut ab iis , qui elegantius scribi volunt, ne legi quidem, aut audiri possit diutius. Sed fac, non im- Perite sit factum, non pueriliter ; fac, recte istos sensi Gde se se ; addo etiam conatum suum omni ex parte facillime esse consecutos ; dixerint apte omnes ad suam
24쪽
naturam ; non impolite scripserint ; necesse tamen erit, illud eveniat , quod Cicero Graeciae evenisse querebatur ;ut , dum in sua se quisque natura admiratur scribendo, neque ad eum , quem Optimum existimat , orationem suam conformare studet , plura , atque maxime diversa dicendi existant genera . At dicendi artem , ad quam poene imitandi praecepta omnia constituuntur , a natura ipsa prosectam esse , nemo umquam inficiabitur , neque id ipsi umquam inficiabimur . Verum illud constanter
nobis tenere licebit , non continuo eam Ox cujusvis hominis ingenio esse comprobatam , sed vix etiam multorum saeculorum prudentia , & judicio in id auctoritatis
pervenisse , quo est maxime constituta . Ut sortasse primi illi homines cum bestiarum more in agris palantes agerent , qui unam naturam magistram tantum ha bebant , eam recte sequerentur in agendo , neque aliquid extrinsecus sumerent aut ad agendum , aut ad dicendum . Cum vero longius aetas adolevisset , ac gens
coisset in societatem , quin ignari prudentiores imit rentur rectissime , nulli dubium videri potest . Id quod nobis, qui jampridem cum persectissimis agimus, sine dubio faciendum esse censemus . Hactenus quod ad eo& attinet , qui naturam usque eo audiendam esse dicebant , ut arti nihil concederent in scribendo . Alterum vero genus erat, quod tantum imitationi tribuebat , ut nisi in illo opere , quod in manus incidisset , optimi in eo genere Auctoris imaginem expressam videret , etsi id ab omnibus aliis partibus optime constaret , sibi tamen nousatis probatum iri , affirmare non dubitaret ; ut mihi rem cum iis esse videas, qui nullum medium adhibeant, in extremis inhaereant obstinate. Illi omnia a sua quemque natura , nihil extrinsecus petere jubent ad scribendum ; hi contra , nisi quod ad aliorum rationem probatissimum in tua oratione senserint , non sunt admodum comprobaturi. Sed ii, qui suam quemque naturam sequi
volunt agendo , satis lupra s quemadmodum rbitror la nobis lunt consutati , atque convicti. Nunc autem illi , qui ita censent , omnia nobis ad alienum institutum esse conformanda , nihil ad nostrum , pari sunt ratione consutandi , atque convincendi . Ego neque tam inhumanus sum , qui naturae bono hominem priv re audeam, neque tam saluus, qui non videam, natura: vim
25쪽
in omnibus rebus maxime dominari . Neque ego uni- quam C. Caesarem , nec Cottam , nec Curionem minus probatos haberem Oratores , quoniam sua natura maxime essent delectati , sed quod , in quo ii potuissent bonos imitari, neglexissent, non possem plane probatos lia here . Nam si hoc sit, quod isti volunt, ut a se ipso nihil sit expetendum , me cum illis inique actum est , qui
primi homines, quos imitarentur , aut in aedibus aedificandis , aut in viis sensis vicissim promendis nullos habuerunt . Quod minime est dicendum , ne naturam omnibus iii rebus optimam magistram, ac matrem omnium henignissimam , aut in hac parte mancam , atque imperfectam , aut impiam novercam insimulare videamur. Neque haec ipsa satis cum homine liberaliter ageret , cum quem liberum procreasset, in loquendo tamen eum
in servi tutem redigeret , si , nisi ad quasi praescriptam
alterius rationem , vel verbum ullum ei proserre minime liceret . Praeterea vero quid in eo omnes Auctores tam convenienter consensissent , cum naturam in omnibus rebus suam cuique optimam ducem esse praedicant
sequendam λ Quid , inquam , illud , quod in ore est
Omnium cum creberrimum , tum celeberrimum:
Ne quid, invita, facias, dica e, Minerva si a nostra deficiendo ad alienam , atque adeo nostrae maxime contrariam, nobis esset confugiendum λ Sentio, hoc loco istos indignari graviter, ac me summae inconstantiae, atque etiam praevaricationis accusare , qui modo contra
naturam caussam meam egerim tam acriter; nunc vero,
tota ea dissimulata , sic in ejus castra transfugerim, sicque ejus defensionem susceperim , ac omnibus eam p Ddiis communire coeperim , ut qui totus ab ea stet , quique sortissime unam eam tueatur . Hos autem ne multis morer , ac quasi secum oratio mea , non autem cum illis, contendere videatur, quid ego tandem de imitando sentiam , ac quam huic facultati summam faciam, jam explicabo liberius . Ego igitur sic sentio , & natu artificium , & artificio naturam , ut in caeteris rebus , sic in imitatione plurimum prodesse , atque alterum alterius auxilio omnino indigere . Nam qui naturam suam , inruo minime mala sit , sequatur , eum valde esse probanum , nec quae sibi deesse senserit , si ea aliunde imitando assequi studeat , quicquam contra improbandum e Xisti
26쪽
LIBERI. IIstimo . Ita enim fiet , ut neque naturae adversetur I de aliena, quae aut sibi erunt necessaria, aut suis etiam meliora , minime contemnere videatur . Quae mea sententia cum Horatii sententia maxime consentit , qui sic & naturam, & artem in pangendis Versibus coniungit, ut alterius alteram ope indigere planissime testetur, cum ait: Natura feret lati δύο carmen, an arte, suaesitum es. Ego nec sudium sine divite vena, Nec rude quid prosit video ingenium: alterius AAltera pincit opem res, oe coniurat amice.
Naturam , & studium desiderat Horatius in Poetis , qui magis nasci , quam fieri solent : quanto autem verius id in soluta erit tenendum oratione t Quasi vero ipse quoque Cicero, atque adeo in iis ipsis, quos jam saepe adduco , non idem planius senserit . Siquidem hic C. Caria.
rem, C. Cottam, ac Curionem commendabat , qui nat ram suam secuti essent non pessimam ; in eo vero , quod aliunde sumere poterant ad orationem suam persectiva absolvendam, cum neglexerint, eos ipsos tum minime leviter improbabat. Id quod ille, quisquis is fuit i quando sunt , qui Horatium fuisse negant J in Lucilio ad hune
modum damnabat ;Nempe incomposito dixi pede currere versus Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte es, Ut non hoc fateatur At idem , quod sale multo Urbem defricuit, charta laudatur eadem. Laudat ille Lucilii sales, non ita versus compositionem. At id ejus artati condonetur . Sic enim tum In composit scribebant, atque incondite . Ovidius natura versus essu
disse sertur facillime: id quod ipse quoque testatus est a liquando . Hic si eos ad aliquod diligentioris artis , aut attentioris naturae studium scripsisset , ac sibi in sua n
Iura tantum non esset obsecutus, certe suos amores versa elegantiore persequi , sua autem tempora non tam moruliter, tamque est oeminate deflere potuisset. Rectius autem
P. Sulpitius , de quo paulo ante supra dicebam , qui
cum natura ipsa aci magnificum , atque praeclarum dicendi aenus instructus esset, videns tamen , se eo solo n turae suae bono pervenire non posse, se ad Crassum comtulit , a quo unius anni spatium plurimum adjumenti ad naturalem illam dicendi dignitatem attulisse testatum reliquit Cicero . Sane vero cum in omnibus hominibus
27쪽
vix omnia esse possint, quae cumulate laudentur ; nae is audacter , nisi etiam temere , facere videtur , qui in se uno ea posita esse omnia insolenter confidat, atque arrO-get impudenter. Hic a natura factus erit ad docendum; ille magis, ut delectet I alius, ut graviter commoveat;
accusationi alius; alius defensioni; alius ad populum; in
Senatu alius a natura dictionem suam felicius habebit accommodatam. Si quidem natura nasci factum ad omnia, Diis solis contingere solet . Itaque recte ea , in quibus natura defuerit, nobis nostro studio , atque industria erunt comparanda. Imitetur autem filium meus imitator, qui cum proceritate , colore , Vultu, ore , facie denique tota parentem Optimum reserat, ejus quoque animi virtutes , ad quas sortasse natura minus ante se factum
sentiat, suo studio , sua diligentia in seipsum exprimere
conetur . Quemadmodum in bonis patriis serere solet idem filius, qui non solum ea , quae sibi a patre relicta sunt bona, conservare, sed iis etiam extrinsecus suo studio , suaque industria plurimum adjungere solet . Ita meus faciat imitator; cui naturae bonum plurimum affuerit , id diligenter conservabit ; si quae vero desiderabun tur, aut quasi ad locupletiorem familiam alendam , aut filiabus dotem comparandam longe compluribus , ea suo sudio aliunde honorum imitatione comparare debebit.
Quod igitur quisque naturae bonum possideat , is in eo
ita se exerceat , is id ita tueatur , Ita foueat , ita amplexetur, ut in eo caeteris aliquando se praebeat ad imitandum ; in eo vero , quod desiderabitur , t neque enim nobis semper cupressus erit pingenda J id arte , atque
meliorum imitatione ut corrigat, accurate studebit. Qui vero natura pessime imparatus erit f quando omnibus aliquid consulere volumus , et sit cum bonis admodum sentimus, non, ut aiunt, ex omni ligno apte Mercurium fieri solere J cui , inquam , pcene tota aliena sit natura induenda , sua contra exuenda , eum , ne se quoque vitium suum aliqua ex parte corrigere posse desperet , fideliter admonemus, si studium, diligentiam , amorem in eo adhibebit corrigendo . Quin etiam accidere posse , ut probatissimus, atque maxime persectus evadat , polliceri possumus sortasse non inepte ; qui , quasi agrestis arbor faciat , quae cum nullius tolerabilis saporis fiuctus serret prius, per lurculum unum alienum in se immissum, ve
28쪽
LIBERI. Σῖterem illam omnem acrimoniam exuens, nOUOS, ac minime insuaves succos recipit; sic ille totus a se se discedens, ac in eum locum probatiorem naturam admittens, atque interserens , aliquando etiam se sentiet e stipite hominem evasisse perelegantem, conetur modo, audeat, contendat , habeatque in primis , qui Viam monstret, qui fideliter edoceat, vel si omnino cum primis minime excelluerit, certe eo perveniet, ut sui loci haudquaquam poeniteat , neque in postremis , atque contemptis habeatur. Equidem imitationi t ut quod de ea sentiam, tandem planius explicem J id acciuisse arbitror , quod caeteris omnibus artibus accidisse constat ; ut ea , quae a sapientibus Viris probarentur, studiosius sequeremur, quam, quae non satis tuto a nobis essent excogitata, cum periculo experiremur. Quemadmodum in frugibus planissime videri potest, quae postquam sunt in usum hominum adinventae, nulla gens tam effera, nulla tam elegans fuit, quae ab iis serendis, atque colendis ad novam victus rationem indagandam animum suum converteret . Sic in aedibus aedificandis evenisse affirmare non dubitarim, in quibus homines primum , ut cuique factum accidebat, ex quaque materia ad frigus , imbres , nives, atque ardentioris Solis aestus depellendos , atque defendenuos tectum aliquod sibi constituebant; ut vero ii reperti sunt. qui ad necessitatem illam inlium quoque dignitatem, atque magnificentiam addidere , primam illam simplicem aedificandi rationem avibus, atque seris relinquentes, hanc artis magistrae solam posteri sibi vendicaverunt. Simili ratione in pictura factum esse facile conjici potest ; eam videlicet initio aut ex carbone , aut ex ebuli baccis extremis lineis , iisque crassioribus rei tantum , quae estin Reretur , imaginem circumduxisse ; postea vero rem seliciter ad distinctiores colores pervenisse , ac non modo, ut formae veritatem ipsam reserret, sed animi etiam affectus , ac aetatem in vultu proponeret explicatam , fidelius obtinuisse ; qua una perserie percepta , illa rudi Oris aetatis lineamenta , quasi spongia sunt ex hominum an mis , nedum ex gentium usu, prorsus deleta atque extincta . Ut in hac quoque nostra pari ratione faciendum esse facile videri possit . Nam quousque primi rerum in nium auctores non satis probarentur , suum tum cuique ingenium ut experiretur , ac se unum sequeretur,
29쪽
recte fortasse permitti potuit; ut vero paulatim cum hominum ingenia, tum studia usque eo se cxpoliendo per enere , ut poene omnia haberent absolutissima , atque
et sectissima, ac cuiusque rei quasi certissimam imaginem
ibi effinxissent, plerunque ad eorum regulam certis imam agendi rationem dirigendam ese, boni omnes comprobasse vidcntur . Quin etiam in ipso naturae nostrae bono excolendo nihil prorsus obfuerit habere, ad cujus imagianem ad expoliamus , atque persectius absolvamus; ut omnino haec imitandi ratio cum hominum studiis , tum etiam naturae beneficio plurimum profutura sit . Ιllud autem in primis, etsi postremo in loco positum sit,
diligenter etiam , atque etiam erit videndum , ut , qui sive naturam suam tantum sequatur , sive qui alienae se quoque commiserit, rei in primis, qua de agetur, naturam attentius observet , atque custodiat diligentissime; quemadmodum Maro, qui alio numero, atque verborum granditate tubam inflavit , cum 2Eneae errores , atque res ejus praeclare gestas cecinit ; alio , cum rei rusticaes ut Bucolicum carmen longe hoc quoque inserius nunc omittam J praecepta tradebat ; cum eodem tamen genere Uersus Omnia persequeretur . Quod de uno scribendi genere di ictum , de omnibus didium volo . Sed iam, qui nobis imitandi sint Auctores, quosque duces sequi debeamus , explicare aggrediamur . Optimi igitur in quaque facultate , quorum s miles simus, nobis proponendi sunt, Auctores ; nisi , quem sibi quisque ad imitandum susceperit, eum superare , aut etiam aequare , quorum utrumque est difficile , ac perrarum , non possit omnino; saltem eo in loco consistat , quo prorsus jacere non Videatur , ac in ea quoque commendationem aliquam serat, qui non humilia sectatus , in deligendo recte sensisse judicetur . Quos autem optimos intelligam, ii plane
sunt , qui nobis usu , ac bonorum testimonio maxime compronantur . Caesarem in Historia Cicero plurimum commendat ; Sallustium usque eo quidam in Romana extulerunt , ut illi in ea principatum deserre non dubitarim ; cum Livio lacteum eloquentiae, ut ipsi dicunt, jam plerique tribuant candorem. Catoni, Varroni , Columellae , f his etiam Palladius aliquo modo , si quis velit , per me quidem licet , accedat J Asconio , Celso , Vitruvio , in suo cuique scribendi genere , atque ordi
30쪽
O LIBER I. asne certissimo non minima laus tribuitur . In uno vero Cicerone i ut Caesaris nunc testimonium omittam, qui illum non tam de Patria , de qua optime , quam
cle nomine. Romano meritum esse testat est, J omnia, quae eloquentiae propria sunt , una omnium hominum,& seculorum sententia cumulatissime sunt absoluta . In Poetis autem Terentium ea commendatio prosequitur , quae eius fabulas ob earum elegantiam a Laelio , atque Scipione conscriptas esse suspicatur . Plauto nullum m jus dari potuit testimonium, quam cum majores dixere,
Musas, si Latine loqui voluissent, Plautino sermone fuisse
locuturas . Seneca autem , mea quidem sententia , non tam accusandus est , quod non perpetuo plane, ac sple di de Latine locutus sit , quam etiam laudandus, atque recipiendus , quod Tragoediae formam , neque eam admo- dum contemnendam , qui nobis commonstret , solus remanserit. Catullum, Tibullum , Lucretium , Horatium , Maronem , tantum abest , ut boni omnes non magnoin pere laudent , ut eos etiam nullo fine suspiciant , murentur , colant . Sed res haec fortasse nimis celeriter percursa est . Quare , si placet , paulo hanc ipsam copi sius , atque diligentius pertractemus . Ex iis itaque, qui ad scribendam Historiam D quando' hos prius supra nominavimus J se se applicuerunt , tres esse dicebamus , qui in ea facile praestarent ; CL Sallustium , C. Iulium
Caesarem , T. Livium Patavinum ; qui omnes cum m
xime diversum scribendi genus secuti sint , in suo quisque tamen assecutus est, ut admodum probaretur. Nam
in duobus, primo , & postremo , sane quaedam virtutes extant , quae summam illis , quam possident in scriben do , laudem omnem consecerunt . Sed his tamen luminibus vitia quaedam ipsorum propria nonnullas tenebrasostuderunt , ut in Sallustio, qui , cum Thucididio more creberrimis , ac locupletissimis sententiis Historiam suam exornet, atque illustret, ac in ea dicendi brevitate, quae Historiae maxime propria est, sine controversia solus dominetur, nec non locorum , atque personarum mirus sit descriptor, non caruit tamen suis quibusdam vitiis , quae hisce virtutibus aliquid officerent. Non enim desunt, qui
elaboratae orationis hunc accusent ; certe vero permulta hic verba , quae prorsus ab illa excultiore , atque adeo sua aetate eἔciderant, retinere conatur. Non enim abduci