장음표시 사용
451쪽
est Demosthenest atqui illud exsilium incidit in Ol. CIV. 4, eoque ipso si Demosthenes explevit
vicesimum aetatis annum, pulcre convenit Plutarcho cum Dionysio, oratorem natum esset 0l. XLIX. 4. Non video quid tantopere triumphandum sit hoc reperto. Primum tam non cohaerent ea, quae continuo in hoc libello traduntur, ut post istam exsilii Callistrati mentionem narretur demum Demosthenem τελειωθέντα κριναιτως ἐπιτροπους. Quod autem tota illa traditio de Callistrato, quem Demosthenes ut so ύοντα audierit, inam hoc uno modo istud ἡ κουσαν --
plicandum est, propter sequentia in mihi perquam
suspectae fidei est, nolo nunc urgere. Quot in hoc genere ξένα καὶ παραδοξα a non contemne dis scriptoribus defenderentur, ipsum illud est exemplum, cuius refutandi causa Dionysius Hal. Epistolam ad Ammaeum composuit. De Platone, quem audiverit Demosthenes, quid mihi videatur, dixi ante aliquot annos. Sed eius generis traditio, sive fama, qualis haec est de Callistrato, si ipsa per se nec probari nec repudiari debeat, exigenda est ad certiores temporum notationes ex ipso Demosthene colligendas. Et, si verum est, id quod Boeli nechius ipse concedit, et saepe et graviter contra historiam peccari in libello Iliarum X Oratorum , parum caute certe is agere
452쪽
censendus est, qui, quod nusquam nisi in hoe scriptore traditur, cupide arripit ac tuetur, nec potius ad aliorum idoneam auctoritatem exigit.
Ne hoc quidem exquisitum invenium est sp. 89ὶ,
Pseudo-Plutarchum Demosthenis annum natalem definivisse computatione lacta eorum annorum,
qui in orationibus Contr. Aphobum et Onetorem memorantur. Qui enim potuisset aut debuisset aliter facere 7 Sed, quod nemo videtur quaesivisse, multumque tamen in tota hac controversia definire attinet, hoc est, quo anno aetatis Demostheni licuerit tutores tutelae nomine convenire iudicio. Nam si tenemus id, quod et Hemerus docet De Iudic. Athen. P. 75. Sq. . et Schoe- mannus Lit. Ait. IV. p. 556 et 562, non ante annum decimum octavum aetatis et ἐγγραφηνίεις τὼ γραμματειον, actionem ullam instituere potuit. Atqui neque aliam exstitisse δοκιμασίαν, quae illam praecederet, supra, ut mihi videor, satis erici; et tutelae vinculo liberatos demum fuisse pupillos per εἰς τογρομματειον, abunde demonstrari potest, v. c. ex Aeschine Timarch. p. 43. sq. et p. 12 l. Tum, non finitam fuisse tutelam, nec ullam tutelae actionem a pupillis potuisse institui qui modo annum decimum quintum aetatis attigissent sicut putat Boehnechius), apertum est inde, quod
453쪽
Λristaechmus per sedecim annos tutor fuit Νa simachi et Xenopithis, qui tum demum ανδρες γεγονασι' vid. Demosthenes p. 988. init. Contra, nisi ponamus hanc tutelam initium habuisse statim inde a parvulis natis, mortuo tunc ipsum patre, multo aequius est nobis concedi, ut illam δοκιμασίαν experti sint decimo octavo aetatis anno. Nec
puto aliud fuisse ipsius initium; a quo quare dissentiat Poppo Suppl. Adnot. ad Thucyd. II.
46, nihil causae esse video. Iam qnid de conelusione statuendum sit, quam istis omnibus subiicit vir doctissimus, haud dish cile est reperire. Sed miramur, ubi suarum sententiarum puncta colligit, iterum p. 93ὶ ad annum natalem definiendum Gellii testimonium usurpare. Sed nihil definio ipse; explorare tantum volui quae essent et quales Boetinechii rationes, quae mihi certe non persuaserunt. Midianae tempora definire mullae res est considerationis. Veluti, si, id quod Boehnechio videtur p. 166, in tertia Olynthiaca eam quoque legem do pecunia theorica abrogari suasit Demosthenes , et omnino severius militiae ossicium universis imponi, dissicile est accipere Demosthenem
454쪽
ut ex Midiana apparet) choragum Dionysiorum causa ab exercitu absuisse, quum paulo ante tam acerbe istam licentiam castigasset: eaque causa esse poterit, ob quam, contra quam Boelinechius putabat, uidiana ante Olynthiacas scripta esse censeatur. Rursus, si defendit hoc vir stoetissimus p. 184. not. 3 . ab DL CVII. 3. demum publicas res attigisse, et iunc desiisse privatas actiones scribere, necessario oratio Adv. Boeotum de Nomine ante illum annum scripta est, in qua tamen mentio si istius belli Euboici ad Tamynas. Similiaque multa dubitari possunt, quae ut expediat aliquando praeclaro acumine et omni doctrina pracditus Boetineckius.
Nos in hac impeditissima quaestione hunc servabamus morem, magis ut quid non probandum sit argueremus, quam ut quid ipsi statue remus explicaremus. Neque enim idem amrmare ausim, quodlin simili controversia pronunciavit Boehnechius f p. 585ὶ nnos hoc tam certe sciren posse, quam diem, quo ipsi nati simus aut meis morabile aliquid nostra aetate contigerit: ' neisque hoc mihi sumo, quod ille, ut nemini cedere me arbitrer diligentia et assiduitate. Bubilationes meas si dignas ipse Boetinechius habuerit quas
ponderet ,- praecla re mecum actum esse existimabo.
455쪽
EPILOGE . Bestinaveram alia addere, sicut in clausula praecedentis Voluminis promiseram. Horum quae Lysiam speeiant, partim nunc quidem exsoluta
sunt: Ciceronis de oratore tertium librum quominus nune tractarem, fecit spIendidissima editio quam Ellendito debemus; in qua quoniam mei quoque honorifica ratio habita est, iudicavi accuratius mihi edisserendam esse Viri clarissimi di sensionem de nonnullis locis, itaque totum hoc reservandum peculiari scriptioni, in qua expon rem etiam de subsidiis quibusdam, quae primo mihi usurpare licuit. Quod autem tum addidi de Analectorum Capite, ab ea cura et cogitatione repente his diebus me deiecit domestica clades,
456쪽
cuius acerbitate ita me conturbatum esse sentio, ut frustra laboraturus sim in meis aut in alienis peccatis explorandis, atque vix in desidiosa literularum mearum agitatione solatium quaesiturus. Sed iterum dico, me non tam stulte superbum esse, ut, quae umquam excogitaverim atque ediderim, eadem perpetuo defendenda esse exi