De antiquo et nouo Italiæ statu libri quatuor. Aduersus Macchiauellum. Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

resere in annum Christi octauum Eusebius in Chronico, qui suis Augusti quinquagesimus. ob hanc Roma expulsi peregrini om.

nes, lanistae, ac serui venales, aliorumq. mancipiorum magna

aliorumq. mancipiorum magna

pars , ut cap. 62. refert Suetonius . tum Romae quinque modii vendebantur viginti septeni denarijs ac senus, ait Eusebius. Secunda, est imperante Tiberio, ut retulimus. Tertia, est imperante Claudio , quae toto orbe terrarum vagata est ob quam Romae iterum peregrinyeseat. fuit autem sub annum Christi so. praedicta est ab Agabo in Actibus Apostolo

rum . tum modius in Graecia sex drachmis est venditus. assiduas autem suille imperante Claudio sterilitates, non unam, docet BSuetonius cap. 18. habens, ipsum vix effligisse manus Populi maledicentis. Quarta extitit Principatu Traiani : ut Victor resert. Qui ta est Imperio Hadriani: quod tradunt Spartianus, 3e Capitolinus . Sexta est Antonino Philosopho imperante, cum locustae cumctas fruges exedissent: quod Victor narrat, & Capitolinus. t. Sept ina, Commodo rerum potito, sub annum I 8 . . . . t Octaua contigit imperio Gordiani. . . t . ta . Nona Galli ,&Volusiani. et . Decima Gallieni . I. up tra ici: Undecima Claudi j. Duodecima Maxenti j Principatu, quo tanta Romae inopia fuit, quantam simile umquam nulla memoria extabat . quae om- nia Spartianus, Capitolinus, Vopiscus, Pollio, Victor, Eutropius , Tosimusq. scribunt. In Oriente quidem pro una tritici mensura persolutae sunt bis mille quingentae drachmae Atticae, inquit Eusebius lib. IX. cap. 7- . - Sic igitur intra annos tercentum duodecim fuit du odecies mixima annonae caritaS,ac tanta, quantam tam breui, ae toties

haud facile comperies contigisse non dico Romae, & in Italia , sed in ulla Orbis Catholici regione. I llud mirum, si proferamus, in Italia fuisse olim Ioca quidam non aere dumtaxat insalubri, qualia vult ei Ie Strabo lib. V. fini. tima Tusculano agro mare spectantia, aut loca Latij maritima , ΠῖZῖ aut prope Grauit os, ut Rutilius describit, cuas premit aenis sape paludis odor Sed pestilentia, quae protinus assiatu suo, atque odore nec mi O re

172쪽

A rent non modo volucres, sed & homines ipsos accedentes. Quatuor autem talia scribuntur olim iuisse; prunum,in agro Puteo lano ; secundum, in Sinuessano; tertium, in Soracte, hoc tamen volucribus tantum Plinius ait mortiferum fuisse; quartum, Amsancti in Hirpinis , ut idem restre lib. a. cap. 93. e quibus halitus letales emittebantur. Describit ex his tria Virgilius : Primum. Iib. VI. volens ex illo ad Tartara descendi, quasi ret inisorum Ianua. Spelunca alta fuit, vastos immanis Hala, B Scrupea , tuta lacu nigro, nemorumq. tenebris rc iram super haud ulla poterunt impune velantes Tendere iter pennis. talis sese balitus atris. Faucibus esundens supera ad convexa ferebat. Unde locum Graii dixerunt nomine Auernum..i Secundum, lib. VII. ω - .

ta Iocus Italiae in medio sub montibus aliis , Nobilis, ct fama multis memoratus in oris, ah Amsanctι vades. densu hinc frondibus atrum Vrget utrinque latus nemoris: medioq. fragosus Dat Ionitum saxis, o torto vertice torren . i. sta Hic1pecus horrendum, o saeui spiraeala Ditis Monstrantur; ruptoq. ingensi Acheronte Norago, Pestiferas aperit fauces. queis condita Erynnis v xl

t Rex fossicitus monstris, oracula Fauni Fatidici genitoris adit, lucosq. sub alta consulit Albunea nemorum, qua maxima sacro Fonte Ionat; saeuamq. ea balat opaca Mephitim. KHinc Italae gentes , omnisq. Oenotria tens lio Jn dub is responsa petunt. huc dona sacerdos contulit ; o caesarum ouium sis nocte siensi . Philibus inctibuit stratis; Iomnosq. petiuit. Multa modis ρωhlacra ridet volitantia miris, kr rarias audis νoces , fruituri. deorum colloquio ι atque imis Acberonta satur Avernis.

173쪽

racis V, De Italia satis ,

Quo nunc igitur abierunt loca ista cuncti ignorant, ubi ex- Atiterint. abolita sunt Hae a, nisi illius. quod in agro Puteol no , & in Hirpinis erat ; quorum tamen neutrum dicitur homi

nes accedentes enecam k neque Volucres etiam protinus. aut

animalia,quae tamen exauimentur. En, quid boni nacta sit Italia post Romani Pontificis auctaritatem constabilitam. Omittimus insalubri aere terras , quales futile maritimas Latii, fini timaeq. huic Etruriae ,& quae in agro Tusculano respiciebant Austrum, de quibus Strabo lib. U.. pam tales etiam npnc cuncti latentur. In Italia priscis temporibus erant mures aranei, quibus ven natus erat morsiis, ultra Apenninum duntaxat non erant, Plinio teste, lib. IX. cap. 18. Nunc relegati videntur i sti in extremos Apuliae tractus; alibi numquam,aut non ita infest l. CXCV. Quid illa λ Boae serpentes olim stequentes erant in Italia, tantae magnitudinis , ut Claudio Principe Romae fuerit occisa ex his in Vaticano quaedam, solidusq. infans in aluo ipsius fuerit repertus . quoa Plinius, ac Solinus narrant. addit hic, ab illis regiones aliquando redigi ad vastitatem. quocirca haud mirandum fuisse, Amyclas a serpentibus vastatas , pc,caeetas. quod iclem Plinius scribit. Quo nunc aeueriam isse Boae quo tot serpentes quo tot per Italiam totam sparti mures aranei Ecquis caudiuit umquam, solidos inlantes mih aetatem Constantini ab .sorptos Ecquis deletas ab anguibus Ciuitates 3 Quis ista portenta disiecit , exterminauit. ad nihjlum redegit e Numquis it. la vult iterum reuocari e Is profecis volet, qui in Pontificem Romanum non bene animatus, illum de Italia sublatum cupit. Ridet Rutilius Numatiamis, qui scripsit imperante Honorio, post Constantinum, quod coia suerit a muribus euersa, inco-Mq. ab illis fugati. & tamen multo incredibiliora his narrantur:

cernimus antiquas nullo custode minas, DEt deflatae moenia foeda Cosa. ridiculum cladis pudet inter seria causam Promere ,sed risum issimulare piget. .

Dicuntur ciues,quondam migrare coacti, 'i i i m

Muribus infestos deseruisse lares.

CVI Absoluimus, quae pertinent ad terram. Videamus de aquis:

quarum nonnumquam tantae erant eluvioneS, ut anno, quantum nonnulli colligunt, Urbis quingentesmo sexagesimo primo

174쪽

Aduersus Macchiauesium. Ias

A a palude Pomptina viginti tres Ciuitates demersae fuerint, ac

Roma a Tiberi inundata duodecies, omniaq. illius aedificia posita in plano disiecta. Numquis aliquando audiuit, aut legit, post Imperium Constantini talia passam vel Vrbem, vel Italiam Num viginti tres Italiae Ciuitates undis obrutas λ numquid decem numquid unam Num toto orbe Catholico contigit alia quid simile in regione Catholicorum, quae Catholico Regi obediat: quamuis in Phrisia scribant aliqui insignem aliquando elii-uionem contigi illa e Christophorus Castellet tus magna diligentia collegit singulas Tiberis inundationes ab Urbe condita vG B que ad nos. & ex illo tempore ad Coli antinum per annos Iog

triginta quatuor enumerat. sed a Coni tantino ad nos per annosa 18 a. re censet viginti. sic itaque duplo sere plures ante illum contigerunt; si temporis habeamus rationem. Videamus autem, quae fuerit aeris clementia Romae,& Italiae priscis temporibus ante Constantinum. Et quidem nos collegimus alias ab anno 1 8. usque ad 17 h. per annos 32 . pestes decem , & octo in Urbe, ita, ut cuilibet non detur annorum viginti interuallum. Sed, his omissis, recenseamus, quae imperio Romano florente contigerunt. C Prima,imperate Augusto. Cuius meminit Solinus c. 2.& Dio. Secunda, euenit imperante Nerone. ut in Tacito habetur. Tertia, cuenit imperante Vespasiano, cum per multos dies Romae decem millia mortuorum prope referrentur in Ephemeridem, quod Eusebius scribit, anno Christi So.

Quarta, Tito, cum cinis e Vesuuio monte erumpens in Syriam, Aegyptum, Africamq. peruenit , ac Romae theatrum cooperuit,aerem. & morbum pestilentem, & grauem immisit.

Quod refert Dio.. V. Traiano. Hanc vocat atrocem Victor.

D VI. Hadriano. Quod testatur Spartianus. Vi I. Antonino philosopho, sub annum octauum. Quod rostri Eusebius. VIII. Eodem regnante, sub annum duodecimum . quae tanta per orbem fuit, inquit idem, ut pene usque ad internecionem

Romanus exercitus deleretur, vehiculisque, & carrucis cad uera exportarentur, ait Capitolinus. IX. Commodo regnante.

X. Gallo, & Volusian M. Gallieno, ut docuimus sapra. se

175쪽

Dὸ Italia statu

Sic itaque intra annos ducentos septuaginta nam tot numerantur a prima peste, quae contigit sub Augusto usque ad Gallie - , num decem maximae pestes extiterunt. ut vigesimo quinto quoquo anno videatur pestis extitisse in Urbe . quod adeo non euenit post Romani Pontificis auctoritatem stabilitam. ut numerentur iam sexaginta sex anni , ex quo nulla Romae fuit: post Constantinum usque ad Alaricum prope nulla memoretur

per annOS centum.

C x C Eodem spectant ventorum maximae tempestates. E quibus v i satis erat retulisse , tantam fuisse imperante Nerone, ut eius turbine visatum fuerit quidquid erat villarum, arbustorum, frugumq. a Capua ad Urbem. quod est interuallum centum quin quaginta milliariorum,disiectis omnibus. Et Titi Principatu 1etus e Vesuuio erumpens, tam late cineres disperserit, ut propit qua terrarum,mareque, de Theatrum Romae oppleuerit, in Africam,& Aegyptum peruenerit, ac duas Urbes in Campania Pompeios,& Herculanum obruerit. Quorum nihil umquam contigit post Imperium Constantini, Romae, aut ullo Italiae loco.

C X G Huc referri possunt illa prodigia,quae in singulos annos Liuius V MI. refert, pluisse scilicet lapidibus, sanguine, carnibus, & si quid est

huiusmodi monstro su in . quae vix umquam postea contigerunt, vel rarissimo scimus audita. Credimus q. olim tam crebra fuisse, quod daemones ea procurarent,& efiicerent. atque ijs euenientibus publicet supplicationes fiebat,ac publica sacrificia,quibus d mones ipsi colebatur. Nerone imperate,ait Tacitus,ita sanguine in Albano pluisse,ut eo flueret amnes. Veniamus modo ad igne. C X C- Incipiamusq. 4 Fulminibus,quς tam crebra olim iaciebantur, IX. ut Plinius asserat, Italiam prae cunctis regionibus suisse illis obnoxiam , maxime vero Romam , Campaniamq. Et vero, ita eL se', colligimus ex historijs. imperante Nerone, ait Tacitus, . non alias suisse tam crebram fulminum vim. Domitiano autem, per octo menses continuos tot fulmina cecidisse, inquit Dion, ut imperator exclamarit, Feriat iam, quem volet. At imperanis te Traiano, inquit Eusebius, Pantheon fulmine est concrem tum . Commodi imperio Capitolium , Bibliotheca, vicinaeq. aedes fulminis ictu arserunt. quod Capitolinus refert, & Euse. bius. Denique Plinius lib. a. cap. 1 f. narrat, olim des jsse fieri turres inter Terracinam, &aedem Feroniae, quae erat ad mon tem Soractis, quod nullae non earum sulmine diruetcntur. or sius lib. 4. c. 4. scribit, anno 477. moenia Formiarum fulminibus crebris

176쪽

Aduersis Macchiaue m. II

A erebris ambusta, & dissoluta. & eodem lib. c. i. in exercitu Romano trigintaquatuor milites fulminibus occisos. Quo circa mirum non videbitur, Vulsinium, oppidum opuIentissimum Tuscorum,inquit Plinius lib. 2.cap. 12. Fulmine perculssum conflagrasse. Quin addit ide, in more positum fuisse apud antiquos, ut magicis quibusdam cantionibus, ac precibus fulmina aduersus inimicos impetrarent. ob idq. tum praedictam Vrbe concrematam, tum vero ipsius agros a monstro quodam vastatos : ac citat L. Pisonem, grauem, ut ait, auctorem, qui alterat, I Numa Pompilio saepius euocata fulmina, Tullumq. Hostilium,3 qui id non rite tentas let, occisum. Sed quis umquam post Constantini tempora audiuit in Italia tantam fulminum freque intiam ὶ quis ullo eorum suisse ullam Urbem incensam Hoc scilicet peperit nobis Pontificia potestas, ut minus esset nob s iratus

Deus.

Atqui apertissimum curestis erat, haec fulmina de Casso mi r C C .sa. Quid illud 3 E terra saepius enatos ignes, qui maximas mor talibus in Urbe, & Italia vastitates inferrent. Huc spectat ignis Vesuuij, qui Tito imperante erupit, Campaniae q. toti plurima

damna intulit . quae Dion refert, ac supra retulimuS. insequem νC.ti anno Romae extitit e terra incendium, quod consumpsit fana Senapis , atque I sit dis , Templum Neptuni , Balnea Agrippae Pantheon, Diribitorium, Theatrum Balbi, Scenam Pompe)j, Octauiana aedificia , Templa Iouis Capitolini, cum proximis templis. Haec Dion. Triduum durasse hoc incendium, narrae

Suetonius. Incertum porro est, aliqua incendia, quae contigerunt, an e terra sint orta, an aliunde excitata. quae nos capite se. quenti referemus.

Incredibile namq. est, quot, & quanta incendia Romae ante Constantini tempora saeuirent , siue fortuito, sue acciderent D aliquorum dolo malo. ut omittamus, quod intulit Nero. Et quidem , priusquain Octavianus Augullus imperium iniret, id malum frequentius erat . ipse enim prior instituit excubias iam urnas, vigilesquekac suis eos in Urbe stationibus disposuit. vividerent, ne quid incendij exoriretur, de exortum statim restim gueretur. quod habetur in Digestis, tit. le Osf. praesect.vigil.& Suffronius reseri cap. 3 o. nihilominus mirum, quam crebris incendijs multat ac magna: Vrbis partes concrcinarentur. Re stramus illa, v t cognoscamus, antiqua suisse multo crebriora.

Primumq. sit, cum Capitolium , pugnantibus inter se Vite

177쪽

11ρ De Italia natu

lin Ve spasianui. militibus, est incensum. quod Dion refert, & RTacitus

Secundum , contigit imperio Traiani, ut Victor narrat . illo conflagralle auream Neronis domum, scribit Eusebius .ea por ro tanta erat, ut ille dixerit: vma domus fiet. Veios migrare. Qiarites, Si non Uesta occupat ina domus. Testis est Plinius lib. XXXVI. cap. et hac domo urbem l

tam cinctam. Tertium, fuit Antonino Pio regnante, quod absumpsit tre centas quinquaginta domos, ut auctor est Capitolinus. Quartum, Commodi Principatu: quo conflagrauit Palatium, Vestae aedes , ac plurima Vrbis pars, inquit Eusebius. Et ipse quidem Commodus, Urbem, Neronis exemplo, iusserat incendi . quod Lampridius testatur. Et Dion: Incendium, ait, e citatum in quibusdam aedibus, ad templum Pacis peruenit, consumpti . tabernis, in quibus merces Aegyptiorum, & Arabum Cerant, comprehendit Palatium.

Quintum, imperio Philippi, quo Theatrum Pompeii incensum, & Eratostylon, inquit Eusebius in Chronico.

Sextum, Decio regnante, quo Amphitheatrum concrem tum scribit idem. Septimum contigit imperante Maximino, quo magna pars Vrbis est incensa. quod Herodianus testatur. cuius haec sunt verba : Adeo peruagatum longe , lateq. incendium est , ut plus multo consumpserit, quam quantum spatii maxima quaeq. Vrbs aedificijs occupet. Doctauum fuit, cum Maximianus Imperium contra Maxentium recepit. eo Fanum Fortunae conflagrauit, ac parum a

fuit , quin tota Vrbs , militibus incenderetur. quod Zosimus

lib. 2. reseri, & anno 3o7. Sigonius reponit. Cum vero incendium primum contigerit anno 7 I. ut e Tacito colligi potest, fit, intra ducentos triginta annos haec incendia fuisse. ut omittamus, quod Nero attulit. Atqui, si mille d centos octuaginta post Constantinum transactos circuinspicias, certissimo cognosces, neque tot in Urbe, vel in ulla Italiae parte,

aut etiam totius Orbis Catholici ullo tractu, qui Catholico

178쪽

Aduerstus Macchiauegum.

Regi obedierit, obtigisse, neque dimidium. En, quibus serui

bant illae opes Romanorum, moles illae vastissimae, ut saepius igne absumerentur, ut e ditissimis pauperrimos homines facerent, ac forent in causa, ut ad eas reficiendas tributis nimijs totus Orbis Romanus oneraretur, atque exhauriretur; atque ita breuis haec molium magnificentia si quidem vocare ita velimus, talicitas inta licitati, &ruinae maximae λret omnibus Prouincijs,& Romae ipsi. De incendio, euersione, o direptionibus Vrbis, perpetui que,

ac diuturnis Italiae xasitatibus ante Constantinum. Cap. VI.

ΟMAM, quam vocarunt antiqui scriptores Orbis epitomem, quod scilicet contineret una quidquid in terris esset admirandi, plurimae ela.des a filixerunt ante Constantinum, quibus nullae postea pares euenerunt. Vt sciamus, quot, ac quantis sit a Deo bonis illa cumulata,quamuis iasturam fecerit immensae illius admirabialitatis , quae in sede Imperi j profani, vastitate molium constructarum ad iaciantiam, voluptateque, ac rerum luxu spurcissimo posita erat. Haec enim secum ferebant vim maximam malorum , ita, ut Romanis, atque Italis adesset adumbrata quaedatalicitatis imago, ac larua, sed re vera nullo non malorum ge

. nere discruciarentur, ac miserrime vexarentur. Et quidem numerauimus hucusque mala tam dira, ut eorum prope nullum

contigerit ullo saeculo, ulli Catholicorum Regioni, aut Vibi Re-D d Catholico subiectae. Recenseamus adhuc alia. Sitq. hoc inter illa: Num qnam fuisse Romam post Constantinum concrema tam incendio per aliquem Principum suorum, ut a Nerone sci- C CI. mus suisse incendio consumptam . In regiones , ait Tacitus, quatuordecim Roma diuidebatur et quarum quatuor integrae manebant ; tres solo tenus deiectae s septem reliquis pauca tectorum vestigia superarent lacera, di semiusta. Haec ille . At, inquies, Totita Gothorum Rex Vrbem incendit, atque eue tit. Quid autem refert, Catholicus ne fuerit, an in Pontificem Romanum contumax Equidem, Romae euenisse mala multa post Constantinum, non distiteor: sed nullo modo a Pontifice Romano, vel eius studiosis: quin longe secus accidi ite illa osten. R demus,

179쪽

demus, vel ab hostibus Romanorum Pontificum, vel cum Ro- α

ma Pontifex Romanus eii exturbatus, aut etiam Romani Imperatores, Cives in illum fuerunt iniquiores. ut scilicet apertissimum fiat, quidquid est urbi,& Italiae boni, id caelitus a

Deo per Pontificem derivari, per eumq. innumera mala , quae

Roniae, & Italiae prius obueniebant, fui ilς depulsa. Igitur & T litas haereticus erat Arianus,ac Papae inimicus,& quCd malorum caput suit, Pontifex Romanus tunc Vigilius pellime habitus 1

Iustiniano,Roma expulsus, Constantinopolim cum lumina ignominia perductus,&in vincula coniectus. Non itaque mirum. , si Roma est hoc tempore incensa. &, quod maxime sit obseruan. Adum, anno 1 s. captus est a Belisario Vigilius, Constantulo polimq. missiis, & sequenti percussias alapi S, per Urbem tractus, in carcerem traditus, modico pane, di aqua ad vitam misere tolerandam datis: eodemq. anno Roma per Totilam capta&inflamata,vte Marcellino, Liberato, Procopioq. post aliosae fere Si gonius lib. XIX. de occidentali Imperio. En, vi bona Italiae per

auctomate Pontificis constituta,mala per euersam contingant.. Neque tamen Roma prorsus est incendio tradita per Totalae. testatur enim, qui vidit haec, Procopius lib. 3. belli Gothici, te tiam tantum Romae partem sitisse ab illo deiectam. at incendio CNeronis e quatuordecim decem Tacitus narrat absumptas Quod si quis dicat, 1 Nerone Vrbem restitutam, non id neg mus. Sed, quo modoὶ Audi eundem scriptorem, qui sic lib. XV. Interea conserendis,inmm, pecunijs perua slata I talia, prouinciae eversae, socijq. populi , & quae Ciuitatum liberae vocantur. Haec

ille,narrans euersas omnes regiones, ut Vrbs restitueretur,aedificiaq ad omne illicitarum voluptatum genus excitarenturia

Stetitaque, numquam sic Romam, filisse.ab ullo Catholico Principe qui Pontifici Romano saueret, quamdiu paruit Vrbs ei dem, fuille concrematam. Sed quid ego Romam dumtaxat in co. parationem voco 3 nulla Vrbs illustrior Catholicae Religionis

adli tres, Catholicoq. Principi subiecta ab eodem simile aliquid est umquam passa: ut iam sit hoc commune totius Orbis C tholici bonum. CCII. Succedet huic aliud Romae proprium, numquam fuisse illam post aetatem Constantini ita subuersam, ut a Gallis anno qui, Capitolio excepi', cuncta solo aequariit. quod Plutarchus in. vita Camilli tradit. Polybius lib. 8. Dionysius, & Plinius lib. 3 cap. Post hanc Gallorum numquam auior accidit Romae cla

dess

180쪽

ri des, ac ruina. nam Totita partem dumtaxat illius tertiam pro strauit. quod Procopius,qui vixit eo temporeae statur lib. 3. G thici belli. Quod erum prista aedificia collapsa videamus, id suit in causa,quod nulli seruiebant alii rei ipsoruin plurima,ac maxima quaeque, nisi luxui, ac voluptatibus, quas in postremis habent christiani. ac talia scilicet fuerunt amphitheatra duo, nymphaea, lupanaria q3. theatra quatuor, ludi quinque , naumachiae quin que , thermae duodecim, balneae, lacusq. priuati innumeri, circiduo. quae sane aedificia maximam totius Vrbis partem constituebant I suaq. vastitate, & magnificentia cunctos, qui aspicerent , v stupore defixos tenebant: ut e Publio Victore apparet Pro his vero neque tam vasta, aut sumptuosa,& elegantia, sed honestissis'ma, utilissima sunt aedificia reposita Romae domorum hospitalium viginti; monasteriorum,in quibus Virgines Deo sacratae vi tantur, vigintiduo; aliorum, in quibus Viri religiosi, vigintiquinque; in quibus adolestentes literis opera dant, octo; praeter alia,

quae simi alijs pijs operibus dedicata, de quibus mox loco suo.

Iam vero, sicut neque umquam Roma, vel adeo incensia, ves CCL Leuersa, fic post Constantinum non est ex omni, aut maiori parte toties direpta. nonum namq. est illa a militibus scede spoliata anc te aetatem Constantini. Primum, a Gallis, cum solo est arquata; Secundum, a Cinnae militibus. quod Appianus lib. r. Ciuiliubellorum narrat,ita, ut ea verba scripta heliqueritde ribe: Omnino, inquit,n hil a multitudine,& varietate malorum aberat. I rtium, a Syllae copijs, ut eodem libro idem refert. Quartum, ab exercitu trium virorum. quod lib. . scribit ide. Quintum, a Neronis satellitibus, cum fuit Vr inflammata. sc enim Dio: Multi sua exportare, multi aliena rapere, se inui. cem decipere, in sarcinis errare, nec, sub progrederentur, aut D ubi starent, scire, tum expellere & expelli, exturbare ali , mox ipsi exturbari, multi sustocarii multi opprimi; postremo nihil, quod in huiusmodi calamitate hominibus accidere potest, prae-

. termitti: neque vero alio poterant profugere. nam,si quis proximii euasiliet saluus, mox incidcbat in aliti, di ab eo necabatur rId non uno tantum sed pluribus diebus,ac noctibus, eodem modo sectum est. Et mox: Milites caetera, ct excubiae nocturnae ad rapinas spectantes, non solum non res inguebant incendium, verum etiam magis incendcbant.

SEARCH

MENU NAVIGATION