De antiquo et nouo Italiæ statu libri quatuor. Aduersus Macchiauellum. Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r Iam Italia flatumqui sinquitὶ ἡ lotio est: m Dion, Nullo genere Tributi prae- λ

- ter iub , ut ne mendicis quidem pepercerit, ac de Diuinis hu manis q. rebus pecuniam fecerit. multa enim vectigalia, qtiae tum solui desierant, renouauit, auxitq. multa ex ijs, quae obtinebant. 1. q. in caeteris Prouincijs subditis imperio Romano, au. . postea in Whe seeit. XXXI Atque haec isti: Romae porro erant Tributa usitata, quae pendebantur a lenonibus,me retricibuMxoletis obscelera sua. quod in Alexacto Lampridius testatur;quem tradat ex eo,quod illa in aedificia publica conuerterit,&. quod ad Thermas construendas a singulis quibusq. artificibus exegerit nummos. 3Αt Constantinus omnium Tributorum sustulit quartam partem. quod Eusebius testatur invita ipsius lib.4. cap. 2.3. . Len nes , atque exoletos expulit . qua in re mendacissimus & caluit niarum plenus esse Tosimus apparet. Producantur itaque e tot saeculis post Constantinum transaviis tot vel Imperatores, vel Principes, qui Romae sint dominati, ac tam grauibus eam tributis onerarint. Quid ego tot produci flagitem duo sint satis similes, aut Caligula, aut Vespasiano. Age detur unus horum par, aut smilis aliquo modo. Quid autem Romam duntaxat tanta isticitate donatam contendo En tot Vrbes Italiae,tot Regiones,quibus Principes aliqui domi. nati sunt per annos octingentos, cum pote stas Comitum, Maria chionum, Ducum. maxime coepit usurpari, quam multo ante Longobardi visi sunt inuexisse, de tamen huiusmodi ullus non D. terit cieri, qui Caligulae, Vespasio ve similis fuerit m exigenadis tributis. Atqui tantum bonum post aetatem Constantini ne que soli Romae, ncque soli Italiae contigit. nulla Catholico. ' rum Regio Regi Pontificis Romani studioso subiectamquam fuit , quae memoretur tam grauibus - a exactionibus toties , ac tot oppressa ν. .' Quid toties dico, vel a tot λ A nullo u

umquam Principe Catholico vel per exiguum tempus.

162쪽

Aduersus Macchi Hum. ιδ 3

Dirae, o infanda leges, mores e Uu recepti,s eomprobati in Urbe, o Italia. cap. IV. NTOLERABI LlΑ sunt haec, quae dixi

mus: sed multo intolerabiliora, di pernici sisIima quaedam, legibus apertis, aut morὶbus publicis ita comprobata, ut vel laudabilia reputarentur, vel nulla ijs ' rpetratis roma aut irrogaretur, aut constituta fuerit rinquam. quamuis enim sit necesse quodammodo, ut admittantur flagitia, atque, ut aiebat Chri stus, scatulata na scantur , 5 in omni domo magna Paulus ad ij ciebat,Sint vasa honoris ad usus splendidos, & xala ignominiae ad usus inhonoratos, si tamen supplicio fuerint admista facinora aliquando castigata, aut

saltem poena legibus fuerit apposita. quae repeti possit, sine dubio rarius delinquitur; cum verissimum sit illud: C Oderunt peccare mali formidine purea.

ae rectissime dixerit Plato, respublicas poena, ac praemi contineri, ita, ut, si quid mali fiat, idq. non coerceatur, necesse sit in praeceps ire Remp. igitur, quamuis superiora fuerint hominibus maximo detrimento, de grauia, quae subijcientur, tamen multo erunt acerbiora, di magis damnosa, quod vel honesta existim arentur, vel saltem nulla mulcta coercerentur. Sit igitur hoc Romae,& Italiae adductum bonum per Pontifices Romanos post aetatem Constantini, quod non amplius innumeri mortales M cancellis vllis includuntur coacti sese mutuis vulneribus conci

Gre. quod fiebat in ludis gladiatorijs, qui solebant quotannis o xxx.

edi a magistratibus multis diuerso tempore ad oblectandum Po, II. pulum, conciliandamq. sanguinis humani copiose profusione illius beneuolentiam. atque hoc adeo laudabile iudicabatur, ut Traianus maximam sibi comparare gloriam sit visus, qui decem millia gladiatoru dederit uno spectaculo. quod restri Dion. Sustulit hanc immanitatem Constantinus, ut est in Codice Theodo siano. & nihilominus adeo pessima consuetudo confirmata erat ut, quamuis eandem sanctionem Constantius Constantini filius renouauerit, breui fuerit repetita. Hinc Augustinus, in Com

163쪽

u De Italia flatu est

ac Symmachus, qui Theodosio imperante florebat, exhibitos

refert in Consulatu Flauiani. Sublati vero fuerunt' prorsus imperante Honorio. Ope pretium porro est cognoscere, qui mos Berit Vestali Virgini, cum gladiatores inuicem se necarent. Describit illum Prudentius his vertibus, contra Symmachum lib. a. Interea, dum torta vagos ligat infula crinet, Fatalesq. adolet prunas innupta sacerdos, Fertur per medias , ut publica pompa, plateas , Tilento remens molli, J eq. ore retecto . t Imputat attonitae virgo 'e latilis Vrbi.

Inde ad consessum cauea pudor almus, o expers 1-L: i sanguinis. it pietas, hominum νisura creentos ia ii congre sus, mortessiae , o munera vendita pastu ii a Spectatura sacris oculis. sedet illa verendis Vittarum insignis phaleris, Imitur φlandiis. ...i lia. U. l. O tenerum, mitemq. animum. consurgit ad ictus ,

- Et, quories victor ferrum iugulo inserit, illa , Dηli cias ait sesuas, pectusq. iacentiis

Virgo modeua iubet conuerso pollice rumpi , I CNe luteas pars vlla anima vitalibur imis, . . . DP

Altius impreso dum palpitat ensesecutor ἀ xxx. Haec ille. An hic illudadijciemus 3 solitum bibi sanguinem IIL gladiatorum, qui occidebantur. Haec sunt Pliiiij verba lib. 18.

cap. I. Sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut viventibus poculis comitiales morbi pellantur: quod spectare facientes eadem arena feras quoque horror est. At Hercule illi ex homi--- . ne ipso sorberi efficacist;mum putant calidum, spirantemque, una ipsam animam ex osculo vulnerum. En selicitas antia se

quorum.

ctrix Huic proximum sit illud, in more apud Romanos , & Italos iv fuisse , ut homines ipsi, quasi pecora, ad aras sacrificarentur.

, quamuis sublatus fuerit hic mos in Latio, cum dicitur Here les eo venisse multo ante Aenea: aduentum, quod Dionysius refert lita id in Italia tamen perdurauit,ut refert Plinius, usque ad annum 6 17. &zain consuetudinem restituerunt Imperat res aliqui- Octauius nainq. Augustus plurimos Romanos ad ara,ubi Caelaris Perusiae mactauit, Q Heliogabalus nobilissimos quosque

164쪽

Aduersus Macchi dum ns

quosque pueros, & formosiores, quibus essent parentes, ex Italia deligi iussit, quos litaret . quod in eius vita Lampridius narrat. & Imperator Domitianus nisi me fallit in Gallam, Gr cum q. innocentes defodi vivos ex oraculis Sibyllinis iniperauit. Iulianus eodem modo multos pueros ad artis magicae usiim di secuit . quod refert Theodoretus. & Hadrianus Antinoum suum scribitur a nonnullis ad eadem scelera interfici voluisse. quod an seueranter affirmat Dion: qui& testatur, a Didio Iuliano Imperatore plerosque pueros interfectos artium magicarum causa. quamuis tota haec consuetudo publice remanserit in gladiatori bus bustuarijs. En, quae Religio quondam foret Italicis Populis. Et hic itaque mosita sublatus, ut nihil simile unquam toto orbe Catholico sit auditum. Illud vero longe grauissimum, suisse in potestate Dominorum suos seruos caveis publicis includere, ut cum ferocissimis bestiis ad oblectandum populum depugnarent; a quibus illi saepe atrocem in modum discerpi solebant. Et, quamuis Lucius, &Verus Antonini Imperatores, qui inierunt imperium anno Christi 163. id vetuerint,vi Marti anus Iurisconsutius testatur, ac Modestinus lege Petronia cautum dicat, ne id fieret absque Iudicis consensu ; tamen, id non omnino obseruatum mille, ex eo liquet , quod & Iudicum consensu id fiebat, & ante hos per multta saecula hic mos est obseruatus . de Constantinus habuit nece si se Antoninorum legem renouare. ut est in Codice Iustiniani, tit.

Cui similis erat alius, quo licebat dominis suos seruos, ut lubebat, interficere . quod fuisse olim iuris gentium, & ab omnibus gentibus obseruatum , testatur Caius Iurisconsultus. hinc ostendimus, supra Augusto imperante filisse, qui carnibus h manis seruorum pascerent milienas . Verum temperauit haec Antoninus Pius, ut idem scribit. quod & Vlpianus, qui floruit Alexandro Mammeae imperante, narrat. Sed, de ante hunc, qui coepit imperare annoChristi l o. impune admitti id poterat; POstea vero cum causa licebat. quod per multa saecula fuerat in Urbe, in Italia, ac toto orbe factitatum. Quod adeo veru,ut paretibus ipsis fas olim foret ipsosmet filios arbitrio suo necare. quod Paulus Iuriscon. refert,& Diony. lib.2.. Q o circa, cum Iepe a Pompeio lata puniantur plurimi, qui suos propinquos occulunt, non recensetur in his Pater, cum filium morti tradit, ut habetusim Digestis. Primus Hadrianus Imr . P a perator

CLXXX

I.domini

re. g. ad

i. Corne.

CLXXX

l. r g. de iis , qui sunt sui,

vel al. iuris. Lydom inusi de Coa

CLXXX

VII. I. in suis. f. de lib.

165쪽

perator, quod Martianus scribit, hoc delictu coercuisse videtur. AL diuus, Defunctus est Hadrianus anno I 63. Sic itaque per tot iacula, D. ad i. antequam Rome Pontificia potestas confirmaretur,atrocissimis Pomp. legibus hic locus erat. CLX An omittemus illud in omnes debitores dirissimum si qui mVi ii. ijs die constituta non soluissent, creditoribus vincti tradebantur,cEssilib. plumbatis caedebantur. adiicitq. Gellius, qui verba legum Dum decim tabularum recenset, perinissum fuisse ijs,post tertias nun. dinas hominem dissecare, ac partiri. Testatur Dionysius Halicarnasseus lib. 6. non modo debitores, sed & eorum filios cre- Bditoribus tradi solitos. Et, quamuis tanta atrocito secandorum debitorum, quoad Romanos ciues, postea fuerit aliquo modo temperata, quin & nectendorum , ac verberandorum , anno, ut' vult Liuius lib. 8. 19. tamen usque ad Constantinum durarunt aduersus alios ponderum, ac plumbatarum supplicia, quibus illi caedebantur, ac di flendebantur incredibili tormento. quod apparet e Codice Theodosiano l. 3. tit. de exactionibus. En, quanta in seruos, in debitores, in ipsos filios lauitia exerceretur a Ciuibus Romanis, & Imperio Romano subiectis, in ipsa Roma, in Italia, ac toto orbe Romano Numquis vult has C leges renouare, has diritates ex inseris educere, cum suerint ablatae post Romani Pontificis auctoritatem constitutam Ne-- . . mo erit, qui non exclamaret nullo modo reuocanda atrocitatis. immanissimae exempla. Unus erit Macchiauellus, qui velit re- uocari; credo, ut seruos, filios innocentissimos, ac Cives suos Italos omnes his poenis addicat. Addicatur ijs ipse , quando vult, & experiatur, non qui Pontificem Romanum colunt, a quo ita Constantinus edoctus , alijq. Imperatores haec sultii.

Ierunt.

. . Atque haec quidem, quantum ad vitam ,& ea, quae proxime O. accedunt ad illam tuendam in mores inducta, & comprobata. Nunc ad alia respiciamus, spectantia ad facultates. neque de Coloni js aliquid dicamus, ex quarum deductione contingebat. ut ex alijs in alios omnia bona transferrentur, sed de usuris, quibus priuatorum quaelibet res breui absumebantur. Has isitur Romanis, & cunctis Romano imperio subiectis suisse permissas. nemo est antiquitatis mediocriter peritus, qui ignoret. poste. rioribus quidem temporibus per leges modus est usuris acci. ivri Piendis praescriptus. Summa vero moderatio suit huiusmodi, toc ut duodena possent exigi quoannis in singula cente . iccirco autem

166쪽

Muersus Macchiauenm . D

. autem vocabantur Centesmae,quod mensibus quibus bet cente. sima pars dati exotiteretur; atque ita, centum mensibus transactis, intra annos octa mensesq. septem aequabatur usuris ipsa sors. I llud praeterea concedebatur, ut , nisi usi exoli retur suo tempore, singulis scilicet mensibus, ex illo etiam deberenturvsurae, atque id vocabatur Anatocismus , cuius siem cicero ' imeminit in Epistolis ad Atticum. quamobrem, quae vitae simi Romanis mitissimae usurae, sine dubio erant huiusmodi, ut Cato dixerit , nihil aliud esse illas exercere, nisi homines ipsos occidere . quod in libriν de Ostic. Cicero narrat. Ob haec factae in Urbe, graues exactiones; mu ltaeque, ac periculosae seditiones, ut anno 2 18. & rursus 16o. ut meminit in Coriolano Plutarchus; sed cipaulo ante, cum Tarquinius Vrbe fuisset eiectus, coniuratio est inita ab ijs , qui tanerat busirespondere non poterant; cuius meminit Dionysius lib. V. nam binis, ternis, ac quaternis etiam centcsimis multi isnerabantur. quod e Verrinis, & Epistolis ad Atticum cognoscimus. Tacitus lib. 3. scribit, grauia bella in Romanos excitata a multis Populis ob foenoris grauitatem. Diorefert in Nerone, inter alias causas defecisse Britannos a Romanis,&ob hanc, quod Seneca ille Philosophus, quem non nulli tantopere laudant, quadringenta millia aureorum sub magnis usuris credidisset, eam q. summam ompem simul magna vi, atque violentia exigebat. Sic etiam sallustius se, Catilinae adhaesisse in prunis maximam obaeratorum manum. Et sane Gracch rum. Cinnae, Carbonis, Ma ij, Syllae. & aliorum seditiones ab oppressis huiusmodi semore oriri solebant. Nunc, quis ignorathas sublatas toto orbe Catholico,per Pontificias leges λ an non hoc bonum 3 quis negabit, nisi impius rQuod si mentis oculos aduertamus ad ineptas Romanorum ,

gentiumq. superstitiones, nullus esset dicendi finis. Ab his Cloacinae, quod Cloacis praeesset, Deae, ab his Sterquilinio , quod stercoribus, Febri, Pallori, Serpenti, Aesculapii lapidi E P sinunte allato, monstris Astyptiacis , diuini honores decreti; ut recte haec deridens Prudentius cecinerit, contra Symmachum lib. I. Sint Me barbarisis Gentilia 'Numina petis.

QPos penes omne sacrum in , quidquid sormido tremendum Suaseris

167쪽

Suaserit: horrificos quor prodigialia cogunt

credere monia Deos, quos sanguinolentus edet Mos iuuat, ut pinguis luco lanietur in alto io xiii Victima, visceribur multa inter 'visa vorandinor: M I, ii O . la ri:

Sed, numquid hic finis scedissima quaeque, & oolcemmma superis sunt ascripta,m veluti coelestia numina supplicationishus , ac sacrifici is culta. An non talis Venus, Flora meretrix Antinous Hadriani cynaedus , Faustina coniux impudicissima Antonini Philosophi, Liuia Augusti, Priapus ipse hortorum i

Hie Deus e Patrio praenobilis Hellesponto filii . on Venit aduri. Italos sacris cum turpibus hortos ': : Mi sinum lactis , Me νοtorum liba quotannis Π UIAccipit , ac ruris seruat rineta Sabini. Turpiter Uxo pudeat quem visere ramo .

Quocirca Romae, in quibuslibet paulo celebrioribus Ciuitatibus erant publica obsoletorum prostibular quae fuisse a Constantino deleta, testatur S. Hieronymus in Isaiam lib. 1. G.

Quin multis in locis habebatur ab aliquibus pium, religio sumque, siquando corpore suo quaestum secissent, quem Dise offerrent, ac dedicarent . quae resert Eusebius in vita Com t. stantini, & libro de Praeparatione Euangelio. Sic , igitur nihil erat purum toto orbe Ro-u. mano, nihil non erat omnibus

modis contaminatum.

- i . r. . Quae sublata sunt omnia per ipsos iii Romanos Pontifices, eorumq. studio s. Sed peta i'. tagamus ad

168쪽

Clades maxima E terra, aquis, aere, igniq. obortae, in Italia, s υ-

. mae , ante tempora constantini. cap. M.

v PERIORIBVβ alia non minora malai: laccedunt, quae diuinitus immissa sunt, eaq.

pertinent ad terram, aquam, aerem, i 0em quae quidem elementa interdum coniurasse aduersus Italos, ac Romanos videri pollunt ante aetatem Constantini, postea vero non

ita, nisi cum Pontifices Romani, vel Roma, Italiaq. depulsi,vel alioquin male habiti sunt a Principibus. ut appareat ab eis bona, vel mala pendere. Inci piamus i terra nobis viciniorer ac de terraemotibus agamus primo loco, quibus olim sepius Italia concutiebatur, ita ut in agro Gabiensi non procul ab Urbe Roma serent olim ducentat ituris iugera, quae semper tremebant, ubi equites in ijs stetis

sent . idemq. in Reatino agro contingebat . quae Plinius testatur nunc horum nihil auditur. Vt autem caeteros minores terrarum lib. a. c. motuS, aut antiquioris memoriae omittamus, quosdam resere- 9 c. mus, qui humanam fidem super*re videantur. Anno M 6. se- lib, a. c.

pties &. quinquagies Italia interruptis quassationibus est con- 84. cussa. quod idem scriptor narrat At 66 a. in agro Mutinensi duo montes inter se concurrerunt CXC II.

crepitu maximo assultantes, inquit ille, recedentesq. interem fiamma, fumoq. in canum exeunte, interdiu spectante e via hemilia magna equitum Romanorum, familiarium, Vialorum q. multitudine. eo concursi . Villae omnes elisae, animalia permul ta , quae intra fuerant, exanimata. Et 136. in Sabinis sui sic terraemotus Liuius tradit lib. i. 36o. L. Cornelio, & in Mucio D Cossi crebros Romae, & in Italia suisse . quo tempore crediderim contigj sse, ut maxima pars Rhegij in Calabria corruerit. quod lib. v L Strabo refert. Is vero sunestissimus, qui contigit 7 o. Christi vigesimo, & Italiae parum nocuit ide quidem, sed Asiae tredecim Vrbes una nocte ad solum prostrauit. eae sunt, ut refert Eusebius, Magnesia, Sardis. Mosthene, Magaech vero, Caesarea, Philadelphia, Timolus, Temis, Cumae, Myrrhina, Apollonia, Dialescania. Idem refert Tacitus lib. Annalium

secundo. Anno

169쪽

vlin lib. Anno Neronis supremo, qui est Christi septuagesimus, ac- A1. e. 83. cidisse in Italia terraemoriam , quo prata quaedam, & oliveta agri Marrucini, intercedente via publica, in contrarias sedes sunt transgressa, testatur Plinius. Et Dion et Tam ingens, inquit, terraemotus factus est, ut terra funditus conquassari, dc animae hominum ab eo Neroneὶ inter sectorum insultare ipsi putare tur . Atque haec anno Christi o. Conditae urbis 8i 1. Sed de Eusebius anno Christi εα vult alium Romae terraemo. tum contigisse. minora sunt illa, quod Galba ineunte imperium terra in Urbe, de Palatio non modo concussa est tremore, ted similem mugitui sonum dedit . quod Suetonius refert. Imperam nte autem Tito, sub annum Christi s a. de Campania sic Dion: Repente ita graues terraemotus facti sunt, ut & omnis ea planities seruida esset, di culmina montium subliderem. ad hac soniis

tus subterranei tamquam tonitrua, &super terram mugitibus sitrales extiterunt. ob id mortales innumeri perierunt. Traiano rerum summam tenente, anno Christi tor. 6c io terraemotus uniuersalis Orbem totum visus est quatere . Illoquatuor Urbes Asiae dirutae sunt, Elea, Myrrhina, Prytanae, sim'. mae, di duae in Graecia Opuntiorum. Rursus, alio, quod contigit anno et I x. tres Galatiae Ciuitates erutae , Ac Ix6. aliae sub- C e mersae ; Antiochia tota prope concidit . quae late describit Dio. Refert Eusebius in Chronico, hunc terraemotum per Prouincias multas extitisse, Narrat Victor, Romae, & Italiae. An aliquid insignis detrimenti attulerit. nobis non est compertum. Hadriano rerum potito, circiter annum t 1 3. Nicomedia te remotu corruit, de Nicenae Vrbis plurima conciderunt. quod Eusebius narrat. Capitolinus ait, Romae Circum corruisse. M- philinus e Dione, Cyticum funditus perijsse. o Gordiano imperante, sub annum a t. terraemotum suisse unbuersalem, C pitolinus indicat, inquiens, adeo grauem fuisse, ut i

Ciuitates cum Populis perirent: ob idq. in Urbe instituta fuisse

sacrificia. Galieno autem praesidente, circiter annum Christi aso. te raemotus Romae fuit, in Asia, de Libua, quo multa absorpta, de diruta aedificia sunt, ut E Trebellio habemus. At hi terraemotas per annos quadringentos sexaginta sex in Italia, & Vrbe contigerunt. ab anno enim s36. Vrbis conditae usque ad L . Christi tot anui numerantur. Quaerant igitur limmines

170쪽

. mines euriosi , num tot , ac tanti extiterint ab anno 3la. quo Pontificia potestas robur nancisci est vita usque ad aetatem n stram per annos mille ducentos octuaginta, in Italia, & V rbe i ac nil simile comperient. Atqui neque dimidium contigit tarum cladium. Et tamen nos annis quadringentis sexaginta sex opponimus mille ducentos octuaginta, quod est triplo prope amplius. Non hic mihi quiescendum videtur . nulla Catholicorum Rejo, Regi Catho-B lico parens, tot, ac tantos, tam breui temporς terraemotus umquam passa memoratur. En, quantum boni Romae, Italiae, Or- . hi Catholico peperit Pontificia pote stas . Post terraemotus ponemus hiatus, ac voragines terrarum de cxcii Ihiscentium, cum scilicet illae satiscunt, & Vrbes, Populos ne a sorbent; qualis accidit, cum Sicilia a continenti Italiae est auuisa, & alias Prochyta contra Campaniam sita facta est Insula, quod subsederit quidquid est intermedium spatij, quod a mari est absorptum. Idem contigit Pithe suae, Caprei'. insulis: vidiligens auctor Strabo narrat sic. Vrbis Tindaridis in Sicilia di-C midium Mari est absorptum, quod Plinius testatur: & Ar- Strab. E. chippe oppidum Marsorum a Fucino lacu, quod resert Plinius x. Plin.

. lib. 3. c. ra.& aliud in Campania, ut habet idem lib. 2. cap. 88. lib. 2.

Sed haec forsan antiquiora. illud non ita, quod Plutarchus in s 1. M. Antonii vita refert, hiatu terrae haustum Pisaurum, quam c laniam deduxerat Antonius . videtur hoc contigisse sub annum conditae Urbis io. 6c adhue aiunt non longe ab ijs sedibus, in quibus est illa Vrbs restaurata conspici aedificia in profundo inari demersa, ubi nunc est victu, qui dicitur Catholica, quo videtur undis asportatum, nisi velimus ibi olim fuisse. Post obitumia Neronis haustas similiter Urbes in Italia serisit Tacitus hist riarum Lia r. quae fuerint illae, haud refert. Idem discimus e Capitolino accid:sse imperante Goresano . cum scribit, Ciuit 'tes cum Populis hiatu terrae haustas: & Trebellius, rerum potito Gallieno, multas fabricas ait teriis dehiscentibus deuor tas cum suis habitatoribus. Quorum nihil umquam post annum3 t 1. ab ortu Christi euenisse, quod insigne sit, in Urbe, & Ita

lia, irremoratur. ii

His proximum sit illud, sterilitas terrae, stragumq. inopi , CXCIVquas consequitur sames . atque, ut omissa faciamus vetustiora, contenti erimuς ea recitasse, quae post Augustum contigere.

. . Prima sit igitur, quae contigit Augusto ipso Imperante, quam α resert

SEARCH

MENU NAVIGATION