Francisci Balduini jurisconsulti Constantinus Magnus, sive commentariorum de Constantini imp. legibus ecclesiasticis et civilibus libri duo. Accessit eiusdem commentarius ad edicta veterum principum rom. de christianis cum Nic. Hieron. Gundlingii, jc

발행: 1727년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Comment. Lib. o. 22 Iria falsa. Νotoria vocat, quae alias vel elogia, vel testationes vocari solent. Erant autem &appellabantur Irenarchae, quibus ut cura tuendae pacis & quietis publicae cunde & nomen

habent mandata erat, sic etiam inquirendOrum atque denunciandorurei criminum, .si alii . 'accusatores deessent. Interest enim publicae pacis, crimina puniri. Itaque &stationarii cui appellabantur) milites id quoque agebant atque procurabant. Et olim Medorum reges habebant passim suos quoque hanc ob rem, Ut narrat Herodotus. Sed &qui in comitatu principum erant Curiosi sie

enim vocabantur j quaestores quidam erant. Narrat Plutarchus, Darium m Ultos semper ha-Plue. 1υρὶ buisse aiτακουσάς, qui & principis aures appel- πελ προγlabantur. Sed adiicit, delatores fuisse, quorum satellitio tyranni utantur, boni Princi- . .

cum Augusto, de iis quae necessaria videntur ad Rempub. recte regendat & illorum ministeriO . utendum esse monet: sed non iis temere fidem iesie habendam, quia saepe improbi delatores sint. Constantinus itaque hoc consilium secutu , ζ . t c talete suos habuit Curiosos. Earum vero au- e ui or daciam repressit, cum non accusare solum, tedae alicui manus iniicere, & in carcerem abducere auderent. Non enim tantum iis licere voluit: & antea constitutum fuerat, ne ad eos, sed ad praesidem potius ipsum, accusatorii libelli deserpentur. Rhq -

. Sed quam non indulserit suis curiosis,

. vel

252쪽

et 12 F. Balduini de Legibus Const. II. vel illud testimonio esse potest, quod Aurelius ' Victor scribat, severissimis eum legibus calumnias sedasse. Non fuit profecto valde severus

adversus Donatianos illos, qui Ceciliarium, vel Arrianos, qui Athanasium calumniis exagitabant Sed libro superiori dixi, cur tam lenis in ea causa esset. Caeterum quam alioqui maleficia omnia puniri vellet, sepe ostendit. Sed& lege L r. C. ubi lata statuit, senatores etiam & clarissimos viros,sen. vel S alios, qui tamen illustres non essent, nulla utis δxissi poste praucriptione fori in causa capitali, quominus in ea, in qua deliquerunt, provincia

puniantur. -

, Quod attinet ad cognitionem causarum criminalium, edixit, legatos proconsuluin eas

.sE quoque audire pcme & debere: ita tamen, ut si ..hi 'f' reus damandus sit, ad proconsulein tranSmit- tatur. Hanc Constantini legem non satis intelligemus, nisi si quaedam altius repetamus de officio proconsulis & legati. Sciendum itaque est, legatum, cui generaliter mandabatur iurisdictio, plenam habuisse in causis civilibus potestatem, non secus atque eum qui propria iurisdictione uteretur. Sed in causis criminalibus nihil habebat potestatis ; nam neque verberandi ius habebat :& iubetur ad suuna Proconsuletri l. si quid rςmittere,isi quid sit, quod maiorem animadve

exinde ossi .sionem desideret. Sed neque proconsul suam P ocons potestatem gladii, vel alterius talis coercitionis in alium transferre, aliive mandare potuisset. verum cum accusatus esset aliquis, cognitio-

253쪽

Commem. Lib. II. nem huius cause criminalis recte legato suo mandabat: ea tamen lege, Ut iple ius sententiae ferendae semper retineret, neque modo coΠ- .demnandi,sed etiam absolvendi .Sic Ulpianus ait, Procohsulem solere etiam cultodiarum cogni- itionem mandare legatis, scilicet ut praeauditas custodias ad se remittant, ut innocentem ipse

liberet. Sic enim nobilis ille Ulpiani locus & le- .' gendus est, ct intelligendus. Quem quidem Constantinus secutus , statuit, legatum p r auditos reos custodias iurisconsulti appellant, quia carcere custodiantur si condemnandi sint, multo magis ad proconsulem remittere debere. Nam, si legatus ius absolvendi non habet, multo minus habet condemnandi. Quanquam & hic cum habeat illa iuris regula, Neminem, qui iur. condemna non potest,absolvere posse: prese tim ubi is est, apud quem reus ne accusari quidem potest. Νam alioqui fieri interdum pos At, ut qui non habet ius condemnandi, habeat ta- men absoluendi. Sed quisquis tandem sit aut . ult. cognitor, aut iudex causarum criminalium, in ubi seo.ves primis meminisse debet, qnod Constantinus ς δ i semper eos tenere vult.Vetus est illud, Νulla unquam de morte hominis cunctatio longa est. Il- , lud quoque vetus: Eum nimis libenter damnare videri, qui cito damnat. Ergo Con- i. stantinus statim atquil imperii gubernacula suscepisset, hanc legem tulit: sui sentensiam la- t. quiturus est, temperamentum hoc teneat, ut non

capitaum in quempiam promat, severamque 'sentcntiam , quam in adestersi vel homicidii vel

254쪽

et 14. F. Balduini de Legibus Const. Moel maleficii crimine, aut sua confestone, aut

certe omnium qui tormensis vel interrogationibus fuerint dediti, in unum con pirantes conis cordantesque rei mem, convictus te σ se in

obiecto sagitio deprehensus, ut vix etiam ipse, quae commiserit, negare sufficiat. Reseripsit olim Traianus, neminem de su-

spicionibus damnari debere. Satius enim esse, impunitum relinqui facinus nocentis, quam damnari innocentem. Hoc Constantino pla, cuisse videtur: suam vero sententiam neque tam argute, neque tam eleganter, sed non mi-

' nus tamen perspicue dixit. Dixit paulo post&ipse Iulianus Imp. Ecquis innocens esse poterit, si accusasse sussiciat 3 Gratianus deinde, R Ualentinianus, S Theodosius: Sciant in- I. ult.C Do quiunx cuNecti occusatores, eam se rem deuerro probat. debere in publiconi notionem, quae munita sit idoneis testibus, vel instructa aperiissimis docu- . ' 'mentis, uri indiciis ad probationem indubita: tis, ae luce clarioribus expedita. 'Multa de probationibus dici nunc possent, si a Constantino longius discedere vellem, aut possem. Sed illa reiiciantur ad iustum de publiae cis aut criminalibus iudiciis tractatum. Horum

. , certe iudiciorum necessariam severitatem valdes lacuisse Constantino, dubium non est. Νam &egis Iuliae de vi, & Corneliae de salso, & Iuliae de adulteriis, & Pompeiae de parricidio, & Faviae de plagiariis vel poenas auxit, vel iudicia severissime exerceri, iussit. Eum qui vim fecit,

255쪽

Comment. Lib. II. Vult poenas dare eius quoque homicidii, quod in ea sortasse turba perpetratum alterius manu fuerit. Iudietum adversus reos falsae monetae .con victos, quam acriter intendat, dixi libro su. periori. Lex Iulia capitali supplicio adulteros . .... non assiciebat. Legimus quidem, Sept. Seve--oiuri' rum Imp. sic in eos aliquando excanduisse, ut tria millia morte multarit. Sed qui hoc com- . memorant, adiiciunt, eum tanta talium hominum multitudine deterritum, remisisse tam se-Veram quaestionem. Primus vero Romanorum principum Constantinus, intelligens quam san- 'ctum sit coniugii foedus, ct quantum sit scelus adulterium, quod illud violat atque polluit, legem tulit Christiano principe dignam, quae dignas tanto flagitio poenas irrogaret. Iussit enim l. quamvis. sacrilegos nuptiarum sic adulteros vocat) gla- C. ad les. dis puniri. De parricidio quoque legem edidit Iul. d non minus, quam olim Pompeius, sacrosam flam. Mitto, quod narrant eius filium Crispum iniquo iudicio interceptum, & insidiis Faustae

novercae circumventum. Iam enim quaero ma- '

gis quid fieri debeat, quam quid factum sit,&de iure potius quam de facto disputo: neque

historiam coutexo, sed leges colligo. Sane ut sua constitutione Constantinus crudeles atque impios parentes castigavit: sic etiam bonis &veris parentibus filios aut eripi aut surripi mi. nime passus est. Nam & quae tandem maior parentibus iniuria fieri possiet 8 Legem itaque Faviam de plagiariis non solum in usum revOcavit, sed di novo genere pinΠae communivir. . P Exeat

256쪽

F. Balduini de Legibus Const. M. G In I

Extat haec constitutio in Theodosiano Codice, quam in Iustinianae O, integrior: quam quidem nunc describere non est necesse. Illud postremo magis etiam Constantino a ceptum ferendum est, quod magos & aruspices, ct eius generis impostores, & qui eos aut cons lerent, aut evocarent, acerrime puniri iussit: talium que etiam hominum accusatoribus prae-1. g. C. 4ς mia proponi. Tulit hanc legem Romae paulo uibita. pQst Victum Dpprstiliumque Maxentium, im ' pium illum tyrannum, & magicarum artium principem: qui ct cum adversus Constantinum copias suas educeret, aruspicum auspiciis nite- batur: & rescisso mulierum praegnantium Utero. iugulatisque infantibus nondum natis, m gica nefandaque tua lacra peragebat. Sed & Maxentio sublato supererat Licinius, iisdem sacris S incantationibus initiatus, qui huius im- Pietatis novum veluti ludum aperuerat. Et erant sane illa tempora valde magicis huius generis studiis dedita. Dujd dicam, Iulium Firmicum ea aetate i ibros, qui etiamnum extant, ad Lollianum,' orientis proconsulem, scripsisse Zqui ad curiosam vanitatem Gedethliacorum Proxime accedere videntur. . De crimine Maiestatis, de quo alii principes, in sua scilicet causa severi iudices, tam multas leges tulerunt, nullam Constantini legem habemus. Sed singularis siuae in eo genere clementiaeiquit exemplum, quod in primis di-

257쪽

Comment. Lib. M.

gnum memoria est. Est quidem quod sepe mirari cogor ab iis qui tam longos alioqui de

Constantino' commentarios olim conscripserunt, praetermissium, quacunque tandem vel negligentia vel oblivione factum id sit: sed commode accidit, ut cum Chrysostomi conciones ad populum Antiochenum habitas legerem, inciderim in eum, ex quo hanc historiam repeterem, insignem locum. Constantini statuam lapidaveram homines quidam seditiosi, vel pe- tulantes. Accusati sunt. Accusatores, ut ad vindictam principem magis inflammarent, imiuriam atrocem atrocissimis praeterea verbis amplificabant. Clamabant, non minus flagitiosum esse hoc. maiestatis crimen, quam si ipsius Imperatoris viva facies lapidibus caesa, atque etiam contusa fuisset. Hic Constantinus manu faciem suam palpans, ct leniter arridens, placide . respondit: nullum se vulnus ex illa lapidatione dentire. Quo responso non solum accusatores

illos abegit, sed S alios principes non minusquam si legem tulisset, docuit, ut in sua causit placabiles essent. Unde S cum postea quidam Antiochiae statuas Placidiae imperatricis eve tissent, proptereaque Theodosius tal i uxoris suae . iniuria commotus, totam civitatem perdere vellet: missi s ad eum placandum Flavianus episcopus Antiochenus, in primis illud quod de Constantino recitavi, proposuit: & Theodosium eo exemplo ita mitigavit, ut is legem etiam l. una. C. si ediderit, qua iis ignoscendum esse iudicat, qui quis Imr. Imperaturi maledixerint.

258쪽

et28 F. Batauini de Legibus Coust. M. Constantini leges & iudicia de criminibus Imissa faciam, si illud addidero, quod Somme.

nu; scriptor Ecclesiasticae historiae commemo- rat: illum, cum de poenis ageretur lege lata sustulisse vetus supplicium crucis. Existimavit enim, propter honorem crueis Dominicae &Christianae, tale animadversioninis genus in usu amplius esse non debere. Si antiquitatesseriberem, dicerem quod multi fortastis igno-

rant qualis forma crucis olim fuerit, ct quale hoe siapplicium apud Romanos. Verum nunc alio propero. Finem tamen facere non possum, quin Constantinum laudem, quod non solum bonis legibus ferendis, sed & inia

quis abrogandis operam dedit. Testis est Eu bius, eum ius civile ab Licinio convulsum confirmasse, huiusque impii tyranni barbara quaedam edicta sustulisse. Sane libro decimo quinto Codicis Theodosiani, extant haec Constantini verba: Remotis Licinii tyranni constitutionibus, re legibus, omncs sciant, Deteris Aris statutorum nostrorum observari debere sanctionem. suae t ranunus contra ius rescripsis, non valero praec inius e legitimis eius rescriptis minimν impugnandis. Caeterum cum plerumque de consuetudine quaeratur, & malis moribus bonae leges' pelabefactentur, valde etiam fuit necesse aliquid hac de re statuere, de qua & in Ecclesia S in Rep. magna siepe quaestio est. Ut iurisconsultorum nunc lententias lautum recitem, di-

, , di,

259쪽

xit Iulianus, inveteratam consuetudini' pro I. de quIb. 'lege non immerito custodiri. Sed dixit etiam De legib. Proculus, non tam spectandum este, quid Romae factum sit, quam quid fieri debeat. Quid noster Constantinus 3 Consuetudinis inquit a. c.quae

ususquc langaevi non vilis auctoritas esto non ta-- φ g meu tanta, ut aut rationem vincat, aut legem. μφη μηt Qui existimant non de aliqua consuetudine, .

quae legi contraria sit, agi, sed simpliciter vim ct potestatem utriusque conferri: facile interpretantur, eandem utriusque Vim S aequalem esse: neque alteram altera aut minorem,

aut maiorem. Verum eum de consuetudineΤ quaeritur, quae legi contraria sit: quaeritur, an haec illam vineat & abroget. Certe cum lex ali qua perpetua est, & naturali ratione subnixa, ςontraria consuetudine tolli penitus non potest. Quandiu quidem patitur legislator eam impune contemni, aut negligi, illa cedit, &veluti dormit. Sed neque plane victa propterea est, quin revocari in usum possit: neque mortua, quin suscitari facile queat. Scio tamen & Ω-teor , legem aliquam posse contraria consuetudine abrogari, sicuti & lulianus Iuriscons. satetur. Sed hoc demum sit, ubi legislator, cuius erat legem tueri, si manere vellet, illud non nolle videtur, & patiendo suam tacite legem abrogat. Porro de vi es auctoritate consuetudinis multa dici possent. Sed illud nunc obiter tantum 'dicam: ut eius aliqua vis sit, in primis esse il- lam oportere n0n iniustam, aut iniquam. Ne-

260쪽

α; o F. Balduini de Legibus Const. M

que enim quod omnitio iniustum est, tempore vel usu ius fieri potest. Et quo tandem recideremus, si sublato facti & iuris discrimine factum pro iure accipiamus, aut iuris reginiam ex facto repetamus 3 Si id quod in usu fuit, si alioqui non intuitum, non iniquum, saltem non intolerabile: tum certe longae consuetudinis eam vim, quae legis esse dicitur, esse credemus: praeseri m ubi tam longo iam tempore imvaluit , ut quo primum coeperit tempore, nulla memoria sit: & propterea etiam possit videri lex potius perlata principio fuisse. Hanc etiam Constantini fuisse sententiam existimo: ct in Ecclesia quoque valde utilem esse sentio. Audiebat Νi damum illum canonem, του ἀρχαια εθη κραlειθω. Sed interea tamen meminerat, antea in concilio Carthaginensi, cui Cyprianus intererat, atque adeo praeerat, editam hane sententiam fuisse, Veritati cedere consuetudinem debere. Audiebat, quod Cyprianus ipse ad Stephanum Rom. Episcopum

scripserat: consuetudinem sine veritate, Velinstatem erroris esse, nee de consuetudine praedi

scribendum, sed ratione vincendum. Non institui plura nunc dicere, de legibus Constantini, quibus optimus hic princeps o hem terrarum veluti conversum fundavit: neque selum sapientissime continuit, sed & in eo statu collocavit, in quo consistere debuisset.

Visitur adhuc Romae in capite vite Appiae, ad Palatini in imontis radices, arcus triumphalis,

cum hac inscriptione :

SEARCH

MENU NAVIGATION