Francisci Balduini jurisconsulti Constantinus Magnus, sive commentariorum de Constantini imp. legibus ecclesiasticis et civilibus libri duo. Accessit eiusdem commentarius ad edicta veterum principum rom. de christianis cum Nic. Hieron. Gundlingii, jc

발행: 1727년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Comment. Lib. II arrnerat. Sed eius singularis iuris S tanquam pri' s. ενιει. vilegii causa obscura non est. Filii haeredes Vin--C. d. dicabant praedium quoddam paternum, quod probar. 'eorum frater, sed antea emancipatus, S a patraeXhaeredatus, vel etiam teitamento praeteritus, possidebat. Paternum fuisse probabant. Suum aliter es se probare non poterant. Possessor con- tendebat, sibi a patre donatum esse inter vivos. i. Non erat id valde verisimile. Eius er donD

tionis probationem requiritDioes etianus: quod alioqui res in dubio magis esse filiorum iam . haeredum crederetur. Sed interea communem Iu-.ris regulam Non convellit: nequoConstantino, cur eam in universum convellat, causam relinquit. Rata igitur maneat.

Porro cum de actionibus iudiciisque agitur, praetereunda illa non est singularis lex Constantini, edicentis iustas etiam fisci alliones, ob hoc solum, quod suis temporibus non sunt prolatae,

cremari: ut calumniae privatorum eo arcean-

tur exemplo, quo iussies ; lites silent. Quid fisco aliis in rebus tribuat, supra satis dictum' est. Nunc quid sibi hic velit, videamus. Suis

temporibus non prolatae dicuntur actiones, sive citius quam oporteat, sive tardius intendantur. Extat alia quaedam eius constitutio, non nisi l. T. C. da quadriennio durare actionem quam fiscus habet ad bona vacantia; quod & Papinianus. antea significarat. Et eodem tempore Se- viverus Imp. statuit, peti non posse Post quiH- temp. praeis O a quei strip

242쪽

ut et F. Balduini de Legibus Const. M. . c. 4ε quoni tum, si quid propter vectigal non solu-

..me. & tum fis o sit commissum. In aliis vero fi lci quae- commis s. stionibus, viginti annorum praescriptionem cu-' stodiri, veeeres Iurisconsulti responderunt. I. in omni- Quod si hic intelligamus, Constantinum agerebus dφ di de actionibus fisei ante tempus motis, durum mp' 8 esset eas intelligi propterea crematas, hoc stiri, extinctas,praesertim cum privatorum etiam hominum actiones propter eam causam non

omnino consumantur, sed in longius tantum tempus differantur. Quid itaque, si hoe loco cremari accipiamus pro suspendi, a verbo εμοίω 3 sicuti notum est Cesares Constanti- . nopolitanos, cum latine loquuntur, plerum quo I. ulti C. Quod ad rei iudicatae vim ct auctoritatem

sentent. re- attinet: Constantinus talem tantamque esse Di - 00 voluit, ut ne Principum quidem rescriptiS -

ν'M seindi posse rescripserit. Sed quia hac tota de re copiose a me dictum est ad leg. XII. Tab. eo

φ . lectorem reiicere malo, quam molesta plenaque tedii repetitione nufle eum iterum onerare. Neque certe omnia omnibus locis dici necesse est. Caeterum quo maiorem esse voluit Constantinus vim rerum iudicatarum sic enim maximam esse necesse est, ut contineatur Resp.) tanto etiam magis solicitus fuit, ut esse profecto debuit, iudicia ut integra essent & incorrupta. i Edixit itaque, ut qui vel pretio depravatus, Vel gratia, male iudicasset, &infamis fieret,&litis' ci crimen damnumque subiret. Insignis p - secto

243쪽

Comment. Lib.

II 3fecto constitutio. Quia vero hac quoque de re satis multa dixi, cum XII. Tabulas explicarem: ex quo tanquam fonte multae huius generis laonestissimae leges emanarunt: facile iterum pa- tiar; breviorem hic me esse. Neque vero improbos solum iudices Constantinus castigavit: sed etiam dubitantes instruxit, ct ea tanquam regula direxit, ubi haerere posse videbantur, ut sublato veluti signo, in quod semper intuerentur, facile sese explicare, si vellent, possent, & a iuris ratione es via, quam sequi deberent, nunquam deflectere. Certe non multis verbis nobilissimam in hoc genere legem, oraculi instar, edidit, qua ad regenda iudicia melior edi nulla posset. Verba eius sunt: Placuit omnibur rebus praecipuans esse iustitia aequitatisque, quam si icii iuris rationem. Ulpianus ait: In summa, requitatem ante i. . de eo oculos habere debet iudex. Et generaliter pu- i ςς Mio, iudicem non meram negotiorum g storum i ii i; actionem imitari, sed solutius aequitatem sequi 3.idem L.

debere. Denique vetus regula est, In omnibuS be0. de reis quidem, maxime tamen in iure, aequitatem spe-lig.& sim.ilandam esse. Illud nunc ipsum Constantinus.

inculcat: nec contentus aequitatiS Verbo, Mui 'bu, de rettiae quoquenomen adiungit,duobus verbis rem iucprope eandem notans. sam ut Iuris scientiam vocat Celsus, strictam illam & angustam ω a-l.si servum. Ramque observationem verborum magis quam S seq ixd

sententiae ipsius legis: & plerumque eius scien- tiae praetextu pernici0se errari ait, cum pol po-Q 3 . nitur

244쪽

a I F. Batauini de Legibus ciuist. Μ

nitur ratio aequi & boni: sic hoc loco Constantinus iustitiam vocat, benigniorem illam & la-i xiorem iuris interpretationem, quae verborum angustiis&tanquam angulis interclusa non est: sed prudenter voluntatem eius, quam consectetur, inquirit. Dixit Aristoteles, ἐπιε κειαν εινου ἐπανορθωαα ιῆ νοαίαου δικαίου : quo nihil dici maius potest, ad commendandam, quam Comstantinus hic commendat, aequitatem. Ineptum autem est, quod quaedam exemplaria ascribunt,

aequitatis scriptae. Nulla enim aequitas scribitur: neque si seripta sit, amplius aequitas proprie dici potest. Porro haec in conventionibus bona fides appellatur: quam & in contractibus 1 e ὸ, ς00 vrδr, quum ede, ait Diocletianus Imp. .et,.bi' Caeterum qu0d ad Iuris interpretationem atti- iet, videamus quantum Iudicibus potestatis tribuat Constantinus; non enim id adhuc satis intelligi audio: S res tamen magni ponderis est, atque momenti. Si propositae quaestionis rcircumstantiis omnibus conveniat scripti iuris definitio, ut perspicuum sit legis praeceptum,&, patefasta voluntas in ea ipsa, de qua agitur, quaestione: non potest ab scripto recedere iudex, . aut aliud sibi ius fingere. Νam ct alioqui leges frustra seriberentur, si pro cuiusque arbitrio, , eludi possent; frustra etiam praeciperetur, nequis aliter,quam legibus proditum sit, iudicet. Sed & si quod in lege scriptum est, perquam durum esse videatur: tamen id observari debei prospe. re, ait Ulpianus: & ubi expressim sententia

245쪽

Comment. Lib. II. 2rs contra iuris rigorem lata ei et, Valere non debe- esca et causamque ipsam sine appellatione denuo atri duci pos te, respondit Modestinus. Caeterum l. si expresis in quaestione proposita ratio ipsa moneat,plus sim. de ap. aliquid legem sensisse atque volui iste, qUam Verbis expressum sit: non astringet se iis verbis iu-elex, sed benigniori interpretatione ex aequo dchon O repetita, voluntatem & sententiam ipsam Prudenter eruet, eamque sequetur. Atque hanc quidem proprie aequitatem civilem vocare

Ulpianus dicitur. Caeterum si quid sit aequum quidem & bonum, sed alioqui alienum ab legis scriptae non modo verbis, sed&sententia: quod- que legislatori aut visi inaesse, aut placuisse diei

non possit: ut multa sunt naturali rationi consentanea, quae tamen cum iuris civilis usu non conveniunt: iam certe id privatae interpretationis non est, sed praetoriae aut principalis potestatis, ad quam leges serre pertinet. Haecque illa esse creditur naturalis aequitas, quam multis Praetorum edictis novis causam dedisse, Ulpianus saepe significat. Itaque &Constantinua sic s. 1 c. a. edixit: Inter aequitatem iusquc interpositomm' legibus.

treprctationem , nobis suis cr oportet re hoet in icere. Quod & eo pertinet, ut si legis sententia obscura sit, ct incerta, iesaque Verba ambigua, consulatur Princeps. Sicuti Solim Iulianus respondit, de iis quae primo

constituuntur, aut interpretatione aut consti--tione optimi principis certius statuendum O essς- . .

246쪽

his F. Balduini de Legibus Const. Μ. l. ult. C.de esse. Et Iustinianus ait: Si in praesenti tempore leges condere soli Imperatori concessum est, S leges interpretari solummodo dignum imperio esse oportet. . Caeterum cum inepti iudices inanibus relationibus, & non necessariis consultationibus te-' mere Principis aures obtunderent cui homines . nullum in utramque partem modum servant Constantinus huic quoque malo sapienter Oc- eui rit. Extat lib. XI. Cod. Theodos . hoe eius rescriptum, ad Clodium Plautianum correcto

rem Lucaniae: .

Super paucis, qua iuridica sententia decidi non possunt, nostram debes consulere maiestatem,

ne occupationes nostras interrumpas e cum litum' toribus lagitimum remaneat arbitrium, a som: tentia provocandi.

Poli rem iudicatam, de appellationibu s quaeri solet: quarum S veterem & frequentem &necessirium esse usum, ut vel iniquitas iudicantium, vel imperitia corrigatur, dixit Ulpianus, ct neminem etiam id nescire adiecit. Νon praetermisit itaque hanc iuris civilis partem Constantinus : imo vero nulla alia prope de re plures edidit leges: ut neque est profecto quicquam, quod in sero infelices rei magis requirant, magisque etiam omnibus litigatoribus debeatur. Ac calumniosas quidem provocationes eorum, qui non modo evidentissimis testimoniis con villi, sed sua etiam consessione veluti appel. non confossi essent, noluit audiri. Quis enim talia ηcip. ludibria, talem impudentiam serat Z Sed udit. I. de api

I. I. C. Quorum

247쪽

comment. Lib. I I.

nus noluit in minoribus, quam maioribus appeti. negociis. Iu diceSque etiam monet, ne existi-

ment sibi iniuriam neri, si ab iis condemnatus litigator, alios appellet. Et quamvis abs Praefecto praetorio provocari non posse, Ut & Olim i . iam. constitutum fuerat, constituerit: ab Omnibus eos. C. de tamen aliis iudicibus posse, statui t: atque adeo appeti.

ab iis, qui ut loquitur 3 imaginem principalis

disceptationis accipiunt. Ac si memoria repetamus, quod libro superiori retuli, ut se gesserit in causa Donati, quamque patienter audierit saepius provocantem,cum quidem ab iis damnatus esset, quos & iudices dari sibi ipse postularat,& Conitantinus dederat, quorumque etiam alioqui S autoritas summa erat, & pietas integritasque nota: facile profecto intelligemus,nihil eum in hoc genere, quod a Principe aequissimo, atque etiam indulgentissimo desiderare quisquam posset, praetermittere voluisse. Adversus reos fati, monetae convictos, atque da- . ninatos, quibus ius & beneficium provocandi negavit, durior fuisse fortasse videri posset. Sed

singularem hane adversus eos severitatem, requirebat eorum temporum necessitas, atque perieuli magnitudo. Neque alioqui sua natura vel l. mInime. praeceps ad poenam, vel acerbus Constantinus C. de app. erat. Certe eum qui provocasset, ubi provocandi ius erat, passias non est ullam aut carceris poenam, molestiamve aut contumeliam, quae iniu- '

248쪽

218 F. Balduini de Legibus Consi. M

Sin criminali causa reum provocantem, tum

demum ubi nullum habet fideiussorem, custodia contineri statuit. Magnum est hoc prose' cto, & singulare humanitatis atque beneficii genus, reum criminis iam damnatum, datis vadibus carcere liberari posse. Fateor: non reiecit olim Siculus ille tyrannus vicariam ' amici vadis fidem : si tam vera est, quam est per-

vulgata, Pythiae & Damonis historia. Sed paulo esse solebant in hoc genere dissiciliores Romani. Pius Imp. ad epistolam Antiochensium re- .. si bens, fatetur non esse in vincula coniicien dum eum, qui fideiussores dare paratus est; sed id tamen negat, si tam grave scelus admisisse

eum constet, ut neque fideiussoribus, neque militibus committi debeat: verum hanc potius ipsam carceris p cenam ante supplicium ' quoque sustinere. Si ubi fideiussoribus commissus est reus, quaeratur de eorum vel obligatione vel pericu-I. decu- lo, non dubium est Constantino placuisse, quod sto d.&ex- Ulpianus respondit, eum qui reum criminis, bib ς0. de quo satisdedit, non exhibet, poena pecuniarias plecti: & si dolo non exhibeat, etiam extra Or- dinem puniri. 'Ut autem persequamur Constantini leges ut ita loquar) capitales, humanissimam eius constitutionem de custodia reorum initio proponamus. . Edixerat aliquando, ut si quando, '. fisci debitoribus propter contumaciam manus iniiciendae essent, non nisi aperta & libera &in usum hominum instituta custodia militari de-

249쪽

Comment. Lib. II. 2 lytinerentur. Sed eo editio non contentus le- i. gem praeterea in universum tulit, qUa Valde eusto. reo. sibi probari testatus est, quod olim prudentes Romae responderant, carcerem habendum esse l. aut daci ad homines continendos, non ad puniendos. Vi-mnx in f, derat etiam Romae ferales & squallidas Tarqui nii Superbi Latomias ; viderat Tullianum. ξφSed talia regiae tyrannidis instrumenta ecquis sequis oculis conspiciat, nisi si etiam tauros Phalaridis amet 3 Audiebat Constantinus, impium illum Licinum, assinem suum, & impe-. xii consortem, edixisse, ne quis cibum ad Christianos carcere clausos, quos inedia extinguere . volebat, deferret. An tam barbarum editium hic noster non execraretur, quod ipsi etiam Ethnici, qui plane barbari .non erant, detesta-.ti fuissent 3 Certe Iurisconsultus ille Rom. Li-Ui victurae. cinius Rufinus respondit, poenali iudicio eum iudi coercendum esse, qui victum vel stratum inserxi reo etiam iudicato non pateretur. AccU- . sat & Cicero Verrem, quod filiis in carcerem inclusis, prohiberet miseros parentes cibum Vestitumque serre, nisi pretio id . redimerent. Exaggerat & iniurias carceris, tenebrarUm,

vinculorum, inclusi supplicii, & a libero spiritu & luce communi seclusi: & haec vel ipse vita recte redimi posse, pecunia vero non posse aestimari ait. Quid multis Θ Quod Ulpianus i. 'respondit, Eum quaestionis modum esse de- quaest. here, ut reus salvus sit Vel innocentiae, vel' supplicio: dici etiam de custodia carcerispotest:

250쪽

etao F. Balduini de Legibus const. M. '

Tamque id profecto valde placuit Constantino, ut ipsuin etiam magistratum puniri velit, si capitali statim supplicio non affecerit custodes

carceris, eorumve ministros infelicem reum aut inedia torquentes, aut alio cruciatu assiigentes.

Quod ad ordinem & usum capitalium iudi- eiorum attinet, Constantinus in primis vibi utrum que valde es se & curae ct cordi, reipsa 'i ostendit. Νam ct severus erat criminum, priecipue atrociorum, vindex, & impunitatem sciebat , humanae societatis esse perniciem: ct vero, qua ' lege & in quos usus ab ipso Deo ius gladii acce' pisset, non nesciebat. Audiebat, quid is iam inde ab ipsius Νoah temporibus edixisset: &Delphorum etiam exemplo permoveri poterat, apyd. quos moris fuisse accepimus, ut quo gladio pecudes ad sacrificium mactabantur, sontium ca- , pila etiam serirentur. Ouod igitur 3 In primis necesse fuit, dei illa & maleficia, quae si lateant, impunita erunt,& quaeri &con vinci: sicuti &ve- teres iape monuerunt, Reip. intereste, multos r ς -aeeusitores criminum. Constantinus ita- ''' que suoq habuit Curiosos & Stationarios sic enim appellabantur) quibus edita etiam lege praecepit, ut crimina investigarent, iudicibusque nunciarent. Sed praecepit etiam diligenter quod non minus erat necesse) ne quid negotii insontibus per calumniam facesserent. Certe &4 'Π - ῆς olimAntonin0PiusImp.improbumΙrenarcham

εxhibit. puniri iuuit, qui ad praesidem mitillet noto-

SEARCH

MENU NAVIGATION