Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

seburbicariae, stultum sit profecto aliam illarum hic conditionem dicere, quam Italiae. CAP v T. VIII Italia proprie sumpta.

Italia nomen prosteptem tantum prouinciis urpari non carpit ante Constantinum, post Constantinum pro rota Italia usurpari non desiit. Salmasi calumniae, es paralogismi complures. Mediolanensisprouinciae ampli--do. Raue na metropolis facta sub Placia A Valentiniano.

RVψ ἰφngius prouehimur,

Salmasi, hoc te video magis pie non solum calumnia &maledicentia, verum etiam, quod mirum est, ignorantia proficere. Dixeram Italiae nomen, cum pressius &angustius, hoc est non pro tota Italia sumitur,& a regionibus suburbicariis distinguitur . non

112쪽

omnes prouincias complecti, quae sint extra Vrbis Eentesimum, sedeas septem duntaxat, quae a Vica rio Italiae regebantur. quod certis& ανουναρροοις Graecorum, Latinorumque auctorum testimoniis co-

firmaba, qui Italiam simpliciter &absolute appellarant illam Italiae partem, in qua septe Vicarij Italiqprouinciae , & ab Italia hoc modo sumpta Campaniam, Calabrian,

Apuliam, & ceteras excludebant, quae citra, Vltraque centesimum

suburbicariae, hoc est in Vicarij urbis erant potestate. Atque hanc Italiae nouam & peculiarem signia ficationem docebam ad Constantini Magni tempora, qui uniuersae Italiae prouincias in duos Vicarios distribuit referendam videri. Tu ut clarae & apertς luci nebulam OL fundas, primum ita sentire me fin-

113쪽

gis, quasi Italiae nomen , ubicum- P gque eius occurrit mentio apud auia ' 'ctores post Constantinum , non 'plures quam septe has prouincias complecti putem. Vbinam vero μhoc a me dictum esse,vel scriptum potes ostendere Θ nusquam ostendes. Quousque igitur te mentiri& fallere delectat 3 Adeone in Aduentoria nostra nihil erat quod reprehenderes, ut tua illi ringi necesse sit quae refellas 3 Sed perierant videlicet, nisi nobis imponeres, paginae aliquot, quibus id quod nullus negat magnopere demonstrandum suscepisti. Ego Italiam post Constantinum pro tota etiam Italia poni consuesse non negaui. quis prςter Salmasium hoc somniaret Sed Italiam ante Constantinum pro septem illis tantum prouinciis usurpatam

114쪽

fuisse,id vero est quod inficior.Tuneab ingenio&moretuo desciscas,

contra mutire audes & obloqui: re autem ipsa incredibile αμμο γαυhά -ιnom, tuam hic etiam pro

bas. Redi sodes, in memoriam, Sc paralogismorum tuorum ineptias, , contemplare. Longe, inquis, an is te Constantini tempora,Plinij etiari aeuo,regionibus cis Padum &transis Padum Italiae nomen attributum est. Quid haeres Z an nescis Augustum ipsum Italiae totum hunc tra

ctum usque ad Alpes, qui Galliae

togatae antea fuerat, adiecisse Z It liq erso pars esse caepit non Plinij quo,sed Augusti. Plinius, ais, Vndecimam Itali regionem Italiam D Transpadanamvocat. quid porro Cispadana etiam Italia regio alte- ra dicebatur. dictam concedamus. Et tota Italia mediterranea, quς in

Cispadanam

115쪽

Cispadanam &Transpadana diuidebatur. Hoc etsi falsu est,quia It lia mediterranea,vi ex Imperij Notitia liquet, no solu duas istas quas dicis, sed alias praeterea duas Italiae

regiones complexa est, Venetia de Liguriam: tamen hoc etiam coce

datur. quid concludis ' Haec, in qui , Italia proprie dicita est, & absolute ITALIA. Quid ais Salmasis

Tui ne compos eras cum haec scruberes,an mente S iudicio peregri

natare Z An quisquam enim est, qui cum Italiam Transpadanam, aut Italiam Cispadanam dici videt, tam peruerso sit sensu, ut Italia in his verbis aut simpliciter & absolute, aut proprie & peculiariter diaci puteo A t te non solum tam stulLta & ridicula inuasit opinio, sed hanc etiam prae te fers & praedicas, ut omnibus ostendas te rerum ip-

116쪽

sarurn quas tractas, & vocum vini discrimenque non nosse. Nam

Italiam nos & Galliam proprie & absolute tum dici crede bamus, cum sine adiecto Italiae nomen solum ponitur, aut Galliae. Tu nouus magister doces nihil interesseItaliamne sineadiuncto quis dicat, an Italiam Transpadanam, Galliam simpliciter, an Galliam Narbonensem, Graeciam absolute, an maiorem Graeciam. Quod si nihil interest,quae iam regio, aut quae pars erit Italiae, quam proprie& peculiariter Italiam dicere non liceat λ Ipsa etiam intra centesimum Vrbicam tua regio, quam

ab Italia proprie dicta vis disti

gui, cum a Plinio, ut tibi placet suburbana vocetur Italia, propriuac singulare sibi nomen faciet It liae. Aut hoc enim de Urbicaria se-

117쪽

PROPEMPTI C I LIB. I. 99

qui fatendum est, aut perperam de Traspadana vel Mediterranea Italia concludi. Quare aberrasse te animo cum haruscriberes, &quid ageres haud sensisse, dubium non ess. Quid illa quae ex Synodo Sardicensi, Athanasio, & Ambrosio,

ab Aduentoria nostra mutuatus es, quo spectant, nisi ut eandent απρο bera tuam, fraudemque patefaciat s Nos enim recte atque apposite his testimoniis usi sumus, ut ostederemus Italiam post te poraConstantini pro septem prouinciis praecipuo iure Vsurpatam: re qui etiam ante Constantinum usurpatam docere vis , quid exempla iuuant, quς posteriora sunt Constantino es Deinde qui potes Italiam affirmare, non aliter pro septem his prouinciis sumi solutam post Constantinum , quam

118쪽

cum de Vicario Italiς agebatur; cum in Synodi Sardicensis subscriptionibus videas, sine ulla Vicarii metione,pro iisdem absolute usu pari Z Qui potes Italiam negarenoc sensu positam ab Athanasio in epistola ad solitarios , cum in Apologia II. quantumuis te videre dissimules, videas tamen Italiam praecise de iis omnibus prouinciis dici, quς Vicario Italiς parebat,ab eaque Picenum, Tusciam, Campaniam, & ceteras seiungi, quς in Vicarij urbis administratione censebanturὶ Qui potes Mediolanen

si Episcopo dicere solam paruisse

Transpadanam, cum in ipsa prouinciς Mediolanensis ciuitatum notitia, quam profers, tametsi noantiquiuimam illam, sed Longobardicis temporibus descriptam res doceat) Parma & Regium,

119쪽

Dertona & Genua, aliaeque numerentur, quae in Transpadana regione non fuerunt Z Qui potes Italiae Pag. 3 γ. prouinciam, in qua esse Bononia dicitur, Transpadanam interpretari. cum esse constet in Cispadanar Nullus sit finis, si persequi omnia velim, in quibus tecum ipso pugnas, vel cum exploratissima &apertissima veritate. Nunc verὀ,ut respires tantisper, commutandae sunt vices, quibusque in nos armis insurgas, & quale sit in primis,quod deMediolanens prouincia tanto strepitu nobis insulta considerandum.Inuenisti Pag iso. enim, in quo de nobis non dubia alma triumphes. quod has vide icet septem Vicarij Italiae prouin clas in unica olim Mediolanensis Episcopi prouincia comprehensas scripserimus,cum duas ipse alias

120쪽

in illo tractu metropolitanas sedes fuisse doceas, Rauennensem Aquileiensem, quarum Ecclesias Mediolanensis Episcopus sedi subiectas nunquam habuit. Quo scuto Sirmondus hoc telum excitapiet i qua utetur defensione Z quid respondebit Z Quod minime sperabas. . Te nimirum, dum verbis nostris insidiaris, tuis ipsius verbis capi & irretiri , magnamque omnino istius, quam apud nos quae

lectilem apud te domi & copiam

esse. Sic enim ratiocinaris, quasi Rauennam putes Synodi Sardi censis temporibus prouinciae caput fuisse ac metropolim. & nescis eos qui Ravennatum res literis prodiderunt, obseruasse hoc illam ius centesimo post anno,sub Placia do Ualentiniano esse consecutaliu

SEARCH

MENU NAVIGATION