Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

PROPEMPTICI LIB. I. I 23

addis ineptissimum est) non ab a gri Romani finibus, quibus Vrbis

territorium continebatur, sed ab ipsius Vrbis Romae portis atque muris initium duxisse autumas: &quod oppidi ac municipioli cuius. que iudicibus communiture competebat, hoc Praefecto Urbi ne gas, Ut per Romanum territorium liberam haberet iurisdictionis potestatem. Nec meministi, tuum illum Hermopolitam Theodorum Praetori Thraciae & Macedoniae apud Constantinopolim , eandem autem Romae rationem fuisse non negabis) nullam nisi extra Vrbis terminos iurisdictione concedere, hoc est,ut ipsemet declarat,

extra Vrbem & proximam suburbani agri regionem.

Quid illa demum, quae ad Sym-

142쪽

machi epistolam prolixe nugaris, quam friuola, quam pugnantia, quam ingenio atque χνεια tuas digna ' Finitimam in ea epistola, quae libri ix. est mix. potestatem, cui iura prouinciarum commissa dicantur, ad quam, Praesecto Vrbi recusante, Albani criminis cognitio est delata, Vicarium Vrbis interpretabar. Quis enim Vicarium

neget Albanis vicinum fuisse, α finitimas Vrbi prouincias pro Pr fectis administrasse Z Tibi tamen

noua probatur, & Praesidem Vs riae, aut Campaniae mauis Consitarem intelligi. Nec vides, si Campania prouincia, Ut paulo ante

contendebas, ab ipso Vrbis pomprio incipiebat, finitimam Albae, quae in ipsemet Campania sit, aut propinquam dici eam non posse. Quod si nec Praesidi Valeriae, nec

143쪽

Campaniae Consulari plurium iu- ra prouinciarum, sed sua cuique fuit commissa, & ad Campaniae prouinciam Alba pertinebat, non ad Valeriam; quo animi errore PN-sidem Valeriae ad Albanum facinus vindicandum acciri posse iudicasti, ut ei extra prouincia suam ius dicenti liceret impune non parere Quaeris a me, quia Praesectu hii Vrbi, si terminos urbis exierit,

nullam Praefecturet iurisdictionem retinere docui, eoque in epistola Symmachi spectare aiebam, quod praefectus ipse ad longinqua ne

gat se posse occurrere: quaeris, inquam, Utrum censeam Pontifices,

qui Praefecto iudicium hoc deferebant, ignorasse quousque iuris. dictio Praefecti Vrbis excurreret. At ego, ut inepte hoc ex me quaeri sentias, desinasque tandem tela,

144쪽

quae te mox feriant, depromere: quaero ex te vicissim, qui propte- rea Praefectum Albam ad vindicandum excurrere non potuisse censes,quod ius gladij extra muros& potestatem non haberet; virum hoc potius latuisse Pontifices arbitreris, quos ad fines illa se potestas exereret λ Enimuero si ad rem& causam haec faciunt, quid res pondes 3 si nihil faciunt, cur obieetas'Possem &alia id genus,in quibus & tecum ipse pugnas, & nobis nihil noces, plurima eongerere: sed nos,cum ista sufficiant, euagari& perissologias tuas imitari non

decet.

Nunc ergo ut concludam, & tu loquacitati tuae modum statuas, si potes Salmasi: cum tuam illam de suburbicariis regionibus fabulam, qua docebas intra cetesimum

145쪽

suburbicarias omnes comprehendi, nullamque intra centesimum, quae suburbicaria non sit, regionem contineri, Utraque ex parte subuersam videas, quod Picenum suburbicarium ostenderim totum extra centesimi fines situm fuisse, Vmbriam vero & Tusciam, quas tu in suburbicariis non numera cetesimi spatiis maxima parte coprehensas: cum ceteras etiam hariolationes tuas, quibus tanquam

paruis fabellis grandiorem fabula

fulciebas, te suburbicariarum etymo & notione, deque earum numero atque situ, de specialis Italiae finibus, & de annonariis quas fingebas, dissiliisse pariter & euanuisse intelligas: quid habes , de quo hiscere ampli',aut mutire sine nota possis3 Licet enim Centesimum nobis millies repetas,licet Pr fecti

146쪽

urbis iurisdictionem intra cent simum, atque Urbicu territorium usque ad centesimum, & exilia e tra centesimum,& tutelas Senatorum non vltra centesimum,& Urbicariam tuam regionem centesimo circumscripta assiduo, απι

bicariarum no tionem aut numerumCentesimus,si nec omnes eius nominis regiones amplectitur,nec

solasὶ Quid ergo, inquis, Urbic riam regionem negabis dici tractum illum terrarum potuisse, qui cimiVrbem centesimi spatiis continebatur Equidem si quis aliqua-do ita usurpatam ostendat, non repugnabo. sed ita ut multo Congruentius ac verius Urbicariam regionem illam fuisse agnoscat, quae Urbis territorio, hoc est agro Romano

147쪽

pst op EMPTI cI LIB. 1.mano terminabatur. Sic enim co

loniarum, municipiorumque Omnium regiones dictae, quae illarum finibus claudebantur. Nec dubium quin hoc sensu accipienda videatur regio Vrbicaria L. I ii. Cod. Theod. Tributa in ipsisIpeciebus inferri, quae Vino quod ex prouinciis colligitur, vinu opponit quod ex Vrbicaria regione confertur. nam prouinciae, ut diruun est,agruRomanum cingebant, & ab eius terminis incipiebant. En habes Vrbicariam regione breuiore gyro, quam putabas. Verum ut in hac Vrbicaria nostra prouinciae erant nullae , sic in ea quam cent simo vis finiri, suburbicarias omnes conclusas non suisse,Picenum, reclames licet, sine controuersia declarat. Illa etiam toties a te de-ρ g ε cantata lex n. Cod. Theod DE '

148쪽

integri restatutione, quae a centesimo Vrbis milliario separare &cludere videtur Italiam ., qui habet quod fabulae suffragetuECum ' Italiam, ais, a centesimo distin' guat, quam eandem ab Vrbicariis regionibus distingunt lex ix. De annonis oe tributis lex unica Si per

V obreptionem , lex XIX. De extraoma aenariis muneribus, consequens Via,

detur regiones urbicarias centesi- i mo definiri. Quis hoc non rideat Ergo si contestationis spatia usque ad xxx. anni finem, non intra ce tesimum , sed intra xx. Vrbis milialiarium ad integri restitutiQnem.

lex indulsisset,&xL. milliario It hamopposuisset juburbicarias in-rra XL. constrictas diceres & quia effractorem equitem Romanum D. Marcus. bstinere iussu Vrbe& Itali D. De effractoribus er

149쪽

PROPEMTICI LIB. I. 13I

pilatoribus, in Vrbem ipsam, quo niam ab Vrbe seiunxit italiam, suburbicarias regiones conisci oportebit' Atqui ut has intra Vrbem quaerere hultum sit: sic intra

centesimum positae dici omnes ne possint, Picenum idem intercedit. Omnino, Salmasi, telo hoc uno Chimaera tua confossia iacet. Qua . libet enim tibi somnia tua placeat, quamuis te fabulae auctorem &choragum intempestiue pronunciaris, plausores etiam & approbatores, quibus similia sitiat labra, te nactium glorieris: licet denique Omnia misceas, & absurdum nihil sit adeo, quod tibi, si ad rem facit,

no arrideat .tamen donec Picenum& Vmbria, quas mouere frustra conatus es, suis in sedibus stabunt, nihil ad suburbicarias intra centesimum constituendas, m r

150쪽

actum esse, nihil agi aut sperari posse, necesse est confiteri. Quare cedere deinceps, an obniti libeat, tuum est videre. sed durum plane ac ferreum caput erit, quod tantus aries non perfringet

SEARCH

MENU NAVIGATION