장음표시 사용
131쪽
&Tusciam, ut quatuor suburbi cariarum tibi numerus constaret, adieceras,ego veroLatinam regionem per se nunquam, Valeriam sero nimis inter Italiae prouincias receptam ostendi, quid nos tandem ad ista iubes reponere es Latina regio, inquis, olim ipsa per se una inter xi. regiones Italiae fuit se- 'cundum Augusti descriptionem. 'Atqui hoc etiam plane falsum esse res docet. Prima enim regio Au- susti,Plinio teste libro m. cap. V. a Tiberi ad Silarum ducta, praeter Latium totam simul Campaniam complexa est. Ac tum quidem nec . Lath, nec Campaniae nomen tulit. postea vero, cum Italia in prouincias sub Constantino distribu ta est, tota in Campaniae nomen concessit, & a Campaniae Rectore administrata est. Quid nunc e
132쪽
iij aut Latinae tuae regionis nulla mentio. Quare si suburbicarias' ' centesimi spatijs definiri placebat; cum ultra citraque cetesimum ab hac urbis parte fiaerit Campania, suburbicariam dicere Campaniam debuisti, non Latium. V
leriam autem, quam nos recentem
prouinciam, & post Constantini tempora natam putabamus, quo argumeto vetustiorem doces fuis se 3 Balbi nimirum tui testimonio. in cuius, ut ais, libro post prouinciam Piceni statim subiungitur
rat, ibi deinceps Campania fuit. Ideo in prouinciarum Italiae des .criptionibus Campaniae solius,L qua iam tum Balbi temporibus, qui
133쪽
sub Augusto vixit , prouincia nomen habebat 3 Tuam hic fidem, Salmasi. huic Balbo rursum te committis: nec times,ne qui te in Piceno fefellit, iterum in Ualeria decipiat Θ Ε enim qui potuit sub Augusto VΑ-LERIA PROVINcIA nominari , si Italia non ante Hadrianum, Ut tu
scribis, vel ut ego sentio, non ante Constantinum in prouincias, sed in regiones fuit distincta ; & Sabinos, Marsos, Pelignos, cum ceteris qui Valeriam postea confla runt, quartae regioni constat ab Augusto fuisse attributosὶ Aut igitur commentitia su nt, quae Balbo adscribuntur: aut si h c ita scripsit,
ut a te laudantur, nae ignauus homo es, qui non animaduertas contra te loqui testem quem producis. Sed de his Balbi fragmentis,quam nullius sint fidei vel momenti, iam
134쪽
apte dixi. Valeriam quoque in Aduentoria sero in prouincias est Etam, non incerta coniectura, ex duplici prouinciaru Italiae deseruptione docueram. quod illarum quae est antiquior, & passim vetustis in codicibus continetur, V leriam , nondum quippe natam, non habeat; cum posterior, quae in utriusque Imperij Notitia cerni, tur, eandem inter prouincias aia
pax. Sensisti quas vires habeat haec raciocinatio. I taque ut eludas, eo ingenium contulisti, ut ostendas descriptionem illam, quam anti- Iiorem iudicamus, non solum tera posteriorem, sed recentem prorsus, & sequioris aeui fuisse, cum abolito iam Valeriae nomine Marsorum regio appellata est tota lilia prouincia. Dic ergo, doce nos
135쪽
PpopEMpTI cI LI s. I. III magister, cur recentem Istam xv I.
Italiae prouinciarum descripti nem censes,in qua Valeriae, & se urbicariae regionis nulla est mentio 3 Quoniam eadem, inquis, di- uisio apud Paulum quoque Dia- conum reperitur. Quid tum vero an quia Italiae in xi. regiones diuusio, quam Augustus instituit, apud Plinium legitur, propterea Plinio
non est antiquior λ an Paulus ipse non ex antiquis prouinciarum It liae catalogis suum se concinnasse testatur Z At certe falsum est, quod ais eandem esse diuisionem. Vetus
enim haec nostra xv I. tantum promuincias continet, & Valeriam non Commemorat : Paulus xum. Italiae prouincias recenset, atque imter ceteras Valeriam. Quousque te metiri, & fallere delectaclQuod si postremis, ut nugaris, tempori
136쪽
bus, cupro Valeria Marsoru regio ut diceretur inualuit, nata est haec descriptio,curin ea necValeria,nec Marsorum regio est expressMNon
dubito, Salmasi, quin a tam inepta suspicione abstinuisses, si tibi hanc ipsam Descriptione in vetustissi
nioris Potificum ςtate scriptis, nObiscv intueri licuisset. Intelligeres enim,non ideo Valeriam in ea non memorari, quod eius nome aboli tum tum esset, cum &a Gregorio
magno, qui Pelagio successit, non
uno loco Valeria memoretur, & a Paulo Diacono ducentis post an nis eandem videas inter Italiς prouincias celebrari. sed contra ideo in hac Descriptione Valeriam non poni, quia quo primum tempore condita est, nondum ex Samnij regione decerpta,& in nouet prout
137쪽
ciae formam redacta erat Valeria. Ideo & Picenum quoque Unicum,& Tusciam unicam in ea reperiri, quia Prouinciae istae diuisae nonduerant. Quae tametsi diuisae deinceps fuerint, & a diuersis Rectori bus aliquandiu administratae, breui post iteru coaluere, pristinumque in statum rediere. Quo deni P g x34-que factum, ut quod tibi verisimile non videtur, re ipsa tamen obtinuerit, Vt neglecta quae prouincias istas diuidebat Italiae descriptione, antiquior illa, quae integras reρος- sentat,in omnibus libris seruata sit,& ad nos usque transmissa petuenerit. Et recentem igitur,Vt doce
bam, vides Valeriam prouinciam fuisse, & absurdum, ut quae cCc. amplius annis post institutos ab Augusto Praefectos Vrbi exorta est, eadem abs te inter praefecti a - .
138쪽
nae iurisdictionis prouincias constituatur. Capuae X.
Symmachi de Praefecto Vrbi epistola.
Salmas paradoxa refutantur, Agrum Iomanum circa Vrbem nultam fuisse , prouinciaου ab Urbis portis incepisse, Praefectum Vrbipote uiniso territorio caruisse. Symmachi epistola Salmasiana expositio redarguuetur. Urbicaria regio agri Romani, prouis sedi sita. Vrbicaria regiones centesimo non circumseriptae. Legum aliquoι explanatio.
opus, si omnia errorum, & c uillationu, calumniarumque tuarum capita exequi velim. Quam multa enim, & quam illustria exempla suppeditat unus hic de PR-λα Vrbis iurisdictione locus, quem retractas' Nam ut pauca de
139쪽
multis perstringam, quis hoc primum ignoscat tibi, quod nos de
Praefecturae centesimo sententiam mutasse iactas, & non erubescis' Vbinam ego notionem Praefecto intra centesimum filisse inficiatus sumὶ Terminos sane urbis, quos cum Praefectus exierit, potestate caret, ad centesimum usque porrigi negaui; eosque agri Romani finibus docui , hoc est urbis Romae
territorioue contineri. Ceterum intra hos terminos finesque propria,& iure magistratus congruentem,
Praefecto potestatem sic fuisse, ut eidem tamen a Principibus potestas,dispar licet ac diuersa,vsque ad centesimum etiam milliarium tributa sit. An hoc est centesimum Praefecto detrahere 3 Sed nisi de nobis aliquid fingeres, quo fallares, praecipuum Salmasianae facun-
140쪽
: diae colorem amiseras Quis deinde ferat, quod agrum Romanum sub urbe nullum vis fuisse; sed ab urbe
digressis hincTuscum mox Occurrisse,hinc Latinuὶcum ignorare nodebeas, ideo Latinos olim,quod avitis doctis obseruatum est, cum Urbe exire a Consulibus iubebantur, quinque millia passuum abesse iussos, quod hoc minimum interuallo ager Romanus a Latino seiungeretur: & iam supra ostenderim , totam suburbanam regionem , quae in rusticas tribus a
Seruio rege diuisa est, proprium& a sociorum agris distinctum Romanorum agrum fuisse, nihilque huic agro adiectum deinceps fuisse, vel ademptum. Quam ridiculum porro, quod vicinas Urbi