Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

eant. Alia igitur Interamna Vmbriae, alia Piceni; & frustra ut confundas, Plinij auctoritate certas, qui Pelestinos quidem inter Vmbriae populos numerat, sed diuersos. Balbum vero quid iterum v P Dxas, ut Spoletium in Piceno dicere cogatur in Fragmentis istis, quorum testimonio uteris, nihil est corruptius, nihil incertius, nihil inquinatius. Sed ita scriptum a Balbo fingamus. quo tempore floruisse hunc Balbum arbitraris Principatu, opinor, Augusti. Potes ergo Balbi unius nomen, non dicam Straboni atque Liuio, ceterisque omnibus, qui contraria

scribunt, sed Augusto si, qui regiones Italiae descriput & Picenum in quinta , Spoletium atque

Vmbros in sexta posuit, anteferre, dc non timere ' Ae

82쪽

Scaeuolae Iurisconsulto quid dicemus 3 Nam huius sane auctoritatem defugere non licet. Scaeuolae verba sunt in L. xLi. De legatistit. Idemps petiit ab heredibus sivis, Ut regionem Vmbrae Tusciae in Piceno coheredes ori suae restituerent. de post pauca. quaestum est,cum Eros Stichus in diem vitae testatoris in Vmbria inPiceno actum administi averint. D Vmbriae, inquis, regionem manifesto in Piceno ponit. Audio, sed

an Picenum in VmbriaeNusquam. Perge vero. Vmbriam in Piceno Vocat, quae in Piceno erat suburbi cario,& illam Vmbriam intelligit, quae intra centesimum positaPiceni suburbicarij nomine comprehendebatur. Hic tu iterum tum in Vmbria, tum in Piceno bis erras,&qu nam olim Vmbria Picenum,

vel Vmbria in Piceno, & quamobrem

83쪽

obrem appellata sit, nondum didi,

cisse te probas.scires alioqui,quod te Strabo libro v. docere poterat, partem illam Piceni, in qua Gallicus ager fuerari inter Anconam&Ariminum, pulsis inde Senoni bus Gallis, attributam Vmbriae fuisse. eoque factum, ut pars illa deinceps non solum eadem cum Umbria Italiae regione comprehensa sit ab Augusto, quod apud

Plinitim videre est lib. III. C. XIV. Verum etiam, Vt nomine eodem

nunc Vmbria simplicitcr nuncupata sit, nunc Vmbria Picenum, vel Vmbria in Piceno. Vmbriam quidem ab lute appellant Liuius lib. xxvii. & Valerius Maximus lib. VII. cap. IV. qui Asdrubalem in Vmbria caesum narrant, quum ad Metaurum flumen & Senam Gallorum cassum in confesso in

84쪽

σε DE REGIONI BUS SUBURB.

Vmbriam Picenum vetus Inscripserapi .P . tio, quae Arimini legitur his verbis.

M. AELIO AURELIOTHEONI AUG.

IVRIDiCO PER FLAMINIAM ET UMBRiAM PICENUM

Aliquanto longior est , sed nos

quae necessaria videbatur exseripsimus. Umbriam deniquein Piceno Scaevola hoc loco. Sed Vmbriam in Piceno dixit,non priscam illam citeriorem Vmbriam, de qua sentiebas, qu Tuscis cotermina, atque illorum aliquando pars habita, Vmbria etiam Tuscia vocitata est, in quam Piceni nomen nunquam irrupit: sed alteram,quae Piceni r uera partem, in qua Senones antea Galli fuerant, occupauit, quaeque

85쪽

, ab uno eodem cum Flaminia re- - ctore administrata est, sicut altera unum eundemque habuit cum . Tuscia. hoc simul etiam discrimine, quod quae cum Tuscia coniun-ι ista fuit Umbria, Vmbriae nomen sola tandem retinuit; altera Vmbriae posito nomine Picenum annonarium dici postea carpta sit. ios Quare quod olim erat Iuridicus - per Flaminiam & Vmbriam Pice N num, ut in Theonis statua vidi an mus, vel per Flaminiam & Vmis briam quemadmodum in n. alia Thralli statua Iuridici ibidem Ahi. rhas exaratumest, id ipsum postea fuit se ip .e o, Corrector vel Consularis per pli '' 'l'

i miniam & Picenum annonarium. ait Ceterum, Salmasi,ut Picenum hoc re annonarium extra centesimi fines

ut totum fuisse non dubitas: ita delut Piceno suburbicatio idem inp

86쪽

sterum agnoscas necesse est, cum tuas omnes machinas,quibus illud in Vmbriam Tusciam traij cere conabaris, cassas atque inanes concidisse animaduertas. Vbi nunc ergo tua illa quam ostentabas victoriae triumphique tam certa expectatio3 ubi palma, quam collegae tuo, ne praereptam sibi doleret, integram

reservabas 3 Per me tamen triumphu ducas licet, ac trophaeum st tuas,in eoque spolia, sed Salmacida,dcfigas. Fornicem etiam gloriae tuae testem surrigas, si voles,atque

in eo &statuas,&-cet ra omnia ornamenta colloces. titulum modo ne omittas. que nam DE s ALMAsio. quod Pic

num videlicet traiecto Apennino in Vmbriam Tusciam inferre sis. pra vires sit aggressus.

87쪽

intra Centesimum. Salmasi de Vmbria multiplices nuga. 'Tusciae annonariae pars intra Centesimum. Marcessini Comitis auctarium. Terentius Correctorri sim annonariae. Pi oriense pomtentum. Ammiani Marcessini locus eme datus. Vulsini risicia annonaria ciuisas imira Centesimum.

TAmetsi ad tuam de subui,

bicariis regionibus haeresin, qua omnes intra centesimum ab urbe lapidem vis concludi,subruendam euertendaque, satis unus ille aries esse poterat, quo usi sumus, cum ostendimus Picenum suburbicarium extra centesimi fines positum fuisse : tamen quoniam alteru erroris tui caput erat, nullam intra centesimum regio

88쪽

nem aut prouinciam fuisse non suburbicariam; hoc quoque falsum esse in Aduentoria demonstraram, quod Umbria, quam in

annonariis numeras, &suburbicariam esse negas, centesimi tamen finibus maxima parte contineatur. Idemque in promptu erat

de Tuscia annonaria docere, nisi seperuacaneum duxissem, ubi uno telo confici hostis tolerat plura conijcere. Tu vero de Vmbria is quid causaris ' Scien dum ais duplia ,, cem Vmbriam fuisse. unam intrari centesimum , quae Vmbria nonis censeretur, sed Picenum, & Piceni ,, suburbicarij prouinciam constuis tueret , in eaque Interamnam,

si Nainiam, Spoletiu ciuitates fuis is se. alteram extra centesimum, quq is Vmbriae quidem nomine censeretur, sed cum Tuscia annonaria

89쪽

unicam Italiae prouinciam efficeret, quae ab uno Iudice regeretur. Tua haec esse inficiari non potes. Tam frequenter ingeris, tot locis inculcas, ut in his alteram victoriqiuae spem posuisse intelligaris. Et vinces profecto, si vincere est errare,hallucinari, decipi. Primum cnim, quo usquam auctore didicisti, Vmbrias duas centesimo diDcludi aut disterminari 3 Vmbriae veteri adiectam olim fuisse oram Gallicam, unde pulsi Senones fuerant, & Vmbriae quoque nomine Ornatam, ex Strabone, aliisque co-fnouimus sed hanc a reliqua Vm-ria diuisam scis fuisse non centC simo, sed Apennino. Hac autem excepta, quae ad rem tuam non facit, cum ad Picenu splectet anno narium, quis reliquam Vmbriam,

quae ab Ocricolis ad A pennini us

90쪽

que fauces & Gallicum agrui ripatebat, in duas unquam partes te praeter unum centesinat limite distinxio primus ergo hic tuus error est, ac tuus plane, quando apud lilios inauditus. Erras praeterea, dc quidem bifariam,in Vmbriae parte, quae est citra centesimum. tuniquod illam Vmbriae nomine non censitam existimas, quam Umbrit nomen perpetuo retinuisse mox ostendam: tum quod Picenum in ea suburbicarium collocas, quod nullam in ea sedem habuisse iam probatum est. Erras postremos cum partem alteram, quae est extra centesimum, solam putas cum Tuscia coniungi solitam:cum certum sit Umbriam quae cum Tuscia sub eodem Rectore regebatur,

tuam utramque partem cis, Vltra

que centesimum suo ambitu esid

SEARCH

MENU NAVIGATION