Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

eonsuesse intestigo : potestatem . vero,quam superioris gradus Episcopi, ut Primates, & Patriarchae, non in una tantum sua, in qua ut metrotolitae versantur, sed in aliis etiam ubi subditis prouinciis exercent, quis Vnquam ad hunc diem

Ius metropoliticum, on prim iis, aut patriarcha ius ac praerog,

riuam appellauit Alia sunt,inquis, iura Metropolitanorum, alia P triarcharum. Sunt plane, sunt etiam constituendis Episicopis diue sa.mmMetropolitanorum ius est, ut Episcopos quide ordinare pos-Hnt, sed in una sua prouincia duntaxat: Patriarcharum, ut in omnibus sedi suae subiectis prouinciis ordinare possint.Itaque cum EpiLcopus Carthaginiensis suae, id est Proconsularis prouinciae Disico P QS consecrabat, Metropolitani

162쪽

integri restitutione, quae a centesimo Vrbis milliatio separare &se cludere videtur Italiam, quid habet quod fabulae suffragetuECum

υ Italiam, ais, a centesimo distin-ν guat, quam eandem ab Vrbicariis D regionibus distingunt lex IX. Dera annonis σ tributis lex unica Si per

obreptionem, lex XIX. De extrao D dinariis muneribus, consequens Vi-idetur regiones vibicarias centesi-υ mo definiri. Quis hoc non rideat Ergo si contestationis spatia usque ad axx. anni finem, non intra ce tesimum, sed intra xL. Vrbis milialiarium ad integri restitutionem. lex indulsisset,&xL. milliatio It liam opposuisset juburbicarias in-rra XL. constrictas diceres & quia effractorem equitem Romanum D. Marcus. bstinere iussit Vrbe& Italia D. De structoribus cr ex-

163쪽

PROPEMTICI LIB. I. I3I

pilatoribus, in Vrbem ipsiun, quoniam ab Vrbe seiunxit italiam, suburbicarias regiones coniici Oportebit' Atqui ut has intra Vrbem quaerere stultum sit : sic intra

centesimum positae dici omnes ne possint, Picenum idem intercedit. Omnino, Salmasi, telo hoc uno Chimaera tua confossa iacet. Qua . libet enim tibi somnia tua placeat, quamuis te fabulae auctorem de choragum intempestiue pronunciaris, plausores etiam & approbatores, quibus similia sunt labra, te nactiam glorieris: licet denique omnia misceas, & absardum nihil sit adeo, quod tibi, si ad rem facit,

no arrideata tamen donec Picenum& Vmbria, quas mouere frustra conatus es, suis in sedibus stabunt, nihil ad suburbicarias intra centesimum constituendas,οι-ση ρωμ' ὐ

164쪽

actum esse, nihil agi aut sperari posse, necesse est confiteri Quare cedere deinceps, an obniti libeat, tuum est videre. sed durum plane ac ferreum caput erit,l quod tantus aries non perfringet

165쪽

PROPEMTICI

LIBER II.

De Ecclesiis suburbidariis.

Suburbicaria Ecclesiae Rufini. Compararia Synodo Nicena diaeresim cum diaeresi, nono sim cumprouincia. nfirmari ab eadem scapo Alexandrino iura non fiam mere politica, sed etiam Patriarchica, quae Meleriani turbabant. Prouincia Romana per intra centesimum.

E N g tui similem, Salmasi, hoc est verbosum & lo . quacem, dum tuis per suburbicarias regiones vestigiis hae

166쪽

reo, me fecisti. Quo mihi nunc curandum est enixius, atque impensius elaborandum, ut in altera de Ecclesiis dissertatione, in qua Omnes iterum garrulitatis tuae habe nas laxasti, adducam ipse contra,& modum orationi meς imperem, quem in tua renere non potuisti. Disputationis ergo nostrae caput& summa erat, ecquas Rus nus Eceleos suburbicarias intelligat libro n. Historiae cap. vi. cum in canone VI. Synodi Nicaenae cautum scribit, ut Episcopus Alexandrinus .fgypti, sicut Romanus suburbicariarum Ecclesiarum, curam gerat. In quo quidem quoniam Coniecturae auctori fixum ex , cui tu etiam principio adstipulatuSes, comparari a Synodo Patriarcha: Alexandrinidiaecesim cum speciali Patriarchae Romani

167쪽

diarcesi:dubium esse vobis non poterat, quin suburbicariae a Rufino Eccleuae dicerentur,quae in speciali Episcopi Romani essent diaecesi. Quare cum hanc ego specialaim Patria retiatus Romani diaecesim non exiguis cetesimi ab Urbe milliarijspatiis, quibus a vobis definiebatur, contineri . sed Occiden- rem uniuersum complecti ostendissem ; consequens esse docui, vo Rufinum concederetis vel Synodi

mentem, quae Patriarchatum cum Patriarchatu componeret, non expressisse, vel suburbicariarum nomine Occidetales omnes Ecclesias comprehendisse. Hic tu quam te in partem non vertisti Z quas latebras no quaesiisti, ut certar & ape tς conclusionis ictum declinaresὶ Quam frigida porro, & lenta sunt PagOmnia quae opponis Patriarcham

I iiij

168쪽

is videlicet Occidentis Pontificem α,, Gr cis quoque schismaticis appellari. Quasi mouere nos debeat, . quod istud etiam haeretici plerique schismaticis deteriores consita xentur aut quasi nos,quod istipe uerso fortasse consilio improbe consentiunt, non idem recta de sincera mente , dc a Graecis ante schisma, & a Latinis,ipsisque adeo Romanis Pontificibus,qui nec hς- retici, opinor, nec schisinatici fuere, testatum olim fuisse probarit uerimus. Suburbicariae praeterea

Ecclesiae tibi tam late patere posse ,, non Videntur. quid itas quia idem sint quod suburbanae, quae Urbi sunt proximae. Quid si aliter Rufi

no visum esti atque is suburbicarias tum regiones, tum Ecclesias, non a suburbano situ loci, ut arbita

traris, sed ab alia Vrbis denomin γ

169쪽

PROPEMPTICI LIB. II. I37

tionedictas censuit,quq inVrbici magistratus, vel Episcopi, essent disecesi & potestate ξ illarumque alios fines esse,prout variς sunt Vmbicae diaecesses & potestatesὶ Prorsus enim,ut iterum dicam,cum Patriarchatus Romani diarcesis sit Occidens, si suburbicarias Rufi- nus Ecclesias ex Synodi canone intelligi voluit, quae in hac sitae sint diarcesi,suburbicariasOccide- tales omnes Ecclesias appellauit. Sed inuenisti tandem in lubri- co & ancipiti loco exitum ingenio & solertia tua dignum. Inita est ratio, qua & suburbicarias E

clesias intra centesimum cum regionibus tuis cogeres, & Rufinum ab ineptae locutionis calumnia liberares. Synodu ais Episcopi Pag.io Alexandrini dioecesim cum Ro. ia ' 'Rς

mapa non di*ces, scd prouincia .

170쪽

08 DE REGIONI Bus sva VRB. comparare. Romanam autem pro

uinciam, quam Pontifex peculiari Metropolitarum iure administrat, totam olim intra centesimum nisiis' in eaque Una suburbicarias Rufini Ecclesias contineri. A tque ii nempe illa est Nicaeni canonis ex- . positio, quam a doctissimis viris

hactenus frustra tentatam, a te demum numeris omnibus absoluta,& ex asse perfecita gloriaris. Quidni vero sine riuali arroges tibi , quod nemo sinus inuideat 3Nam quis praeter te, si compos est sui,

explanationis tam insulse, tamque ineptae auctorem se ac fundum

dici velit, ut Synodum putet, cum Episcopi Alexandrini cum

Romano comparationem instituat, non paria inter se conferre, prouinciam cum prouincia, diae-cesim cum diarces , & Patriarcham cum Patriarcha,Metropolitanum

SEARCH

MENU NAVIGATION