Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

in λεως SO3νον. Si clericus, in quit,

cum Episcopo suo causam habeat, vel

cum extraneo, apud Synodum prouin

ciae iudicetur. αuod si Episeopus mel

Clericus controuersiam habeat cum prouinciae Metropolitano, aut Exa

chum diere eos petat, aut sedem Constantinopolitanam, oe ibi decidatur. Disceptationis nostret hic prima est contentio, quinam sint Exarchidiaecesse5,quos Synodus cum Epis.copo Const. componit. Tu Patriarchas aliarum sedium, Alexandrinae nimirum & Antiochenae, intelligendos censes, atque ita canonem interpretatis, ut de Metropolitanorum controuersiis c gnoscere iubeat,vel Exarchum seu Patriarcham diaecesis cuiusque,vel

192쪽

Patriarcham Const. Vnde & Episcoporum gradus tres Omnino, nec plures expressos concludis,Episcopos, Metropolitas,& Exarchos seu Patriarchas. Mihi vero, Salmasi, quin Patriarchae ij qui diaeceses regunt, ut Alexandrinus & Antiochenus, diaeceseon suarum Exarchi appellari possint, & interdum

soleant, nulla est dubitatio. caeterum quod istos a Synodo Exar chorum nomine designari, aut ius vllum Episcopo Const. in Metropolitanos, qui stib aliis Patriarchis erant, tributum arbitraris ; id ego absurdum & incredibile, atque a Graecorum interpretum sensu &iudicio alienum duco. Primum enim,si Patriarchas Synodus intelligi volebat, cur illos non usitatis,& quibus Patriarchas ornare sole- bar, SU Vel iis-- nomb.

193쪽

PROPEMPTICI LIB. II. Isr

nibus designauit, ut controuersias

agitari , beret, vel apud sedem &Archiepiscopum di cesis,vel apud sedem dc Archiepiscopum Consticur cum eiusdem gradus Episcopos & Patriarchas compararet, Uni

Const. propriam & legitimam appellationem impertiit, reliquos ambiguo, & cum aliis qui

Patriarchae non essent, communi Exarchorum vocabulo comprehendit 3 Deinde si ad infringendam, ut tibi placet, minuenda que aliorum Patriarcharum iurisdictionem hi canones edebantur; qui factum ut hoc Leo magnus ignorarit, qui in epistolis, quas aduersus Episcopum Const. hac de re scripsit, id unum de Patriarchis expostulat, quod α'Oεθιου sibi, hoc est prioris loci dignitatem,prqAlexandrino & Antiocheno Vm-

194쪽

dicaret , de usurpatis illorum iudi clis & potestate verbum nullum ficit 3 Qui factum etiam, Ut Lega ti sedis Apostolicae, cum in Syno

do aduersus canonem XXV m. quo

illa stabiliebatur, Actionexus. vehementissime reclamarent,

non duos s1mul istos reiecerint, si . his quoque Violari Patriarcharum,.7 Τ' iura existimabant Nam quod istos etiam a sede Apostolica repudi

tos, & nunquam admissos, Hinc-maro, ut tibi videtur, adstipulatore contendis, euas omnino , dc apertis testimoniis refelleris, tum . Actorum ipsius SynodiCalchedonensis, ut dixi; tum veterum omnium, quibus probati & recepti canones continentur, Ecclesiae R manae collectionum. Quis exploratius quos Ecclesia Romana canones reciperet cognouit, quam

195쪽

abbas Dionysius, aut quam ipsi-

met, qui canonibus auctoritatem asserebant,Pontifices Θ Euolue collectionem Dionysianam, Epito-mem canonum ab Hadriano I. ad Carolum regem missam, & quo quot in antiquis codicibus extant canonum Calehedonensium Latina exemplaria : nusquam in his

XXVIII. canonem reperies, nonum& decimum septimum nusquam omissos deprehendes. ut hinc lia queat illum unum, quod Patria charum priuilegiis,ρος sedes Apostolica tuebatur,aperte repugnaret probatu non fuisse:hos vero,quod ad eam causam pertinere non Viderentur,sine cotrouersiareceptos. Sed habes, inquis, sententiae tua duces Graecos,qui omneS Ore Uno, atque ομωθυμαδόν Exarchos diseces con ceteros Orientis Patriarchas

L iiij

196쪽

intelligunt. Quosnam vero G raecos auctores producti Z Nilum MBadaamum. Ergo quod Graeculi duo schismatici dixerint , tu Gra corum omnium suffragia vocas Atqui ex hoc etiam binario detrahendus estBarlaamus,cuius in Veribis nihil est, unde pareat illum Synodi verba dePatriarchis accepisse. Ita unicus tibi, quem omnium habeas loco, restat Nilus. Quid vero in Nili expositione sit momenti, qui in canone ipso qua de re ageret non animaduertit 'Nam cum

aliud sit de re quapiam disceptare apudhunc vel illum iudice licere, aliud ab uno ad alterum prouocare: acutus homo quod de iudicum optione sancitum aSynodo fuerat, ad appellationes traduxit. Sed ille

dis Apostolicae primatum oppugnarer , appellationes hoc loco &

197쪽

PROPEMPTICI LIB. II. Irr

patriarchas hariolatus est. Tu qua mente illum &quo consilio sequare, tuum est videre. nos in canonis huius explicatione Zonaram pOtius audiemus, &cum Zonara Balsamonem. quorum hic quidem EZarchos, ille vero Metropolit

nos a Synodo non alios designari docet, quam eos qui in prouinciis erant sedi Const. subiectis. Sic

198쪽

inquit, Metropolitanorum iudex Ρ- debit Constantinopolitanus, sed eorum duntaxat, orsi sub eius sunt potestate. Neque enim oriae Metropolitas,aut Pa inae ac Phaenicis,antri apti,ad subsellia siua inuitos trahet, mi apud ipsum litigent. sed qui e Syria sunt, A tiocheni forum subibunt; qui e Palestina, Hierosolymitani ; qui ex AE πω, Alexandrini, a quibus ordinantur, quorumsubsuntpotestati. Vides, Salmas, cum inter nos quaestio sit, quarumnam diaecoseon Exarchos Synodus intelligat, Graecorum in- erpretum sententia ex duec eon numero expungendas primu duas esse, quas tu solas hoc loco des gnari contendebas, Orientalem &Agyptiacam. Deinde illas tantum

diarcesses Atelligendas, quae sub Episcopo Const. deinceps fuerui; in quas iam tum potestas & impe-

199쪽

lo iacolur

rium Episcopo Const. parabatur. quo nomine duas quoque alias, 'εquarum oblitus videris, Imperij Orientalis diarcesses excludi necesse est, Macedoniam & Daciam,quae Synodi Calchedonensis tempore non ad Constantinopolitani, sed ad Romani Patriarchet administra-.tionem pertinebant. Ita tres omnino, de quibus Synodum accipi liceat, reliquae sunt diaeceias, Pontica, Asiana, & Thraciae. nec dubium profecto, quin de his lis accipienda & exponenda sit. Tres enim hae solae, ut nosti, sub sede Const. in has iam inde a Synodo Costantinopolitana inhiarant eius sedis Episcopi. quibus illa Iandem in Synodo Calchedonensi, reclamantibus sedis Apostolicae legatis, Velut propriς concessae & adig- dicatae sunt. Harumdenique prin-

200쪽

cipes Metropolitas, qui diarceses singulas integras regebant , Cars riensem Ponticae, Ephesinum Asianae,& Heracliensem Thracic, solos ex omnibus sedi Const. sub ditis Metropolitis ηαων, diarcoseon Exarchos a Graecis appellatos fuisse no ignoras. Quare de his solis, si verum amamus, canones istos loqui fatendum est.

quatuor proinde Episcoporum in his gradus distingui Episcopos, Metropolitas, Exarchos, & qui si

'prra Omnes erant , Patriarchas Constantinopolitanos. nuinc porro, qui tuam de,duobus Patriarchis interpretati

nem quam certis argumentis restillami audisti,huic nostrae de tribus Exarchis, quid solidi habesqRod oppona λ Duo enim abs tei contra Ovij i video : sed quorum

SEARCH

MENU NAVIGATION