Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

assequi, Salmasi, non possum. ve reor potius, ne quo antea loco, solertiaeque tuae iacturam passus es, ibi nunc toto naufragh ogo et si σμῶ demergare. Nam quod in hanc statuam temere in Epistola tua incurreras, Romanamque in ea regionem aliter quam par fuit exposueras,puerilis sane ac ridiculus error fuit: sed qui condonari facile poterat, si postea vitasses. Nunc verb,postquam admonitu nostro nihil cautior factus, quae tum peccaras, ad eadem

ipsa reuolueris, bisque ad eundem, quod aiunt, lapidem offendis; ecquem fore putas,qui tibi non iam

casu, sed consilio erranti non merito succenseat 3 Tu tamen hic Gliam tuo more iactantior tantum abes a sensu cladis tuae, ut in certamen redire, atque in illa ipsa statua

22쪽

PROPEMPTICI LIB. I. 3

iterum vires experiri non pigeat Negas a nobis eius intellectam esse subscriptionem, & exclamas: Sir-mondus non est qui intellexit, aut sane Sirmondus est, qui non intel- Vlexit. Magnifice videlicet, ita Salmasium loqui decuit. sed inscruptionem audiamus. POLLIO IVLIO CLEMENTIANO

Quid igitur causae est, cur tibi regionem Romanam, a qua ciui Nolano positam Nolae statuam logis, Nolanae urbis partem, ut in

Aduentoria scripsimus, intelligi

23쪽

A non placeat Z Quia nullo, inquis,' auctore,nullo argumento constat,

Nolae regionem filisse, quae Ro- mana vocaretur. Quasi vero satis idoneus auctor Inscriptio ipsa nosit ; aut leue id argumentum videri queat,quod ex altera ibidem inta scriptione ducitur, quae Clemen- tiano .eidem statuam ab Iouia quoque regione positam commemorat. Etenim ut in Ciceronis Planciana qui legunt: Quid Plam cio cum Lemonia Z quid cum Veiem tina aut in versu Horatiano: Hiemultum in Fabia valet, ille Velina,ii cum Lemoniam & Fabiam tribus Romanas fuisse didicerint, non dubitant quin Romanae item tribus sintVeientina aut Velina:sic in

Nolanis istis lapidibus qui Iouiam

la crimm m Cum Romana remone l

24쪽

PROPEMPTICI LIB. I. y

Nolae urbis, quod tu te inficiari nequeas , partem esse non ambiagunt , parum profecto acutos se probent,si aliud de Romana su picentur. At enim Romanam Nolς regionem nullam fuisse contendis, &de nomine ipso argutaris. Vnde, ais, regio Romana No- ..

lae, aut quare sit uicta' Quid hoc vero ad nos, unde nomen adepta 'sit, si fuisse ostendatur aut cur regio Nolae aliqua hoc nomine dici apte non potui si dicta est Mediolani 3 Nam Mediolani, si nescis,n5 solum portam Romana, sed & r gionem Romanam fuisse compertu est. Alioquin quo sensu ROMANAM accipies in Ambrosij epistola

Liv. ad Marcellinam sororem: Cum ego basilicam dedicare mellem, multi

tanquam uno ore interpellare cape

runt dicentes cui in Romana, sic λι-

25쪽

silicam dedices ' & in Paulini presby

teri verbis de Ambrosio: Saηcti Naxaris corpus, quod erat in horto positum extra ciuitatem, leuatum ad basilicam Apostolorum, quae est in Romana, transtulit. Neque enim insul sim te adeo fore arbitror, Ut Romanam in his etiam locis Vrbicariam interpretari velis. Quod si Romanam quoque regionem habuit Mediolanum, qui de Nola

quaerebas, Cur Romana eius regio dicta sit, quaere cur Mediolani:aut si Mediolanensem his testatam auctoribus repudiare non audes, desine Nolanam, cuius incisum in marmore nomen vides, uolis at que inanibus coniecturis incessere.

Quale est enim, quam frigidum& ineptum quod addis,absurdum

videri,Clemetiano tam bene de ci. uibus omnibus merito,non totam

26쪽

PROPEMTICI LIB. I. s

Urbem, quod par erat, sed unam eius regionem, si Nolana haec re- fio est, statuam censuisse Z Unde

abes a Romana tantum regione decretam fuisse, cum alteram ab

Iouia collocatam legas, & alias a reliquis positas nihil vetet Θ Sed sola posuerit. cur ossiciosam huic di

ligentiam vitio vertas, cum Romanorum mancipum corpus nemo reprehenda quὀd Orfito Pret secto urbi priuatim , ut Romana Inscriptio docet, ob prouidentiam, inflatum optimum urbi Roma ab eo redditum, statuam sub aere constituit 'At ridiculum censes, VNIVERSAM REGIONEM de yna aliqua regione urbis Nolae dici,quod de ipsa urbe tota dici vix potuerit. Ridiculum est plane, ac supra omnem inertiam, non dici hoc a quoquam , sed abs te carpi. Quid

27쪽

rebam ego ex te, quonam beneficio Romanos, & vicinas Romae gentes, quas Vrbicaria regione vis comprehendi,a Nolano ciue affectas censeres, ut statuam ab uniuersis mereretur. Sic enim mihi persuadebam fore, ut cum Clementiam promerita,quae in ea basi recensentur, eiusmodi esse animaduerteres, quae in Urbicariam regionem nullo modo conueniarensia stulta ista opinione desiste res. Sed multum me fefellit expectatio. Nihil enim est quod non

facile cocoquas, ne inscitiam confiteare. adeo Vt Senatui, populo que Romano, unde prouinciarum, gentiumque peti patroni solebant, patronum ipse, quo singi absurdius nihil potest, imponas; & patronum hominem Nolanum , nullis honoribus functum,

28쪽

nullis titulis insignem, Virum adhuc perfectissimum, hoc est nondum clarissimum, nondum Senatorem. Verum hoc ego caput, quod a te per errorem ex altera Inscriptione transtatum est, non urgeo vehementius. ad nostram reaeo , quaeroque iterum ut Clementiani erga Romanos beneficia

nobis exponas, quid respondes Quod me rogas, inquis, statuam

Pag. s. interroga, ipla litterata est,& ex ea disces, quidnam' VT sVBVEN- ,, ΤΟRI ciuium, libertatis redon tori, necessitatis aurariae defenso

ri, & omnium munerum recreatori,hanc statuam decretam fuisse. O gnarum & callidum interpretem l Et quis unquam post artes inuentas tam imperite & inscite auctorem ullum intellexit, quam distorta & aliena haec tua est ea-

29쪽

PROPEM pTI CI LIB. I. II

planatio ξ Primum enim, tam a gusti spiritus fuisti, ut breuem clausulam percurrendo explere non posses, sed quae inter se connexa erant diuelleres: nec animaduerteres necessitatem aurariam ipsam esse,in qua suis ciuibus subuenisse Clementianus dicebatur. D inde quo referri singula oporteret non vidisti. Nam H redonator ad libertatem pertinet, & recreator ad munera, v I A POPULI quae imteriecta est, αὐή Γι pedeat necesse est,quia cum quo cohaereat non habet. Quid porro est,quidue tuo iudiciosignincat, defensor aurariae necessitatis Z aut quis populo Romano libertatem eripuerat, ut hac illi ciuis Nolanus redonaret Tam multa in unum abserda cogessisti, Ut numerari vix possint,& nas doces titulo statuae ineptias cotineri.

30쪽

IL DE REGIONIBUS SUBURB.

Litterata proculdubio, & elegans, cui haec assingis,erat Inscriptio:sed tu illiteratam peruersa & ridicula interpretatione fecisti. Redi ergo, redi sodes ad scholam, Salmasi,&Inscriptionis tuae verborum vim, sententiamque prius condisce. tum Romana in ea regionem intelliges,nonRomani territorij ambitum,quod somniabas, sed Nolanae urbis partem Unam appellari. CAPUT II. Territorium agri Romani. Salma Veipsum testem Lodat pisii

locum frustra vexat. Ex territorijssati ου --tienda iuri Fictio. Territorium urbis , ager Romanus. Cuius es certi Diquepost Semmum regem, qui agrum in tribus rusticas diuisit Salma nes Vrbis com Imperi, ni- ου confundis.

Ρο τ lapidem Nolanum, in

quo regionem Romanam ita.

SEARCH

MENU NAVIGATION