Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

PRop EMPTI CI LIB. I. M

omnibus seiungi videas. quaeris eosdemne sub Augusto, qui olim

fuerant, terminos habuisse cemseam, cum post Seruij tempora nunquam auctum fuisse intelligas. Vt eius fines vltra centesimum etiam lapidem exporrigas, agrum qui ultra Picenum Romanus dictus est, ex Varrone commemoras, & montes Romanos prope Asculum ex Frontino, cur non addis & Romanas Alpes in extrema Italia ; & agrum Romanum αγρον in Perside , cuius metio est apud Procopium in Oseficiis Iustiniani Z Vt luculentiorem facias oscitantiam tuam, qui

non sentias de territorij Romani agro nos loqui ; non de ijs agris &locis, quibus quod ea priuatim vel publice possiderent Romani, seu qua alia de causa, nomen inditum

42쪽

est Romanorum Z Denique ut ostendas te, quod paulo ante dixi, ambigua voce captum Vrbem cum Imperio in agri Romani no mine confundere, nullum vis in Italia post legem Iuliam, qua Italiae uniuersae ciuitas data est,agrum fuisse nisi Romanum post Antonini vero constitutionem, nullum toto Imperij Romani orbe agrum

nisi Romanum. Quid porro habent haec commune Vel conne- xum, ius Romanae ciuitatis oppido cuipiam dari, & eius oppidi agrum in agri Romani nomen finesque transire ZErgo satis fuisse

putas,Vt ager Romanus fieret, eum qui possideret, ciuem Romanum tactum esse. Ita Tusculanus agerante ciuitatem Tusculanis datam Tusculanus ager erat: postquam

data est. non Tusculanus fuit, sed

43쪽

Romanus. Quis credat haec a populo Romano , si ea Rostius aliquis, aut Acisopus in scena diceret, audiri sine risu ac strepitu potuisse s CAPUT III. Praefecti Vrbi iurisdictio.

Augustuι agro Romano nihil adiecis. opiani locus a Siamasio corruptus. Cent smum Italia, vox nihili. Territoriam lo

ci, se iudicis. Salmosj fraus es calumnia. Praefecto ιrbi iuriuinis, Opotesauin agro tantum Romano competens iure magistratuου, Principum voluntare usique ad centesimum attributa. Ea rica leges, earumque interpres a Sal-- ρηνδε ιcontra Salmasium.

N Vsquam soli sunt errores

tui, sed alius alium, sicut vibia vara, mox sequitur. Agnoncis tandem agri Romani fines a

re Augustum eos filisse quos dixi i

44쪽

sed ab Augusto ad centesimum

vsque dilatatos suspicaris, cum Praefectum urbi crearet, & iurisdictionem illi usque ad centesimum attribueret. Ego vero an Praefecturae iurisdictionem Augustus ad centesimum usque lapidem instituerit, quod ex Maecenatis apud Dionem oratione colligi videtur, an urbem illi tantum, urbisque terminos commiserit,& alij postea quς ad centesimum excurrunt adiecerint, quod plerique probabilius ducunt, & Dionem accommodate ad sua tempora locutum putant, hoc loco quaerendum non iudico; te qui pro magistratuum iurisdictionis modo. & varietate agrorum uniuscuiusque loci terminos contrahi vel produci posse existimas, falli& in errore versari non dubito. Agri enim territorij

45쪽

ΡROPEMPTI CI LIB. I. 27

cuiusque, nisi adiecta vicinorum agrorum parte, auget no possunt: at iurisdictio immotis agri finibus in alienis etiam agris exerceri potest. Quos porro tu agros territorio urbis ab Augusto adiectos docere potes quae Latij, Tusciae, Sabinorum oppida suis agris mutitata, Vt agrum Romanum dilatarent ' An potes auctorem ullum

proferre, qui de agri Romani finibus aliter post Augustum scripserit, quam ante Augustum scribsbatur 3 Nam si agri terminos tua sententia mutabat magistratuum iurisdictio, quam vagos & incemtos illos sume oportebit ' Legis Corneliae de sicariis verba sunt. V tis Praetor, iudexue quaestionis, cui sorte

obtigerit quaestio desicari', eius quod in visepropius millepassu actumsit, uti quaerat cum iudicibus qui ei ex lege so

46쪽

te obuenerint: de P. Mutium Sca uolam narrat Liuius libro L. urbanam sortitum esse prouinciam,

hoc est praeturam, & ut idem quae reret de veneficijs in urbe, & propius urbem dece millia passuum. Quaeso te, cum haec legis, an non rideas, si quis ex diuersa Praetorum istorum cognitioni agri Romani terminos, vel intra mille passiis is

ge Cornelia, vel ad decem millia

passuum in Scaeuolae praetura constitutos putet ' Ad haec Vicarius urbis intra quadragesimum, ut ex Cassiodori formula discimus, iudicabat, an Vicarij causa quadragesimo lapide ager Romanus terminabitur , quem Praefecti gratia usque ad centesimum vis portior Quid quod ex Vlpiani verbis L. . ve os Pispraefecti misi, non de sunt qui sentiant Praefecturam urbis

47쪽

omnium intra Italiam criminum

notionem sibi aliquando vindicaue quo posito, agri Romani fines, si audire te volumus, non alij tum fuerint, quam Italiae. Quod

enim eo loco non intra Italiam, νά-

sed intra Italiae C. M. id est intra Italiae centesimum milliarium, ab Vlpiano scriptum censuisti,digna ingenio & iudicio tuo fuit castigatio, hoc est inepta & falsa: in qua non solum immerito Triboniatanum sugillas, qui tuas istas notas non intellexerit: sed in Vlpianum etiam ipsum es iniuri .cui ridiculam atque inextricabilem lectionem imponis. Quis enim praeter te ossit unquam, quid Italiae cente-imum fit milliarium explicare sVerum hunc ego locum in praesentia non urgeo. satis superque,

si quid sapis, sunt cete , ut intelli-

48쪽

3o DEREGIONIBUS SUBUR. B.

gas non dilatatos ab Augusto fuis-1e agri Romani terminos, cum praeiecturam instituit, sed pra iacturae iurisdictionem ultra agri Romani terminos aliqua ex parte prorogatam. Quod cum fiebat, aut si contra fieret, ut citra loci temminos magistratusesset iurisdictio, tum aliud erat territorium loci, quod agri terminis finiebatur, aliud quodammodo territorium Iudicis & magistratus , quos ad fines eius dioecesis & administratio porrigebatur. Ceterum ii ccum ita fiebant,praeter morem fiebant , non quod αυλν π εἰ , esset, atque ita magistratus ratio postularet ; sed principis aut reipublicae, quae magistratum instituebat, imperio & voluntate. Nam iusta & legitima ratio erat,Vt magistratus iurudictio loci sui te

49쪽

PROPEMPTICI LIB. I. 3Iritorio aequaretur.

Quae a me nuper in Aduentoria ad praefecturam urbanam tras lata cum essent, ostensumque Prefecti urbi, qui Iudex est urbis, Urbanorum princeps magistratuum, legitimam &iure magistratus congruentem iurisdictionem agri Romani finibus contineri ; quod extra hos fines usque ad centesimum accesserat, id Principum potius voluntate adiectum videri; quos tu hic rursum,&quam ineptos clamores sustulisti ; aut potius quam alienum, atque ab ijs quae scripseram abhorrentem in sensum mea verba detorsisti 'Nam quae dediuersis iurisdictionis eiulde limitibus dissernera ad diuetia iurisdictionis genera traduxisti,& ea mihi porteta opinionum assinxisti,quae

nunc etiam, cum a te prolata sunt,

50쪽

assequi vix possum. Quod si errore abs te, mentisque vitio factum est, non miror illum qui .inNolana inscriptione lapsus sit,in verbis meis haerere potuisse. Sin studio & cosilio fecisti, laudo ingenium, quod ne sine palma esses, monstra finxeris quae debellares. Verum pr o his ego monstris tuis, Salmasi, non

im adeo, ut cum in magistratibus distingui duo soleant,potestas & iurisdictio , , siue ut Glossae iuris exprimunt, ἄκρα eaotmομψ δε ολαια in Pr fecto urbis haec ita distingua, quod cauillaris ut illum iurisdictionem in urbe ta-

tum & intra urbis terminos, pote statem extra hos tantum terminos

Vsque ad centesimum exercuisse Velim. Vnde porro haec a me vel dicta uspiam vel cogitata es hariolatus

SEARCH

MENU NAVIGATION